Weichbild magdeburski w układzie śląsko-małopolskim.
Wersja sandomierska
Rękopis Archiwum
Archidiecezjalnego w Gnieźnie, sygn. 104, k. 82–121v Odczyt: Maciej
Mikuła, Prawo miejskie magdeburskie (Ius municipale
Magdeburgense) w Polsce XIV – pocz. XVI w. Studium
o ewolucji i adaptacji prawa, Kraków 2018, s. 315– 353
[k. 82]<a- Insuper ius municipale cum huius racione - a>
Hicb incipitur ius municipale de Theutonico translatum in Latinum per Conradum notarium quondam Sandomiriensem ac civem civitatis supradicte.
Incipitur prologus.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Primo dicit de summa Trinitate et fide, et hoc opus locatum est supra firmum fundamentum, de quo dicit Apostolus: Fundamentum aliud nemo ponere potest, preter id, quod positum est, quod est Christus. Ubi enim Christus fundamentum non est, ibi nullius boni operis potest superesse edificium ad invocacionem summe et individue Trinitatis. Exemplum laudabile me conpellit et racio violenta, quia [|] hoc a maioribus factum esse dinoscitur, quod a minoribus sit conpletum. Et mos retinendus est fidelissime vetustatis, licet enim non exemplis, sed legibus est iudicandum, verumptamen exemplum potest aliquis sequi maxime, ubi recte factum aliquod intuetur. Ad probandum, siquidem quod in quolibet principio a gloria Trinitatis debeat auxilium peti, sola racio sufficere potest, cuiuslibet enim rei potissima pars est principium, et ex hiis, que inordinate inchoata sunt, non potest ordinabiliter agi. Quod per se patet, qualiter et bene et laudabiliter omnia geruntur, si principium fuerit decens et amabile Deo, et vix ∙I∙us [c] [k. 82v] est, ut bono peragantur exitu, que malo inchoata sunt inicio. Quibus omnibus luce clarius apparet, quod finis laudabilis a bono dependet principio et tamquam suo maiori subiacet et maioribus maius vertitur et ibi caucius est agendum. Ipsad est enim benedicta Trinitas, in cuius nomine et consilio omnis actus progreditur. Sic enim ad omnipotentis Dei auxilium debemus oculos erigere, ut non in armis sciencie vel eloquencie iaculis confidere valeamus, sed omnem spem, omnem propositum erigamus ad providenciam Trinitatis, ipsa enim laborantibus aurem aperit et inclinat: Apprehendite etenim disciplinam [|] et sapienciam, nequando irascatur dominus et pereatis de via iusta [Ps 2,12]. Nos sermo propheticus exhortat, felix exhortacio, dulce consilium; qui enim apprehendit sapienciam, Christum, ut verum, fateor, apprehendit. Ipse enim est sapiencia, iusticia, veritas, fortitudo, sancitas. Et qui ingnorat sapienciam et Scripturas, Christum ingnorare scripture testimonio perhibetur. Cristus [s] etenim Dei virtus est sapiencia, ignorancia autem Scripturarum ingnominia est Christi ├iuxta apostolicum e┤. Apprehendit siquidem sapienciam, qui
insipienciam procul pellit, egressus enim unius alterius operatur ingressum. Cum renunciatur inprobitati, nanciscitur virtus. Qui enim [k. 83] sapienciam non apprehendit, inproperabitur ei a Domino, et ideo sacerdocio non fungetur et in tenebris ignorancie latitans, mentis oculis excecatus iusticiam invenire non poterit. Sine qua, etsi ceterarum virtutum in ipso fulgeant radii, pro nihilo reputantur, ipsa est enim, que inter ceteras virtutes perfectissima dicitur, que iura omnibus distribuit et ex causa iusticia appellatur, ut legitur in auctoritatibus, ut omnes obediant iudicio. Hec est enim illa virtus laudabilis, que diffinicioni nobili diffinitur. Iusticia ergo est constans et perpetua voluntas, ius suum cuique tribuens, que concupiscencie conatus sua virtute conprimit ac de [s] [|] desiderat refrenare, ut in prohemio decretalium. Cum igitur subiectum libri presentis nullum sit aliud ponere preter ius et iusticiam, felix liber cui tam nobile famulatur subiectum, felix, inter cuius verba liber iste tamquam mirre fasciculus poterit commorari. Merito igitur, qui opus tantum agreditur, ut librum signatum septem <sigillisf> apperiat, summe Trinitatis auxilium expetet et inploret. Ego siquidem inter ceteros <lectoresf> minimum me reputans et ignorancie mee tenebras non ignorans, excusare me deberem, cum propheta dicente: ∙A,∙a,∙a∙ Domine Deus, ecce nescio loqui, qui puer ego sum [Jr 1,6], quoniam altus est puteus sapiencie, et non [k. 83v] est cum quo hauriam, quemadmodum mulier Chananea, cum de Dei omnipotentis, qui aquam vivam distribuit et largitur, confisus misericordia opus presens aggredior spem gerens firmissimam, quod de fonte graciarum suarum ad siccitatem meam rivulum derivando, de pane sue consolacionis, ne in via deficiam, buccelam michi porrigat. Ne igitur prolixitas, que frequenter parit fastidium, sermonem protrahat in inmensum, sed attendens, quam omne artificium per exercicium recipit incrementum, non in armis sciencie vel eloquencie iaculis confisus, sed omnem [|] spem, omnem propositum referens ad omnipotentis Dei legis consilio, Qui est omnium vera salus. Sed quoniam scriptum est, ut nemo alciorem locum in scolis teneat, nisi cui laborum assiduitas et studiorum prolixitas suffragatur, ego fundo principium super lapidem angularem, qui est Christus Ihesus, Alpha et Omega, principium et finis.
Hic finitur prologus.
a-- a na górnym marginesie ręką późniejszego komentatora; b zdobiony inicjał H, wysokość trzech wierszy; c rysunek rośliny; d I wysokości dwóch wierszy; e na prawym marginesie, znak wstawienia +, ręką pisarza podstawy
[hasła: prolog]
[1] Incipitur de Cesare Ottone, qui fundavit templum in Meydeburc.
∙I∙ Cesara Otto Rufus [k. 84] fundavit templum in Meydeburc et dedit civibus municipale ius secundum eorum arbitrium et secundum consilium seniorum. Extunc arbitrati sunt, quod eligerent scabinos ac consules, scabinos ad diuturnum tempus et consules ad unum annum. Qui tunc iuraverunt et nunc iurant annis singulis, dum eliguntur, ius
ac profectum et honorem custodire et agere, quanto caucius ac melius sciant aut possunt, cum consilio ac iuvamine seniorum. Consules exponunt suum conventum secundum suum placitum ac voluntatem cum seniorum consensu. Consules eciam habent potestatem iudicandi [|] super quamlibet vacuam mensuram ac pondera iniusta, ac coretos iniustos et cuiuslibet cibi seu potus mercimonia. Et quicumque hoc violaverit, demeretur tres Sclavicas marcas, qui [s] faciunt triginta sex solidos. Qum consules suum conventum exponunt, extunc quitquit ibi statutum fuerit aut conpromissum in isto conventu, quod iuri Divino non contradicit, firmum et inviolabiliter debet observari. Et quicumque violaverit, hoc consules habent agere. Et quicumque ad conventum venire neglexerit, cum signum datur per campanam, demeretur sex denarios. Sin autem conventus [k. 84v] sibi pronunciatus fuerit, demeretur quinque solidos.
a ozdobny inicjał C wysokości 6 wersów, rysunek głowy
[hasła: rajca, ławnik, rada, starsi, Magdeburg, cesarz, kadencja, miara, waga]
[2] De iure penesticorum et conmestibilia vendencium.
∙II∙ Qui penestici vocantur, si in aliquo demerentur vel si in aliquo delinquerint in statutis civitatis, ita ut civitatis aut consulum decreta violaverint, si in hoc convicti fuerint, demerentur cutem cum crinibus aut tres solidos. Et hoc arbitrio consulum committitur, quod horum recipere velint. Quando penesticus consulum aut civitatis statutum infringerit foro infrunito, ita quod cutem cum crine demeretur et cum pecuniaa redimet, hic manet sine iure et non potest ammodo aliquem fo[|] rum conmestibile absque civitatis aut consulum consensu exercere. Et si alii homines, qui communitatem seu fraternitatem habent in conmestibilibus, consulum seu civitatis conpromissum, seu hos oportet emendam dare secundum ius et edictum civitatis, et non possunt ulterius aliqua conmestibilia vendere, nec communitatem habere seu acquirere absque consensu consulum et civitatis.
a wymazane i w pe[cu]nia, co może sugerować odczyt pena; w innych tekstach niewątpliwie pecunia
[hasła: kupiec, rajca, cech, cena, kara na skórze i włosach, targ, statut, wilkierz, zezwolenie, nawiązka]
[3] De iniustis mensuris et iniustis pensis ac ponderibus.
∙III∙ Si metrete aut alie mensure parve seu iniuste fuerint et iniuste pense, quod consules bene agere possunt secundum honorem civitatis aut cum [k. 85] triginta solidis emendare.
[hasła: miara, waga, kara, rajca, nawiązka]
[4] De tribus iudiciis provincialibus advocati provincie.
∙IIII∙ Illea supremus iudex, qui in Meideburc iudicio presidet, hoc est castellanus, qui sedet tria iudicia provi[n]cialia in anno: unum iudicium in die sancte Agathe, secundum in die sanctorum Johannis et Pauli, tercium in octava beati Martini. Si ceciderit aut evenerit aliquod horum iudiciorum ad diem celebrem aut feriatum, extunc amisit suum iudicium. Et si scultetus aut solus castellanus ad iudicium non venerit, quia scultetus castellano primam sentenciam debet invenire, et si scultetus non venerit ad castellanum, [|] extuncb decem talenta demeretur, nisi legale inpedimentum, ├nisi legale inpedimentum c ┤ quod probare potuerit, ut ius dictaverit. Quitquit criminalis cause factum seu conmissumd fuerit quatuordecim diebus ante suum iudicium, ├comiserit sine c ┤ hoc castellanus debet iudicare et nemo├s c ┤ alius.
a I wysokości siedmiu wierszy; b e ozdobne; c skreślone przez pisarza podstawy; d ostatnia laska drugiego m oraz następujące po nim i nieczytelne
[hasła: Magdeburg, sędzia, kasztelan, sądy wielkie, sołtys, przestępstwo, roczek, posiedzenie]
[5] De iudicio burgravii.
∙V∙ Stuprum et obsidia et irruenciam domiciliorum iudicat castellanus et nullus alter. Sed si castellanus presens esse non poterit, extunc cives eligunt unum iudicem loco castellani, pro excessu manifesto. Castellani pena et reconpensa, quod acquisitum fuerit in iudicio [k. 85v] bannito, debet solvi per sex ebdomadas. Pena castellani tria talenta, pena sculteti octo solidi. Quando castellanus surgit et iudicavit, tunc iudicium suum expiravit et statim iudicium sculteti disponit a proximo ad duas ├a ┤ septimanas.
a nieczytelny wyraz skreślony i wymazany przez autora podstawy
[hasła: Magdeburg, burgrabia, zasadzka, podpalenie, napad na dom, kasztelan, sąd, kara sądowa, termin, zapłata, wynagrodzenie]
[6] De iure sculteti in tribus iudiciis.
∙VI∙ Scultetus eciam habet tria iudicia legalia in anno, unum in Epiphania Domini aut die sequenti, secundum tercia feria post conductum Pasche, tercium feria tercia post festum Trinitatis. Post hec disponit sua iudicia continue ad duas ebdomadas. Si dies iudicialis evenerit ad [|] diem celebrem, bene potest ultra diem unam aut duos post diem celebrem iudicium suum disponere. Iudicium sculteti nemo potest hominum indicere, nisi scultetus solus vel preco, nec suus famulus. Quodsi scultetus in domo non fuerit et si criminale nephas exortum fuerit, cives statuant unum iudicem
pro crimine manifesto. Scultetus eciam debet habere legalitatem a domino terre et cum eo debet esse feodatus et verum suum feodum esse debet. Insuper liber esse debet et legittime natus de terra.
[hasła: sołtys, termin, dzień świąteczny, sługa, wymóg, lenno]
[7] De clamore in vulneribus et in monomachalibus vulneribus.
∙VII∙ Quodsi homo vulneratus fuerit, si clamorem [k. 86] proclamaverit et si ceperit hunc, qui ipsum vulneravit, et eum ad iudicium usque deduxerit, et si tunc ipsum cum hiis, qui suum clamorem audierunt, protestare poterit metseptimus, propius est eum vincere, quam ille possit eum evadere. Pro vulnere manum, pro homicidio collum. Si vulnus profunditatem unguis et longitudinem membri habuerit, acquirit homo duellum pro uno vulnere, et si victor fuerit, victus a victo[re]a pro vulnere manum, pro homicidio collum.
a uzupełnienie victo[re] niepewne
[hasła: zranienie, skarga, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, bliższość do dowodu, kara ucięcia ręki, kara śmierci, ścięcie, rana]
[8] De conflictu, qui sit in die aut tempestate noctis.
∙VIII∙ Si continget criminale nephas aut confl[|] ictus nocte vel die et si probus homo pro eo accusetur, propius est evadere metseptimus, quam ille possit super eum protestare, quia in isto loco conflictus per neminem visus.
[hasła: przestępstwo nocne, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, bliższość do dowodu]
[9] De diffinicionibus sentenciarum et quit sit iuris de debitis.
∙IX∙ Nec sculteto, nec castellano tenetur scabinus nec civis aliquem sentenciam extra veros dies iudiciales diffinire, nisi sit factum manifestum, ut vulnera mortalia aut homicidia, vel furta seu alia criminalia. Castellanus et scultetus bene possunt omni die iudicare pro debito, pro quo absque testimonio agitur, nisi si civis agat [k. 86v] contra hospitem et hospes super civem pro debito cum testimonio, de quo alter alteri fassus est, quod bene potest iudicari sine mora. Et si uni adiudicatur debitum, habet solvere sequenti die, quod tenetur. Sed hospitem oportet iuramento probare, quod sit alienigena et ita remote domicilium habeat, quod una die ad iudicium venire non possit.
[hasła: sołtys, kasztelan, wyrok, rana śmiertelna, zranienie, zabójstwo, kradzież, gość, dług, sąd gościnny, mieszczanin, sąd]
[10] De querimonia, que pernoctaverit pro vulneribus.
∙X∙ Quodsi vir vulneratus fuerit et ea die iudicium non fuerit, quesierit et sua querimonia pernoctaverit et, qui inculpatur, tunc conparuerit, evadit eum met[|] septimus, quam ille super eum possit protestare. Sed si tribus iudiciis non conparet, quarto iudicio describetur, ita tamen, si iusto modo citatus et super eum conquestus fuerit.
[hasła: zranienie, skarga, zwłoka, uwolnienie od skargi, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, sąd]
[11] De stupro et insidiis et irruenciis domicilii et iure burgravii.
∙XI∙ Stuprum et obsidium et irruenciam domicilii burgravius <iudicat a> nec alter ullus. Si aliquis irruit super alterius domicilium tempore nocturno aut diurno, temeraria violencia, nulla procedente querimonia, et si in manuali facto deprehensus fuerit cum clamore, et si clamorem cum auditoribus metseptimus suorum vicinorum [ k. 87] hoc ostendendo probare poterit secundum iuris exigenciam, malefactor collum demeretur. Sin autem manifestum factum non fuerit, extunc propius est evadere metseptimus, quam aliquo testimonio vinci possit.
a dopisane na marginesie, zapewne inną ręką niż pisarza podstawy, niewątpliwie inne narzędzie pisarskie
[hasła: gwałt, napad na dom, zasadzka, burgrabia, skarga, gorący uczynek, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, bliższość do dowodu]
[12] De homine, qui multis vulneribus fuerit vulneratus.
∙XII∙ Quicumquea vulneratus fuerit, si clamorem proclamaverit et ad iudicium pervenerit, de quocumque querulatur, qui presens fuerit, et si habuerit hos, qui suum clamorem audierunt, et quot vulnera habuerit, tot homines potest inculpare. Sin autem hii homines conparuerint, [|] duellum in ipsis acquirere potest. Sin autem plures iudicialiter infestaverit, qua[m] vulnera habuerit, alii omnes evadent suo iure, quivis metseptimus.
a Q z ozdobnym zakończeniem
[hasła: zranienie, skarga, rana, uwolnienie od skargi, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik]
[13] De obligacione pignorum.
∙XIII∙ Obligat aliquis mercimonia aut alia bona mobilia pro debito ex parte iudicii, et ille pronunciet tribus iudiciis, ut est iuris, et quarto iudicio super eo dominium receperit ac appropriatum sibi fuerit, et congnoscencie donum dederit coram iudice et scabinis. Et si iste inposterum ad repetendum sua bona pervenerit, possidens propius est suum pingnus servare cum scabinis ac iudice, qua[m] ille, [k. 87v] qui caret possessione.
[hasła: zastaw, towary, dobra ruchome, ruchomości, dług, termin, roczek, sędzia, ławnik]
[14] De iure feminarum et si pars puerorum eradicati fuerint. [ss]
∙XIV∙ Si aliquis ducit uxorem et si vir de hac luce discedit, uxor nichil habet in suis bonis, nisi sibi dederit pro dotalicio aut vite provisione pro sua vita in iudicio bannito. Nulla mulier potest vite provisionem, nec dotalicium hereditarie observare. Et cum de hac luce discedit, ad heredes revertitur sui mariti. Quodsi sibi maritus mulieri nichil in suis bonis dederit, in possessione bonorum sui mariti debet permanere, et pueri sibi necessaria ministrabunt, [|] eousque in viduitate et si sine marito permanere voluerit. Si vir oves habuerit, quas mulier recipiet ad suppellectile. Et si pueri vellent dotalicium infringere, servare potest testimonio virorum ac mulierum metseptima, qui tunc presentes fuerunt. Si vir pueros habuerit, aut mulier, quicunque ex hiis exhereditati sunt, si moritur vir, hii pueri, qui in hereditate patris sunt, recipiunt bona et non hii, qui exhereditati sunt, sed hereditatem vendere non possunt absque choheredum consensu. Hii pueri, qui in potestate patris mortis tempore fuerunt, si ex hiis unus [k. 88] moritur, istius partem dividunt inter se equaliter, tam exhereditati, quam domestici.
[hasła: żona, mąż, wdowa, wiano, sąd wyłożony, uposażenie, gerada, dziecko, współprzysiężnik, samosiódm, przysięga, wydzielony, dziedzictwo, spadek]
[15] De publicacione seu fiscacione possessione [ s].
∙XV∙ Quando alicui sua possessio publicata fuerit iuste ac iudicialiter, quociens exit vel intrat, tocies penam iudici demeretur, ita si publicacio super ipsum rite ac iuste sit acquisita.
[hasła: mulkta, kara sądowa, konfiskata]
[16] De pacis firmitate et de dono infra annum possesso.
∙XVI∙ Quitquit masculus dat sub banno, si possidebit pacifice et quiete absque arestacione aliqua anno et die, hoc propius et melius optinere potest cum iudice et [|] scabinis, quam ab ipso aliquis possit exbrigare. Quodsi iudex et scabini mortui sunt,
quod tamen bene cum aliis fidedignis ad minus duobus scabinis et quatuor viris probitate probatis testimonio [probet], et sic bona sibi donata optinebit.
[hasła: transakcja, rok i dzień, termin, spokojne posiadanie, sędzia, ławnik, świadek, współprzysiężnik]
[17] De dono in infirmitate donato.
∙XVII∙ Nemo masculus, ├neca ┤ nec ulla mulier possunt in lecto egritudinis de suis bonis alicui ultra tres solidos dare absque heredum consensu seu voluntate.
a wyraz częściowo wymazany
[hasła: darowizna mortis causa, zgoda, żona, mąż]
[18] De hereditate, ubi nec fratres nec sorores reperiuntur.
∙XVIII∙ Quodsia hereditas in fratribus et sorori[k. 88v] bus defectum habuerit, extunc omnes hii, qui se linea equali consanguinitatis ostendere poterint, in hereditate succedunt equaliter. Qui autem in possessione est, si bene sacerdos est aut manserit, tamen suppellectilia recipit, quodsi nulla puella fuerit. Si autem puella et sacerdos fueri[n]t, tunc supellectilia inter se dividunt.
a ozdobne zakończenie Q
[hasła: dziedzictwo, spadek, siostra, brat, pokrewieństwo, gerada, kapłan]
[19] De firmacione pacis donacioni pro hereditate.
∙XIX∙ Quitquit masculus dat in iudicio bannito coram iudice et scabinis, ibi recipiens dat unum solidum pro doni congnicione, quem recipiunt scabini.
[hasła: sąd wyłożony, sędzia, ławnik, pamiętne, darowizna, transakcja]
[20] De debito per iuris extorsionem [|] acquisito et de iudicio, ubi conqueritur et fatetur.
∙XX∙ Quicumque aliquem coram iudicio pro debito inpulsaverit, si debitum coacto iure consecutus fuerit, oportet eadem die solvere et iudex in eo suam penam acquisivit. Sin autem querimonia facta fuerit super aliquem pro debito, de quo fatetur, solvere tenetur infra duas ebdomadas, et si tempore statuto debitor non solverit, extunc iudex in eo suam penam acquisivit. Extunc solvere mandat ad octo dies, deinde ad tres dies, extunc die sequenti. Quociens tunc mandatum debitor adimplere neglex[k. 89] erit,
tociens penam suam in eo iudex acquisivit. Si penam iudici et debitum creditori solvere contempserit, extunc fiscatur sua possessio. Per hoc conpellitur, quod debitum creditori et pena iudici persolvatur. Si autem possessione caruerit, extunc banno conpellitur, extunc bene potest conprehendi, ubi visus fuerit pro debito et pro pena. Et quicunque ipsum ultra hoc tenuerit aut penam iudici demeretur.
[hasła: dług, skarga, świadczenie, termin, dłużnik, sędzia, mulkta, kara sądowa, wierzyciel, posiadanie, kara]
[21] De inpedimento ad limina sanctorum extra provinciam aut ad nundinas.
∙XXI∙ Si aliquis ad limina sanctorum aut ad nundinas extra provinciam [|] aut extra terminos ire voluerit, et si aliquis ipsum pro debito impedire voluerit, hoc fieri non debet, oportet ius suum coram suo iudice recipere. Et si uni testimonium adiudicatum fuerit, inducias trinas duas ebdomadas optinebit, quodcumque elegerit aut iudicio proximo.
[hasła: podróż, dług, sąd, termin]
[22] De pena illius, qui scabinum illicitis verbis in sede iudiciali obruit.
∙XXII∙ Quicumque scabinum in scampno iudiciali inproperaverit aut turpibus verbis obruerit, scabinus lucratur suam emendam triginta solidos, et iudex suam penam acquirit. <non a> Obruiturb autem scabinusc, [k. 89v] postquam sua sentencia diffinita sit et consensus aliorum scabinorum preterierit, extunc omnes emendas acquirunt et iudex penas, et quot emende fuerint, totidem et pene iudici acquiruntur.
a na wysokości przedostatniego wiersza na prawym marginesie, inną ręką niż podstawy; b poniżej części wyrazu [ob]ruitur szkic zawierający w swej kompozycji głowę i dłoń; c na wyraz scabinus zwraca uwagę naszkicowana poniżej dłoń z długim palcem wskazującym
[hasła: ławnik, ława, obraza, kara sądowa, mulkta, nawiązka, wyrok]
[23] De concordia et rancore, que coram iudicio concordata fuerit aut absque iudicio.
∙XXIII∙ Quando concordia inter discordantes coram iudicio ordinata fuerit, diuturnus fremitus, homo protestare potest cum iudice et scabinis. Quodsi scabini mortui fuerint, tunc protestatur cum hominibus fidedignis, qui iudicio affuerunt. Quitquit scabini protestantur, hoc iudex cum ipsis debet protestare, simul et confirma[|] re. Seda ubicunque concordia ordinata fuerit extra iudicium, hoc facilius potest probare vir cum sex testibus solus septimus, qui interfuerunt et viderunt concordiam esse factam. Ubi concordia et vera fremitus diuturna coram iudicio confirmata fuerit, si ipsam violat
adversa pars, et si vincetur, ut ius dictaverit, cum iudice et scabinis, pro vulnere manum, pro homicidio collum. Sin autem contingeret, quod alter eam infringeret, hunc tamen emendare cum reconpensa oportet, pro vulnere novem talenta, pro homicidio decem et octo tale[n]ta, nisi se possit excusare secundum iuris edictum.
a S ozdobione pióropuszem
[hasła: ugoda, sąd, sędzia, ławnik, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, kara ucięcia ręki, kara śmierci, nawiązka, zapłata, wynagrodzenie]
[24][k. 90] De filio excipere coram iudicio et mercede deservito iudicialiter optinere.
∙XXIIII∙ Et vir quivis filium suum ter potest eximere, quem habet in potestate, coram iudicio pro quolibet crimine capitali tacto sacramento metseptimus secundum ius municipale. Similiter et vir potest filium suum, quem in potestate habet, tribus vicibus eximere, ubi aut ad collum aut ad manum pertransit. Quarta vero vice ipsum solum propria in persona respondere oportebit, et primuma in suo iure non impediet, si filius prius bene respondisset. Sin autem pater cum filio simul in eodem crimine coram iudicio inpulsati fuerint, ex[|] tunc pater filium eximere non potest, nisi prius se ab eodem crimine expurgabit. Famulus potest mercedem suam, quam promeruerit, quinque solidos probare tacto sacramento mettercius, quod sibi persolvit, tunc propius est evadere, quam famulus optinere. Si autem famulus suam merdecem super suum dominum optinuerit coram iudicio, pro eo dominus iudici nullam penam demeretur, sed dominus famulo eandem mercedem eadem die solvere tenetur indilate. Si alter alterum pro vino aut alio potu inculpare voluerit, evadet ut aliud debitum, in quo nullum dominium ostendere po[k. 90v] terit aut protestareb.
a odczyt niepewny, tak w edycji W. Maisla ( Prawo magdeburskie miasta Pleszewa, s. 74); b nad końcowym e szkic trójlistnej gałązki
[hasła: syn, ojciec, zastępstwo, przysięga, samosiódm, współprzysiężnik, kara śmierci, kara ucięcia ręki, przestępstwo, sąd, sługa, pan, uwolnienie od skargi, samotrzeć]
[25] De hereditate, quod datur viro vel femine coram iudicio, aut dono.
∙XXV∙ Donum, quod viro vel mulieri datum fuerit in iudicio bannito, in eo mulier cum sua parte sive dono pro suo arbitrio facere potest absque omni contradiccione quitquit placet. Idem potest vir cum parte sui doni, quitquit deliberaverit modo simili, quam ipse suscepit. Si moritur femina absque herede, ita quod nullum heredem a suo marito pepererit, ipsa heredat sua successoria, seu sua prospera fortuna acquisita super suum proximum naturalem successorem, sive sit masculus sive femina, qui [|] sibi sit paris condicionis. Idem facit vir illi, qui sibi paris fuerit condicionis. Insuper omne aurum et argentum non informatum [s] a, et omnis siligo et carnes cum cervisia
et vino, et panis, que vel quod aut quantum post trecesunum permansit, vel permanserunt, totum cedit heredibus viri et non mulieris, exceptis pulmentariis, de quibus mulier mediam recipit partem et heredes viri reliquam mediam tollunt partem.
a podwójne zaprzeczenie wypacza sens regulacji, por. art. 26
[hasła: darowizna, wiano, uposażenie, żona, sąd wyłożony, sprzeciw, dziedzic, mąż, dobra nabyte, spadkobierca, równy stanem, srebro, złoto, gerada]
[26] De hiis, qui pertinent ad hereditatem.
∙XXVI∙ Istaa sunt, que ad hereditatem spectant: omne aurum et argentum informatum, omnia vasa argentea, et tela, que non incisa aut formata ad mu[k. 91] liebria vestimenta, non [s] b et sartagines, que a loco non moventur, et dolea, et vasa distillatoria, et omnia caldaria, excepto caldari, in quo liquesit cera, quod spectat ad suppellectile. Omne proprium, quod locando possessum est, et omnia arma et omnes gladii, et eciam omnes olle eree ac morsee, et cinguli, bracciles, et annuli viri, hec predicta spectant ad hereditatem. Mense et lavatoria, omnes ciste planis cooperimentis, et sedilia spectant ad hereditatem, pelves cupree, et ciste pharine, et ciste pl[ene]c annonarum, et porci, qui in curiis sive in domibus nutriuntur, eciam spectant ad hereditatem. Et omnes por[|] ci inpinguati spectant ad pulmentaria. Ubi pulmentaria dantur et omnis expensa domestica, que in potestate viri est, et omnes vacue cuppe, pulmentario [s] recipit mariti uxor, et non sua congnata proxima.
a I wysokie na ponad sześć wierszy, zakończone u dołu trójlistną gałązką; b zaprzeczenie wypacza sens regulacji; c odczyt niepewny
[hasła: dziedzictwo, spadek, gerada, część obowiązkowa, okrasa, srebro, złoto]
[27] De viro, qui alterum vulnerat vitam suam defendendo et eciam solus fuerit vulneratus.
∙XXVII∙ [ Si] vulnerat quis alterum vitam suam defendendo supra viam publicam, quod ille ipsum percutit aut vulnerat, et si clamore proclamaverit, et invasor conparet violenter, seu proterve, et conqueritur iudici, et hic non potest, pro inbecillitate sui corporis conparere, tunc [k. 91v] et inposterum ea die conpareat et conqueratur iudici et scabinis, et ostendat sua vulnera, et protestetur per hos, qui suum clamorem audierunt, quod inicium contencionis sui adversarii fuerit et non suum, et quod ipse se defenderit in defensione vite sue, et ipse acquirit querimoniam primam. Sed si pernoctabit, extunc hoc fieri non potest.
[hasła: zranienie, zwłoka, obrona konieczna, droga publiczna, sędzia, skarga, uszkodzenie ciała, ławnik, świadek, obwołanie]
[28] De duobus, qui de stirpe Sclavica se mutuo vulnerant intra ius municipale.
∙XXVIII∙ Quodsi duo se vulnarant [ s] mutuo in iure municipali, qui ambo processerunt de stirpe Sclavica et tamen Sclavi non sunt, [|] conpareat unus et conqueratur in Sclavonico ydiomate alterum, non oportet sibi respondere, si placet, nisi conqueratur in eo ydiomate, quod sibi innatum est per ius municipale.
[hasła: zranienie wzajemne, język słowiański, skarga, odpowiedź na skargę, prawo miejskie]
[29] De causa, de qua promittitur coram iudicio termimari [ s].
XXIX∙ Quod si duorum virorum querimonie dilate fuerint in iudicio bannito coram iudice, de voluntate iudicis et consensu, et parcium arbitrium utrorumque [ s], quod inter ipsos concordia extra iudicium debeat terminari, nec ultra causam peragendam, et se arbitri ad hoc electi de causa intromittant concordandi, absque iudicio et querimoniam [k. 92] non repetendo cum consensu iudicis. Et si alter ex eis suam querimoniam inposterum vellet renovare pro hac causa coram iudicio, iste sibi suus adversarius respondere non tenebitur coram iudicio, si protestare potuerit cum iudice et scabinis, quod causa absque iudicio debeat terminari.
[hasła: skarga, sąd, ugoda, zgoda sądu, sędzia, ławnik]
[30] De duobus, qui se mutuo vulnerant equaliter.
∙XXX∙ Quodsi se duo mutuo vulneraverint equaliter, ex hiis unus vadat ad iudicem in domum suam, et querimoniam faciat, alter veniat ad quatuor bancos et conqueratur cum clamore scabinis et iudicio astantibus, et vulnera ostendat, et mittat pro iudi[|] ce et conqueratur, ipse primam querimoniam optinebit, si testes super hoc habuerit a scabinis aut astantibus iudicio, quod inter quatuor bancos querimoniam fecerit.
[hasła: zranienie wzajemne, sędzia, ławnik, rana, skarga]
[31] De duobus, qui se mutuo vulneraverunt equaliter et querulantur equaliter.
∙XXXI∙ Et si se duo mutuo vulneraverint equaliter et querulantur equaliter, quicunque ex eis in alterum duellum acquisierit, tunc eius adversarius manum demeretur. Ita tamen, si vulnus monomachale fuerit. Et si alter ex eis, antequam duellum acquisitum fuerit, moritur, adversarius collum demeretur.
[hasła: zranienie wzajemne, pojedynek sądowy, kara ucięcia ręki, rana godna pojedynku, kara śmierci]
[32] De viro, qui alterum vulnerat, [k. 92 v] et si ad iudicium in facto manifesto deductus fuerit.
∙XXXII∙ Si aliquis detinet hunc, qui ipsum vulneravit in facto recenti et ipsum cum clamore ad iudicium deducit, qui sic queruletur cum prolocutore: “Domine iudex, ego cum querela propono super istum virum, quod ipse venit intra municipia vel in strata regia, et in me pacem violavit, et me spoliavit in meo corpore et in bonis meis, et me vulneravit, dum pacem in me confregit. Tunc vidi ego ipsum in persona propria et proclamavi eum cum clamore, et ipsum captivum hoc ad iudicium deduxi, et volo eum vincere per eos, qui clamorem meum audie[|] runt, et cum meo testimonio vero, ut ius michi diffinierit. Et in sentencia requiro, quomodo hoc probare debeam, ita ut michi proficiat in iure meo.” Extunc satisdacionem adversarius rectam petat pro hac querimonia, et dicat se de facto innocentem. Ille, qui ipsum captivum in manifesto facto detinuit, facilius eum vincere potest cum testimonio, quam ipse captivus cum testimonio evadere possit. Si, ut iuris est, probaverit testimonio, illi solvet collum, si est homicidium, vel ad manum, si vulnus est monomochale, cum ad iudicium ipsum cum manifesto facto perduxerit. Proa teste potest [k. 9 3] quivis vir alteri astare, qui in suo iure non possit argui, excepto patre et fratre, et filio et mercennario.
a P zdobione motywem roślinnym
[hasła: zranienie, skarga, gorący uczynek, pełnomocnik, droga królewska, sąd, gwar, zabezpieczenie, niewinność, zabójstwo, kara śmierci, kara ucięcia ręki, rana godna pojedynku, świadek, ojciec, syn, brat, najemnik]
[33] De duobus, qui se mutuo vulneraverint: unus cutello et alter gladio.
∙XXXIII∙ Quod si se duo mutuo vulneraverint: unus cutello et alter gladio, et si vulnera utriusque monomachalia fuerint, illi cum gladio solvit manum, illi cum cutello solvit collum, quia cutellus furtivam infert mortem.
[hasła: zranienie wzajemne, nóż, miecz, rana godna pojedynku, kara ucięcia ręki, kara śmierci]
[34] De vulneribus, que pernoctaverint, et de quibus eodem die sit querimonia.
∙XXXIIII∙ Eciam si alter alterum vulnerat et causa sua pernoctaverit sibi debet indici in iudicium proxi[|] mum. Et si vir vulneratus fuerit et vulnus monomachale non fuerit, et si comparuerit et conquestus fuerit, sibi indici debet ad iudicium proximum. Si autem vulnus monomachale fuerit, tunc continnuo sibi iudex formari debet pro facto manifesto.
[hasła: zranienie, skarga, zwłoka, rana godna pojedynku, sąd, sędzia]
[35] De duobus, qui se vulnerantur et ambo coram iudicio conquirent.
∙XXXV∙ Si duo vulnerantur et ambo coram iudicio conparent et querimonias proponunt, qui primam precellentem querimoniam protestare poterit, aput suum adversarium duellum atquirit, si ipsum iusto modo salutaverit, et si vulnus monomachale fuerit. Sin autem ad [k. 93 v] diem duellum dilatum fuerit, et si alter pugilem convenerit super alterum, et si ille protestare poterit, quod pugil sit mercennarius, extunc iure sibi a duello cedere potest.
[hasła: zranienie wzajemne, sąd, skarga, pojedynek sądowy, rana godna pojedynku, odroczenie, pięściarz, zastępca, najemnik]
[36] De viro, qui alterum vulnerat et ipsis pax indicta fuerit.
∙XXXVI∙ Si vulnerat vir alterum, et si caucionem fideiussorie fecerit usque ad iudicium, et si iudex ipsis pacem indixerit, et si ipsum postea occiderit, et si fideiussores posuerit pro causa eadem, ipse tamen propius est evadere metseptimus de homicidio, quam ipsum aliquis protestare possit. Sin autem coram iudicio conparuerit, et si [|] in iudicio bannito manu pax promissa fuerit coram iudice et scabinis pro primo vulnere, et si ipsum postea occiderit, hoc melius potest super eum protestare, quam ipse evadere possit.
[hasła: zranienie, poręczenie, sąd wyłożony, sędzia, pokój, uwolnienie od skargi, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, zabójstwo, ławnik]
[37] De duobus, qui se mutuo vulneraverint et ambo querulaverint, et querimonia usque ad iudicium disposita fuerit.
XXXVII∙ Si se duo mutuo vulneraverint et ambo coram iudicio conparent et querulose proponant, et querimonia usque ad iudicium dilata fuerit, qui primo querulatus fuerit, moriatur ab hiis vulneribus, mortuus ad iudicium portetur, et alter vulneratus eciam conparuerit, et unus, de mortui, agnatus loquatur [k. 9 4] super vulneratum cum testimonio, quod ipse suum affinem occiderit, et pro eo petat iudicium. Extunc ille petat satisdacionem de iure et ostendat suam innocenciam cum suo testimonio evadendo homicidium. Si hoc, ut iuris est, protestaverit, propius est evadere, quam ille super eum poterit protestare, quia ambo coram iudicio querimoniam inceperunt. Sed suum testimonium sic debet procedere, quod inicium contencionis illius fuerit, et non suum. Et si suos testes incontinenti habere non poterit, terminum sex ebdomadas acquirit, tunc facilius potest evadere [|] homicidium metseptimus, quam
ille cum testimonio ipsum vincere possit. Sin autem ille ipsum monomachaliter alloquitur, extunc ipsum pro suo collo pugnare oportebit.
[hasła: zranienie wzajemne, sąd, skarga, odroczenie, krewny po mieczu, poręczenie, gwar, zabezpieczenie, termin, bliższość do dowodu, niewinność, zabójstwo, uwolnienie od skargi, pojedynek sądowy]
[38] De equo, quit in eo, cum venditur, promitti teneri debeat.
∙XXXVIII∙ Si mas equm vendiderit, promittere debet in eo equo, quod stabilis non fuerit, ita quod a loco discedere tempore se offerente noluerit, et videre apparens [quod non]a sit cecus, et eciam [quod est liber]a a iusta arestacione.
a uzupełnienie wg propozycji W. Maisla ( Prawo magdeburskie miasta Pleszewa, s. 77)
[hasła: sprzedaż, koń, ewikcja, odpowiedzialność, wada faktyczna, wada prawna]
[39] De fure, qui in die ∙III∙ solidos aut in nocte ∙VI∙ denarios, aut plus, subtraxerit.
∙XXXIX∙ Si fur clara luce diei deprehensus fuerit, qui bone fame sit, et furtum minus quam tres [k. 94v] solidos valeat, cutem cum crine demeretur. Sed si furtum ultra tres solidos valeat, reus est patibulo. De hiis denariis ∙III∙ solidi medium fertonem debent ponderare. Sin autem fur tempestate noctis deprehensus fuerit ├na ┤ cum sex denariis, reus est suspendio.
a skreślone ręką autora podstawy
[hasła: kradzież w dzień, kradzież w nocy, dobra sława, kara na skórze i włosach, kara śmierci, powieszenie]
[40] De viro, qui super alium querimoniam fecerit pro bonis, que sibi dicit esse innata.
∙XL∙ Conqueritur vir super alterum pro bonis, quod vera sua hereditas sit, et quod ille teneat cum iniuria, et sua vera sit successio a patre suo, vel ab alio suo angnato, aut a suo predecessore, et si ille conparet [|] super quem querela proposita fuerit, et dicit se habere bonorum defensorem, et bona possiderit pacifice et quiete, anno <eta> die, contradiccione qualibet non obstante et est <iusteb> ac rite meum predium censuale, ipsum oportet suum defensorem nominare, et ad dies statuere, si possit, et cum defendente seu defensore conservat sua bona in eo, si defensus fuerit, ut iuris est, a defensore. Sin autem sibi defectus fuerit in defensore, actor conservat suam legalem proprietatem, in bonis eisdem, quia quivis homo conservat suam innatam hereditatem, sive naturalem porcionem, fa[k. 95] cilius quam alter emptam
hereditatem, aut obligatam hereditatem, aut datam proprietatem, aut predium censuale, cum inpossibile sit aliquem de naturali porcione defraudari.
a nadpisane w interlinii, zapewne ręką pisarza podstawy; b na prawym marginesie, znak wtrącenia +, dopisane przez autora podstawy
[hasła: skarga, nieruchomość, dziedzictwo, spadek, ojciec, krewny po mieczu, spadkodawca, spokojne posiadanie, świadek, rok i jeden dzień, termin, prawo naturalne]
[41] De hereditariis censualibus bonis a claustro aut alio domino.
∙XLI∙ Si homo habuerit hereditaria censualia et bona a quodam monasterio, aut alio domino, et si dominus aut abbas sibi non fatetur, aut conventus, hic vir potest metseptimus protestare suorum choheredum, qui [ s] quilibet iurabit singulariter, quot iustum ac successorium suum sit predium censuale. Et si dominus seu abbas hiis septem de ip[s]orum bonis [|] denegaverit aut fateri noluerit, extunc quivis ipsorum metseptimus suorum coheredum bona sua optinebit.
[hasła: dziedzictwo, własność, dobra czynszowe, klasztor, pan feudalny, opat, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik]
[42] De testimonio pro persolutis debitis aut proprio metseptimusa.
∙XLII∙ Si debet vir producere testimonium super proprium alterius metseptimus, aut mettercius, hoc facere oportet cum possessis hominibus, qui in suo iure argui non possunt, et qui iudicio astare solent, et domicilia habentibus in iudicio supradicto. Sin autem debet vir persoluta debita protestare super proprietatem alterius, hoc iterum esse debent possessi homines domicilia habentes, si hoc in iudicio non viderunt, [k. 95v] nec in iudicio fuerit confirmatum.
a w końcu wiersza, w którym rozpoczyna się treść artykułu
[hasła: własność, samosiódm, przysięga, samotrzeć, posesjonaci, współprzysiężnik, domicyl, okręg sądowy, dług zapłacony]
[43] De testimionio pro debito persoluto.
∙XLIII∙ Si aliquis debet persoluta debita probare, protestando pro debito, hoc facere debet cum talibus hominibus, qui in suo iure argui non possunt.
[hasła: dług zapłacony, współprzysiężnik, przysięga]
[44] De viro habenti [ s] filium, et [qui] viduam ducit habentem pueros.
∙XLIIII∙ Si vir ducit viduam, que unum filium aut plures puerosa habuerit et ipse nulla bona habuerit nec ipsa, et vir unum filium habuerit cum sua prima uxore, et si fortuna arridente per suos labores bona habuerint et proprietatem sive hereditatem emerint, aut super bona mobilia sive mercimonia [|] posuerint, et inposterum vir moritur et uxor, extunc filius viri propior est recipere hereditatem, quam pueri femine, aut pueri sororis sue, vel eciam nepotes seu nepte ex filia sua. Ita tamen, si filius patri sit paris condicionis. Proxima congnata uxoris recipit suppellectilia de iure.
a plueros w rękopisie
[hasła: wdowa, syn, dobra, własność, dziedzictwo, ruchomość, towar, żona, spadek, zasady dziedziczenia, reguła, siostra, wnuk, wnuczka, równy stanem, krewna, gerada]
[45] De viro, qui bona sua in iudicio bannito uxori sue aut pueris suis dederit.
∙XLV∙ Si vir aliquis dederit pueris suis aliqua bona sua, et sue uxori, in iudicio bannito circa vitam suam, et bone racionis, et si sibi pueri paris condicionis fuerint, et si desuper vera pax [k. 96] firmata fuerit, et inposterum alteri in eisdem bonis aliquit dederit aut heres fuerit, aut ille, cui prima donacio sit data, bene contradicere potest de iure. Ita tamen, si testimonium desuper iudicis habuerit et scabinorum, quod sibi primum donum donatum sit absque contradiccione illius, qui ad hoc successor fuerit infra annum et diem. Extunc contradicere non potest, si illi desuper testes habuerint.
[hasła: dobra, transakcja, sąd wyłożony, dożywocie, równy stanem, pokój, roszczenie, sędzia, ławnik, darowizna, sprzeciw, spadkobierca, rok i dzień, prawo]
[46] De hereditariis censualibus bonis et edificiis super censualia bona donacione uxore coram iudicio.
∙XLVI∙ Si vir sue uxoria sua edificia dederit, que super bona censualia edificata fuerint, coram domino [|] proprietatis, et coram suis vicinis, tempore vite sue, et inducit eam in possessionem, et si discedit ab hac luce sine prole, si heres suus super bona eadem loqui debeat ├volueritb ┤ post mortem viri, nichil in eis poterit optinere, si mulier protestaveritc, quod sibi datum fuerit. Sin autem apparatus et edificia viri proprium fuerit, extunc heres mulieri infringere potest, nisi donacio in iudicio bannito fuerit confirmata. Quia nullus suum proprium dare potest, nisi in iudicio bannito, vel coram iudice et scabinis, nisi suus heres contradicat. Sin autem hereditaria censualia bona fuerint, extunc [k. 96 v] sue uxori dare non potest absque heredum consensu, vel absque domini proprietatis consensu, in cuius bonis sunt. Si vir mercimonia aut bona mobilia habuerit, quod cum bonis emerit eisdem successoriis paterna successione, hoc sue uxori dare non potest, nisi in iudicio bannito coram iudice et scabinis. Sin autem vir
habuerit bona mobilia aut mercimonia, que sibi propriis laboribus aut prospera fortuna accreverunt, que [s] d potest dare in valitudine vite sue cuicunque placet, cuiuslibet sine contradiccione.
a poprawa skryby z e na i; b voluerit podkropkowane na oznaczenie skreślenia; c verit na marginesie; d W. Maisel poprawia w edycji Prawa magdeburskiego miasta Pleszewa (s. 78 przyp. r) na illa
[hasła: mąż, żona, budynek, dobra czynszowe, własność, krewny, dożywocie, spadkobierca, dziedzic, potomstwo, sąd wyłożony, transakcja, sędzia, ławnik, sprzeciw, dobra dziedziczne, zgoda, zezwolenie, towar, ruchomość]
[47] De iure liberto [s] in emendis sive [s] obnoxii et in successori[|] bus in bonis naturalibus et in iniuriis.
∙XLVII∙ Ubi alicuius monasterii obnoxius suam penam demeretur, hoc sunt triginta solidi, obnoxius bene potest bona sua resingnare et iterum suscipere et dare cui placet, contradiccione qualibet non obstante, quod [s] propriis laboribus acquisivit. Ubi obnoxius suo domino suum censum subtraxerit, pro eo tria talenta demeretur. Quitquit obnoxius criminalis cause commiserit, pro eo queret iudicium nisi domini advocati. Quando obnoxius moritur, extunc suo domino aut suo advocato oportet dare denarios obnoxie[k. 97] tarum [ s] et meliorem equm, quem habet. Idem oportet facere sacerdotem suo archipresbitero, dum moritur, tunc sibi oportet dare suum meliorem equm.
[hasła: mnich, zakonnik, klasztor, sprzeciw, przestępstwo, sąd, wójt, arcybiskup, koń]
[48] De viro, qui absque herede moritur et nepotem ex filia habuerit.
∙XLVIII∙ Si moritur vir absque herede et nepotem ex filia habuerit, que exheredata fuerit circa suam vitam, idem nepos maiori iure recipit bona avi materni, quam iudicium, qui ├sit┤ sibi est paris condicionis <sed iudicium recipit arma bellica a>.
a znak wstawienia, uzupełnienie na dolnym marginesie inną ręką, zapewne w XV w.; por. art. C
[hasła: dziadek, córka, syn, spadkobierca, spadek, hergewet]
[49] De abtestacione manus pro falso aut vulneribus.
∙XLIX∙ Si unus alteri manum suam abtestare voluerit pro falso, hoc oportet, quod faciat mettercius [|] cum talibus hominibus, qui in suo iure argui non possunt. Si autem facere debet pro vulnere in facto manifesto, oportet quod hoc faciat metseptimus, per iusticiam pacis, ita tamen, si manifestum factum cum malefactore ad iudicium deductum fuerit.
[hasła: samotrzeć, kłamstwo, fałszywe zeznanie, rana, gorący uczynek, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, pokój]
[50] De viro, qui moritur et pueros habuerit, qui ad annos pubertatis non dum pervenerunta.
∙L∙ Cum moritur vir, qui pueros habuerit, qui ad annos discrecionis non dum pervenerunt, proximus agnatus debet ipsorum esse tutor, eousque ad annos pubertatis pervenerint. Et si idem nondum ad hucb annos pubertatis [k. 9 7v] attingerit, adiutor suus esse debet proximus agnatus suus, eousque ipse ad annos pervenerit discrecionis, et racionem anno ad annum de bonis pupillorum coram vero ipsorum tutore facere tenetur.
a nerunt poniżej od prawego marginesu; b poniżej motyw roślinny, wykonany przy użyciu innego narzędzia pisarskiego niż tekst podstawy
[hasła: ojciec, dziecko, krewny po mieczu, opiekun, lata sprawne, dojrzały, sprawozdanie, rachunek]
[51] De qualibet querimonia et testimonio, quod ad iudicium pervenerit.
LI∙ Omnis querimonia et testimonia, que cum criminosis violenciis cum clamore ad iudicium, in facto manifesto deprehense et deducte fuerint, virum metseptimum [s] protestare oportet circa ius pacis, exceptis vulneribus, que monomachalia non fuerint. Manifestum [|] factum ibi esse dicitur, ubi vir captivatur cum furtu aut spolio, deprehensus ducitur ad iudicium cum clamore. Insuper eciam manifestum factum ibi esse dicitur, ubi viro cutellus aut gladius, aut alia sica in sua manu deprehensa fuerit, cum qua pacem infregit, aut si in fuga facti deprehensus fuerit, et captivus ad iudicium cum clamore ductus fuerit. Hunc actor metseptimus vincere debet circa ius pacis. Et si factum manifestum cum viro ad iudicium deductum fuerit, stuprum et obsidium, et irruenciam domicilii, homicidium, furtum, spo[k. 98] lium, probat homo protestando metseptimus. Si vir de istis conqueritur, extunc sua querimonia sic debet procedere: “Domine iudex, ego conqueror Deo et vobis, quod hic homo iste venit intra municipalia, et in me pacem violavit, et me stupravit corpore et rebus et honore muliebri, de quo sufficiens habeo testimonium per eos, qui meum clamorem audierunt, et ostendere volo factum, ut de iure teneo aut debeo, et requiro in sentencia diffinitiva, quomodo ipsum vincere debeam, ut michi proficiat in iure meo”. Extunc ille petit [ s] satisdacionem, [|] si vult, quam sibi facere oportet, et dicat se de facto esse innocentem. Tunc tutor mulieris interroget in sentencia diffinitiva, si mulier violenciam melius protestare poterit cum hiis, qui clamorem suum audierunt, quam ille possit evadere, cum ad iudicium sit deductus. Tunc diffinitur iure, quod possit ipsum possibilius vincere cum hiis, qui suum clamorem audierunt, quam evadere possit. Et si hoc
protestabitur, ut iuris est, adversarius collum demeretur. Idem vero iudicium super irruenciam domicilii iudicatur.
[hasła: skarga, przemoc, przestępstwo, sąd, gorący uczynek, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, pokój, rana godna pojedynku, kradzież, obwołanie, miecz, nóż, sztylet, ucieczka, pokój, zasadzka, gwałt, honor, gwar, zabezpieczenie, niewinność, uwolnienie od skargi, kara śmierci]
[52] a- De obsidiis et spolio- a
∙LII∙ Hic stat Cunradus et conquerib[k. 98v] tur super Heinricum Deo et vobis, nostro domino, regi aut duci, aut vobis, domine iudex ac toti universitati civitatis, divitibus ac pauperibus, quod ipse inter municipale venerit ad locum talem, ubi Cunradus pac[ific]e et quiete perfrui debuerat et sibi obsidium fecit in strata regia, et in regia {et in regia} pace, et in eo munici[pali] pacem infregit ac ipsum v[u]lneravit ac destruxit et spoliavit in corpore et rebus, et in eo talem strepitum perfecit, quem bene probare potest, cum ipse in eo pacem violavit et strepitum in eo commisit, tunc propria in persona vidit ipsum in perso[|] na propria et ipsum clamore proclamavit. Si hoc fatetur, diligit, sin autem negabit, ipse eum vincere intendit per hos, qui suum clamorem audierunt ac suo testimonio. Et sicut ipsum in manifesto facto deduxit ad iudicium, sic in sentencia requirit, quomodo ipsum vincere debeat, ut sibi proficuum sit in suo iure.
a-- a rubryka została wprowadzona do tekstu głównego; b poniżej rysunek o motywach roślinnych
[hasła: skarga, król, książę, sędzia, miasto, zasadzka, droga królewska, zranienie, pokój, gorący uczynek, sąd, wyrok, prawo]
[53] De uno, qui vulneratus fuerit et ad iudicium in manifesto facto deductus fuerit.
∙LIII∙ Si vulneratus vir ad iudicium cum clamore deductus fuerit in facto manifesto, et si ita inbecillis aut debilis fuerit, quod per tutorem ipsum querulari oportet et prolocutorem per senten[k. 99] ciam petat, extunc tali modo sua procedat querimonia: “Domine iudex, si me huic vulnerato dedistis pro advocato, extunc in sententia requiro, si per iusticiam insidias per aliquem pati debeam, quam iure terreri [ s] a debeam aut sustinere, cum suam causam propter iuris exigenciam teneo”. Extunc sibi diffinitur, quod non. Extunc sibi petat correccionem. Cum obtinuerit coreccionem, tunc petat colloquium pro consilio, et cum colloquium habuerit, tunc requirat, qualiter suam querelam inchoare debeat, et hoc per sentenciam diffinitivam, ut sibi proficiat [|] in suo iure. Ex<tuncb> diffinitur cum clamore. Tunc interrogetur sentencialiter, si requiri debeat de ore ad os, a quo suam habeat lesionem. Tunc sibi diffinitur, quod debeat. Extunc emittuntur duo scabini et cum ipsis preco, aut duo viri, qui iudicio astare consueverunt, qui ab ipso solo audiant, a quo sua receperit vel habuerit dampna, aut quis in eo pacis federa confregerit. Extunc requiritur
sentencialiter, si requirere debeant circa iuramentum prestitum ac ius civitatis, quid ab eo audierint. Tunc unus interrogetur ad dicendum, quid ab eo audierint. [k. 99v] Audita responsiva, tunc in sentencia requiratur, si iam profecerit, cum sibi diffinitur, quod sic, et eciam secundus et tercius interrogetur. Extunc sibi diffinitur, quod profecerit. Extunc querelam incipiat: “Domine iudex, placeat attente audire.” Tunc hic conqueritur super virum ∙N∙ et super ∙N∙, quod ipsi venerunt intra municipale, et in eo pacem infregerunt, et ipsum vulneraverunt aut suum affinem proximum trucidaverunt, si homicidium fuerit, et ipsum spoliaverunt corpore et rebus, et pro eo iudicium petit. Extunc illi ter vocantur, quando [|] vocati per clamorem ter fuerint, tunc conqueratur ulterius et nominet malefactores, ut prius querulatum fuerit. Idem faciat tercia vice. Extunc inducie indicantur per noctem. Si tunc non conparent, describentur. Sin autem conparent, duellum in eis acquiri potest.
a w Prawie magdeburskim miasta Pleszewa tueri; b nadpisane w interlinii ręką pisarza podstawy
[hasła: zranienie, sąd, wyrok, skarga, sędzia, sprawiedliwość, posiedzenie, ławnik, szkoda, przysięga, prawo, zabójstwo, kradzież, zranienie, otrucie, noc, pojedynek sądowy]
[54] De fure vel raptore obtestare in facto manifesto.
∙LIIII∙ Quando vir furem aut spoliatorem protestare voluerit, qui cum manifesto facto ad iudicium cum clamore deductus fuerit, qui conqueratur sic: “Domine iudex, conqueror Deo et vobis super meum furem, quem cum apparenti furtu [k. 100] captivavi et ligatum ad iudicium usque perduxi, quod venit intra meos quatuor angulos et subtraxit michi mea bona, super quo bonum habeo testimonium cum hiis, qui meum clamorem audierunt, et ipsum vincere volo iure meo ac meo testimonio, ut his hic michi ius dictaverit. Et requiro, quomodo ipsum vincere debeam, ut michi proficiat in iure meo”. Tunc sibi diffinitur metseptimus, si furtum presens fuerit. Idem iudicium fiat pro spolio et super raptorem.
[hasła: kradzież, złodziej, gorący uczynek, sąd, skarga, sędzia, dobra, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik]
[55] De eo, qui alterius prolocutor fuerit in iudicio.
∙LV∙ Ubi vir alterius verbum loqui debet, ad quod [|] sentenciis scabinorum vel iure conpellitur in facto manifesto, dicat sic: “Domine iudex me dedistis illi homini prolocutorem, extunc requiro in sentencia, si ab aliquot pro eo inimicitias aut timorem habere debeam, quod verbum suum pro iuris loquar exigenciam, quantum melius possum ac valeo”. Quando sibi hoc diffinitum fuerit, tunc sibi diffiniat correccionem, quod si ipsum in aliquo neglexerit, quod se corrigere poterit mecum aut per me aut alterum advocatum. Cum sibi hoc diffinitum fuerit, petit colloquium, si vult, et re[k. 100v] quirat in sentencia, quando querelam inchoare debeat, ut sibi proficiat in suo iure.
Cum sibi hoc diffinitum fuerit, tunc in sentencia interroget, si lesus interrogari debeat, quis in eo pacem infrigerit, si ita fuerit debilis, quot suum malefactorem nominare non possit. Cum igitur hoc diffinitum fuerit et ipsum iudex aut duo scabini aut duo viri, qui iudicio astare solent, viderint, requirat in sentencia, si ipsi causa iusticie dicere debeant circa iuramentum ipsorum et ius civitatis, quod notorium ipsis de hoc facto sit. Cum hoc [|] sibi diffinitur ab uno ad secundum et tercium, extunc requirat in sentencia, si iam profecerit. Cum sibi hoc diffinitum fuerit et pacis violator citatus per clamorem fuerit, ut iuris est, tunc dicat sic: “Domine iudex, placeat audire verbum suum.” Tunc conqueritur vobis super hunc ∙N∙, quod ipsum in strata libera infestavit ac intra municipalia in eo pacem infregit, ac ipsum vulneravit et violenciam in eo peregit, quam probando ostendere potest, et ipsum depredavit corpore et rebus, et tantum recepit sibi, quod non minus valeat, nisi bene duellum mereatur. Et [k. 101] super eo a vobis iustum petit iudicium. Extunc pacis violator proclamatura primo et secundo et tertio, per nomen suum, ∙N∙, et iterum suam querimoniam renovet in hunc modum: “Vobis conqueritur super virum ∙N∙, quod ipse venit intra municipale in strata regia, in eo Dei pacem infringendo”, et ipsum rebus et corpore sanitatis depredavit ac ipsum vulneravit et in eo strepitum fecit, quam apparenter potest demonstrare, et pro eo petit iudicium, et sic tercia vice faciat. Tunc ostendet vulnus et interroget in sentencia diffinitiva, si suum pacis violatorem in aliquo loco invene[|] rit, si ipsum licite arestare possit ex parte iudicii. Cum igitur diffinitum fuerit, tunc petat pacem, queb sibi indici debet.
a proclamator, nad o nadpisane u; b w rkp. qui
[hasła: sędzia, pełnomocnik, wyrok, niepełnosprawny, ławnik, przysięga, prawo, skarga, zranienie, przestępstwo, droga królewska, rana, okazanie ran, pokój, posiedzenie]
[56] De monomachali incitacione et iure duelli et testimonio monomachali.
∙LVI∙ Qui monomachaliter suum equalem salutare seu alloqui voluerit, hunc iudicem petere oportebit, ut se intromittere possit de uno <suoa> pacis violatore, quem videat in presenti. Cum hoc sibi per sentenciam diffinitum fuerit, tunc eciam in sentencia requirat, per quem modum se de ipso intromittere debeat, ut sibi in suo iure proficere [k. 101v] possit. Tunc sibi de iure diffinitur, curialiter per oram vestimenti. Et cum se de ipso intromittat, pronunciet sibi causam, pro qua se de ipso intromiserit, quod statim facere potest, si vult, aut pro eo habere colloquium. Tunc ipsum inculpare oportebit, quod pacem in eo infregerit aut in strata regia, aut in villa, qualiter infregerit, eodem modo queruletur super eum. Tunc ipsum iterum inculpet, quod ipsum depredaverit et eam vim in eo fecerit, quam bene probare poterit. Tunc vulnus aut cicatricem demonstret, si vulnus sanatum [|] fuerit. Tunc ulterius conqueratur, quod ipsum spoliaverit bonis suis et de ipsis sibi tanta receperit, quod bene duellum meretur. Hec tria criminalia facta omnia simul conqueratur, de quocumque horum trium de uno obliviscitur aut tacuerit, extunc suum duellum amisit. Tunc loquuntur
ulterius: tunc ipsum solum, hoc est in persona propria, ipsum solus vidi, hoc est in persona propria, et ipsum clamore proclamavi. Si fateri voluerit, quod diligo, et si non fatebitur, ipsum omni iure vincere volo, ut michi vulgus iudicaverit, [k. 102] aut scabini, si sub banno regio fuerit. Extunc ille petat satisdacionem, quam sibi facere debet. Tamen vir potest suam querimoniam meliorare ante satisdacionem, si voluerit. Facta satisdacione ille exhibeat suam innocenciam, hoc est iuramentum, quod ipsum iurare oportet, et iuramentum monomachale, si ipsum iure incitaverit et si ibi fuerit, hoc est perficere si potuerit pre inbecillitate sui corporis. Quivis vir potest se a duello excusare illi viro, qui sibi paris condicionis non fuerit. Ille autem, qui nobilioris nature fuerit, ille [|] preesse non potest [illi], qui deterioris nature fuerit, si ipsum alloquetur. A duello eciam cedere potest, qui post meridiem allocutus fuerit, nisi ante meridiem esset inchoatum, iudex eciam debet habere clippeum et gladium illi, super quem allocutum fuerit. A duello eciam potest accipere suos affines, si uterque suus affinis et ita consanguineitatis linea coniuncti fuerint, quod simul pungnare non poterint. Iudex eciam duos nuncios dare debet cuilibet hiis, qui pungnare debent, qui videant, ut habeant attinencia secundum veram [k. 102v] consuetudinem. Coreum et linea indumentum [ s] induere possunt, quantum placet. Caput et pedes antea nudi sint, in manibus cirotecas habeant, unum gladium nudum in manu et alio cinctus, aut duobus {et alio cinctus, aut duobus}, hoc arbitrio eorum committitur, et unum clippeum rotundum in manu, ubi non aliud quam lignum aut oreum sit, preter manu tectorium, quot potest esse ferreum, unam tunicam absque manicis super preparamenta. Eciam iudex debet indicere pacem circa collum, quod nemo eos inpediat circa duellum. Cuilibet ipsorum iudex unum virum [|] habeat, qui flangam ferat, qui ipsos in nichilob impedire debetc, nisi si unus ceciderit, quod flangam interponat, aut si vulneratus fuerit. Aut si flangam desiderat, hoc idem facere, nisi voluntas iudicis fuerit, non potest. Postquam circulo pax indicta fuerit, ambo debent circulum affectare, quem ipsis iudex licenciare debet. Finalia ferrimenta de vaginis gladiorum deponere debent, nisi a iudice licenciam habuerint. Ambo ornati debent ire ante iudicem, et ambo iurare debent: unus, scilicet actor, quod causa sit vera, pro qua super ipsum querelam [k. 103] fecerit, et respondens, quot sit innocens. Sic ipsis Deus adiuvet ad suum duellum. Sol eciam dividi ipsis debet recte, quando primo conveniunt. Si vincetur ille, super quem conqueritur, tunc iudicetur sentencia capitali. Sin autem vincerit, dimittetur cum pena et emenda. Actor primo circulum intrabit. Si alter diu tardaverit, iudex debet ipsum per preconem vocare in illa domo, ubi se preparaverit, et duos scabinos cum ipso mittere debet. Sic citared debent primo et secundo et tercio, et si ad terciam citacionem non venerit, tunc queru[|] lator surgat et se ad duellum exhibeat. Et statim percuciet duos ictus et semel fingat contra ventum, cum eo ipse suum adversarium devicit tali causa sive querela, pro qua ipsum fuerat allocutus. Et iudex sibi iudicare debet, sicut fuisset duello convictus, sic mortuus debet convi[n]ci, si in furtu aut rapina, aut in tali crimine occisus fuerit. Sin autem mortuus cum septem testibus protestari poterit, extunc ad duellum se non indiget exhibere contra ipsum. Sin autem alter agnatus mortui, quiscunque fuerit, loco ipsius per duellum [k. 103v] se exhibuerit, hic extinguet omne testimonium, quia tunc ipsum absque duello vincere non potest, ut superius est expressum. Sice vincetur eciam et ille, qui ad
duellum captivatus aut salutatus fuerit, aut promittit aut fideiussorie caucionem fecerit conparere et non conparuerit ad iustam responsivam.
a suo na marginesie, zapewne z powodu nieuwagi pisarza; b w rękopisie niewłaściwie michilo; c w rękopisie niewłaściwie debent; d w rękopisie niewłaściwie citati; e w rękopisie niewłaściwie sin
[hasła: sędzia, pokój, wyrok, prawo, pojedynek sądowy, skarga, droga królewska, oskarżenie, rana, blizna, dobra, sąd królewski, ławnik, gwar, zabezpieczenie, przysięga, niewinność, niepełnosprawność, równy stanem, szlachcic, tarcza, miecz, krewny, zwyczaj, pięściarz, wola, powód, kradzież, świadek, krewny po mieczu, nawiązka, kara sądowa, mulkta, posiedzenie]
[57] De <eoa>, qui alium ad iudicium aut mortuum vel vulneratum perduxerit, et ipsum pacis violatorem devincere voluerit.
∙LVII∙ Quicunque occisum seu vulneratum virum captivum ad iudicium duxerit et ipsum pacis violatorem {pacis} accusaverit, per duellum [|] vel absque duello si non probaverit secundum iuris exigenciam ipse aut super ipsum, idem iudicium iudicari debeat, quod super illum procedere debuerat, ac si iudicio convictus fuisset, et hoc per iusticiam pacis. Si vulneratus vir hunc alloquitur, qui ipsum vulneravit, per duellum et si pro debilitate corporis duellum perficere non possit, et si tutorem <nonb> habuerit, qui pro ipso pungnare velit, inducie sibi ordinari debent, quousque suum duellum perficere possit.
a w interlinii; b w interlinii – prawdopodobnie ręką pisarza podstawy
[hasła: zabójstwo, zranienie, sąd, pokój, skarga, pojedynek sądowy, prawo, pokój, sprawiedliwość, rana, niepełnosprawność, pojedynek sądowy, opiekun]
[58] De viro, qui vitam aut manum pecunia redimerit.
∙LVIII∙ Qui vitam aut manum pecunia re[k. 104] dimerit, quod iure demeruerit, hic iure suo privetur.
[hasła: utrata prawa, pieniądze, wykupienie od kary, kara śmierci, kara ucięcia ręki]
[59] De fideiussoria caucione pro viro ad statuendum coram iudicio pro aliquo scelere.
∙LIX∙ Qui eciam fideiusserit unum virum pro scelere ad statuendum ipsum coram iudicio, et ipsum statuere non potuerit, reconpensam ipsum solvere oportet, et sibi in suo iure non oberit illi, qui fuerat fideiussor, et nemo describi debet, nisi culpa ad collum sive ad manum sibi procedit.
[hasła: poręczenie, zapłata, wynagrodzenie, prawo, wina, kara śmierci, kara ucięcia ręki]
[60] De suppellectili feminarum et quit ad hoc pertineat.
∙LX∙ Si mulier recipit suppellectilia, ad quod spectant oves, ad quod [|] et modele [ s] et omnia cibaria domestica, de quibus vir indiget ad unius anni revolucionem, que in sua possessione inveniuntur, ad mulierem pertinet medietas. Et cum viro uxor moritur, proxima sua congnata recipit suppellectilia, que debet donare viro suum stratum, ut stetit, cum uxor sua vixit, cum kossino, et suum sedile cum pulvinare, suum stratum cum lecto, kossinis et colcidra, suam sedem cum sedis tectorio, quod singulis diebus de super iacuit, suam mensam cum mensali et manuterio. Hec nulla recipit pulmentaria.
[hasła: gerada, mąż, krewna, część obowiązkowa, okrasa]
[61] De armis bellicis et suppel[k. 104v] lectili feminarum et sacerdotum iure ac monachorum.
∙LXI∙ Mulier pro armis bellicis gladium mariti et suum runcinum vel dextrarium meliorem sellatum et meliora arma, que habuit pro corpore unius viri, cum decessit in sua potencia, deinde dare debet pulvinar bellicale, hoc est lectum et duo kossina, et duo lintheamina, et unum mensale, et duas pelves, unum manuterium. Hec sunt universalia bellica arma. Sed tamen aliqui homines diversa apponunt, que tamen ad ea non pertinent, sed quitquit ex hiis nomina[|] tis mulier non habuerit, <ad a> hoc, quod det, conpelli non potest, si iuramento probaverit pro qualibet re per se. Si vir ostendere patenter poterit, ibi vir nec mulier per iuramentum evadere potest. Ubi duo aut tres ad una bellica arma nati fuerint, senior recipit gladium pro se et cetera divident inter se equaliter. Et ubi pupilli annos pubertatis nondum attigerint, et eorum senior agnatus recipit arma bellica solus, et in eis tutor est puerorum quousque ad annos discrecionis pervenerint, extunc ipsis reddere tenetur et in super omnia ipsorum [k. 105] bona, nisi racionem fecerit eis, quo ea ad eorum profectum converterit, aut per spolium aut per apparens infortunium et absque sua voluntate amiserit. Ipse eciam {eciam} est vidue tutor, quousque maritum ducet, si paris condicionis sibi fuerit. Post arma bellica mulier vite provisionem recipere potest et alia omnia, que ad suppelectilia pertinent, hoc sunt omnes oves et auce, ciste cum elevatis tecturis, omnia strata pulvinaria, kossina, linteamina mensalia, pelves, manuteria, lucibula, kandelabra, semen linii et linum, et omnia muliebria vestimenta, annuli et brachialia, et crinalia, [|] psalteria et omnes libri, in quibus mulieres legere consueverunt, qui ad Dei cultum pertinent, sedilia ac scrinia, tapecia, dorsalia, vela tectoria, balneamina et omnia pepla, et alia ornamenta capitis muliebria, hoc est, quod ad femine spectat supellectile. Et ad hoc diversa sunt clenodia ├suib ┤, que ad suppellectilia pertinent, singulariter ea non nomino, sicut sunt seticule, pectenes, forpices, specula. Sed tela non incisa, nec aurum, nec argentum non textum non pertinet ad feminas. Et quitquit extra prenominata in rebus inventum fuerit, pertinet
ad [k. 105v] heredes. Si aliquit ex hiis obligatum fuerit circa vitam viri, qui mortuus est, exemet, si vult, ad quem de iure pertinet. Sacerdos dividet cum fratre, sed non qui monachus est. Sic puer in annis pubertatis religionem intraverit, bene potest exire, si vult, intra annos et ius observat feodale et terrestre. Sin autem vir, qui dum annosd pubertatis inplevit, religionem intraverit, hic se a iure terrestri ac feodali alienavit, et sua feoda vacant, quia scutum bellicum resignavit. Quod hoc possit protestari per hos, cum quibus similem vitam visus est suscepisse.
a na razurze, ręką pisarza innego niż autor podstawy; b podkropkowane (skreślone); c w rękopisie niewłaściwie Sic; d w rękopisie annnos
[hasła: hergewet, gerada, kobieta, miecz, koń, mąż, przysięga, pełnoletność, lata sprawne, pupil, dobra, opiekun, wdowa, równy stanem, klejnot, srebro, złoto, zobowiązanie, kapłan, mnich, transakcja, lenno]
[62] De diffinicionibus sente[n]ciarum. [|]
∙LXII∙ De qua sentencia prius requiritur, hec prior diffiniri debet. Ambo actor et ille, hoc est super quem conqueritur, respondens est sive reus, possunt habere colloquia pro qualibet causa tribus vicibus, eousque ipsos preco revocet.
[hasła: wyrok, skarga, odpowiedź na skargę, pozwany, posiedzenie]
[63] De iudicio iudicum et locucione viri.
∙LXIII∙ In omni loco iuris est, ut iudex iudicet cum sentenciis. Aperte vir non loquatur iudicio, postquam prolocutorem habuerit, nisi si iudex eum requisierit, si in verbo consenciat sui advocati, bene dicere potest, sic autem non sit, aut desuper petere colloquium.
[hasła: sędzia, wyrok, sąd, pełnomocnik, posiedzenie]
[64] De fideiussoria pro bonis.
∙LXIIII∙ Si homo et ubi vir pro pecunia [k. 106] aut debito <fideiussor a> fuerit et moritur vir, sui pueri aut sui heredes non tenentur pro eo solvere. Si vir pro pecunia fideiussor fuerit, fideiussorem pecuniam solvere oportet solum, aut probare, quod pecunia sit integraliter persoluta.
a nadpisane w interlinii, inną ręką niż autor podstawy
[hasła: pieniądze, dług, ojciec, dziecko, dziedzic, zapłata, poręczyciel, poręczenie]
[65] De viro, qui fustibus aut baculis percussus fuerit, ita quod verbera inflata fuerint.
∙LXV∙ Si vir cum fustibus aut baculis percussus fuerit supra dorsum aut supra ventrem, et verbera fusca aut flavea fuerint et inflata, si desuper pro teste iudicem habere poterit et homines, qui hoc viderunt et audierunt, ipse est duellum propius super eos acquirere, quam ipsi [|] eum evadere possent suo iure. Sin autem super caput et brachia percussus fuerit, quod alter ostendere non possit, illi homines melius ostendere possunt, quam ipse super eos probare possit suo iure. Sin autem fatentur, quivis amittit emendam et iudex acquirit suam penam. Sin autem verbera mortalia fuerint, respondere tenentur cum duello, qui pro eo iudicialiter inpulsati fuerint. Sin autem mortales [ s] non fuerint, respondebit unus cum duello et alii respondebunt absque duello, quia ipsi evadunt cum suo iuramento.
[hasła: pobicie śmiertelne, świadek, sędzia, pojedynek sądowy, bliższość do dowodu, uwolnienie od skargi, przysięga, nawiązka, kara sądowa, mulkta]
[66] De hereditate, que mortuo domino permanet sine successore.
[k. 106 v] ∙LXVI∙ Quod si hereditas mortaliola [ s] absque heredibus inventa seu reperta fuerit, regie cedet maiestati.
[hasła: kaduk, król, spadek]
[67] De viro, qui occisus fuerit et pueros tres aut plures habuerit.
∙LXVII∙ Quod si vir, qui pueros habuerit, occisus fuerit, tres aut plures, et si vir unus iudicialiter pro <eo a> inpulsatus fuerit et evaserit, ut ius dictaverit, et si sibi super eam querimoniam vera satisdacio facta fuerit, non tenetur, nec debet ab aliis pueris inposterum pro eodem homicidio infestari.
a nadpisane w interlinii, ręką inną niż pisarza podstaw y
[hasła: ojciec, dziecko, zabójstwo, prawo, uwolnienie od skargi, skarga, zabezpieczenie, gwar]
[68] De viro, qui alteri coram iudicio iurare debuerit.
∙LXVIII∙ Si vir alteri iuraverit coram iudicio digne [|] et sine pena, potest superponere et deponere absque licencia, quod per hoc non amittit.
[hasła: kara, przysięga, sąd]
[69] De arestacione equorum.
∙LXIX∙ Si aliquis arestat equm et dicit, quod sibi aliquis subtraxerit aut subtractus fuerit aut eo sit spoliatus, ad hoc se trahere debet, ut iuris est, extunc ille bene ad suum venditorem se trahere potest et venditorem nominare debet, super quem se traxerit, et iurare tenetur tacto sacramento, quod ad verum se trahat venditorem. Quocunque sibi nominaverit, ibi ipsum sequi oportet, non autem sequi ipsum debet ultra Mare Aquilonis. Et si sibi defectus fuerit et neminem pro se habuerit respondentem, utpote [k. 107] venditorem habere poterit, ut se coram iudicio iactitavit, et tunc sibi fideiussorie faciat caucionem iudi<cia> pro pena et pro expensis, quas adversarius suus expendit, et diem nominare, quando ibidem debeat pervenire. Sin autem dixerit, quod equm in foro communi aut libero emerit, extunc suam pecuniam, quam pro eodem equo dedit, integraliter ammittit, et illi suum equm reddere oportet, et nullam penam pro eo ammittit.
a nadpisane w interlinii przez pisarza podstawy
[hasła: koń, zastępstwo, kradzież, sprzedaż, ewikcja, przysięga, odpowiedzialność, sąd, poręczenie, pieniądze]
[70] De pena iudicis et hereditatea.
∙LXX∙ Quando iudex suam extorquet suamb penam, ulterius nec aliquam super hanc penam potest extorquere. Et si vir bona iudicialiter alloquitur, ut iuris [|] est, vel hereditatem, pro eo non indiget iudici dare quicquam, cum ipse sibi ad iusticiam iuvare teneatur. Et si homo suam querelam tenere promiserit, etsi per bonum pacis medio tempore concordatum fuerit, pro eo non plus ammittat, quam iudex acquirit suam penam.
a następuje znak przestankowy, trzy kropki, ponownie znak i jedna kropka; b ślady wymazywania wyrazu
[hasła: sędzia, kara sądowa, mulkta, dziedzictwo, prawo, sprawiedliwość, skarga, pokój]
[71] De viro, qui vulneratus aut percussus fuerit et querulare noluerit.
∙LXXI∙ Vir, si vulneratus aut trucidatus fuerit et conqueri noluerit, iudex ipsum conpellere nec ad aliquama potest querimoniam ultra suam voluntatem.
a pierwotnie aliquem, późniejszą ręką przerobione na aliquam
[hasła: zranienie, otrucie, skarga, sędzia, wola]
[72] De bonis illius, qui ad mortem condempnatur aut qui est descriptus.
∙LXXII∙ Et si vir descriptus fuerit et ad penam [k. 107v] mortis iudicatus fuerit, sua bonaa nullus recipere habet, quam sui veri heredes.
a pierwotnie bonas, s wymazane, zapewne przez autora podstawy
[hasła: kara śmierci, konfiskata dóbr, dziedzic, spadkobierca]
[73] De viro, qui pueros habeat et moritur, et bona habuerit nulli donata.
∙LXXIII∙ Quando vir moritur, qui habeata pueros et si bona donata nulli habuerit, sibi succedunt pueri, si equalis sibi nature fuerunt. Et si ex hiis pueris unus decesserit, mater sibi in sua parte succedit. Et mater cum hiis bonis nichil facere potest absque heredum consensu ac voluntate.
a w rękopisie hebeat
[hasła: ojciec, dziecko, dobra, spadek, równy stanem, matka, wola, zgoda]
[74] De etate puerorum, quando tutores eligere possunt.
∙LXXIV∙ Quando puer est duodecim annorum, [|] tunc potest eligere pro sua voluntate quem voluerit pro tutore. Et qui suus fuerit tutor, matri [ a] ├facereb ┤ racionem facere habet et adolescenti, quit cum bonis factum fuerit.
a razura; b skreślone ręką pisarza podstawy
[hasła: dziecko, opiekun, matka, rachunek, sprawozdanie]
[75] De viro, quomodo suam libertatem possit probare.
∙LXXV∙ Si alloquitur vir aliquem, quod suus sit illiber, a- si potest suam libertatem- a si potest suam libertatem protestare, propius est evadere, quam ille ipsum vincere possit. Libertatem suam vir probare potest cum tribus congnatis et tribus agnatis, sic metseptimus esse debet, sive sint viri sive femine. Et hoc scire debet <notab> quilibet legens, ubi scribitur agnatus, designat ex parte patris et ex parte gladii. [k. 108] Et ubi scribitur congnatus, ex parte matris desingnatur.
a-- a fragment częściowo wymazany; b na prawym marginesie, ręką pisarza podstawy
[hasła: wolność, bliższość do dowodu, uwolnienie od skargi, krewny po mieczu, krewny po kądzieli, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, mężczyzna, kobieta]
[76] De pecunia ludo aut taxillis acquisita.
∙LXXVI∙ Si servus bona domini sui perluserit taxillis, aut obligat aut vendit, dominus bene potest arestare denuo iure, ut se ad ea bona trahat, ut iuris sit. Sin autem propria bona sua deluserit, aut quocunque modo a se alienaverit sua voluntate, dominus super ea nichil alloqui potest, quia servus solvere tenetur, et sic domino pro bonis servi non est licitum respondere. Si eciam aliquis conqueritur super aliquem pro debito aut pecunia ludo seu taxillis acquisita, pro eo sibi non habet respondere. Sin autem [|] servo suus equs, vel alia bona sua furtive, aut spoliando recepta fuerint absque culpa servi in domini servicio, hoc oportet dominum solvere servo, et pro eo oportet dominum respondere, si super eo queruletur.
[hasła: sługa, pan, gra, przegrana, zapłata, skarga, dług, pieniądze, odpowiedzialność, koń, kradzież, transakcja]
[77] De bonis, que alicui danda sunt ad servandum in deposito.
∙LXXVII∙ Quicumque alteri bona sua dederit ad servandum, aut in deposito posuerit, si sibi subtracta fuerint, aut spoliatus eis fuerit, aut conbusta, vel si mortuum fuerit, si equs vel pecora fuerint, non debet aliquot dampnum pro eo sustinere, si presumpserit iurare, quod absque sua culpa amissum fuerit. Sed quid viro concessum aut [k. 108v] obligatum fuerit, hoc in destructum reddere tenetur, aut solvere secundum suum valorem. Sin autem moritur equs aut pecus infra obligacionem absque illius culpa, cui obligatum fuerat, si hoc probaverit, et si iuramentum pro eo prestare presumpserit, quod sine sua culpa decessit, non solvit, sed suam reconpensam amittit, in qua sibi fuerat obligatum.
[hasła: dobra, depozyt, kradzież, pożar, koń, bydło, szkoda, przysięga, wina, zobowiązanie, przysięga, zapłata, wynagrodzenie]
[78] De eo, qui se a descripcione iuramento expurgavit.
∙LXXVIII∙ Qui se extraxerit a descripcione et solutus, diiudicatus fuerit, iudex tamen in eo suam optinet penam. Et si sibi iudex fateri noluerit, ipse eum [|] bene deponere [potest] per unum, qui eodem interfuit iudicio, quia nec captivus iudicio conparuit, nec proclamatus. Sin autem iudex ipsum inposterum obiurare voluerit, ipsum in nullo ulterius obiurare potest, quam ad suam penam, si super eo testes habuerit, quod se extra descripcionem abiuravit.
[hasła: kara, sąd, uwolnienie, sędzia, świadek, przysięga]
[79] De viro, super quem querulatum fuerit pro debito.
∙LXXIX∙ Si vir conqueritur super alterum pro suo debito cum testibus, hoc bene potest obtinere cum viris fidedignis, qui in suo iure non possunt reprobari. Ita tamen, si ille dicit se esse innocentem. Sin autem respondens [k. 109] dixerit se debitum persolvisse, extunc inpedit sibi suum testimonium. Hoc bene probare potest cum probis viris metseptimus tacto sacramento.
[hasła: skarga, dług, świadek, niewinność, zapłata, przysięga, samosiódm, współprzysiężnik]
[80] De querela, que facta fuerit super aliquo et ipse pecierit satisdacionem.
∙LXXX∙ Si super virum conquestum fuerit et satisdacionem pecierit, alter eam sibi negare non potest, quin eam sibi faciat, si ipsum per sentenciam ad hoc co[m]pulerit. Sin autem satisdacionem fecerit sibi, ad suum ius non nocet, nec ille plus lucra[tur] cum satisdacione, qui eam petit, nisi quod ipsum nullus amicorum suorum inpedire ammodo potest pro hac causa. Satisdacione facta [|] suam querimoniam meliorare non potest.
[hasła: skarga, gwar, zabezpieczenie, wyrok, prawo, krewny]
[81] De facto manifesto, quod ad iudicium fuerit.
∙LXXXI∙ Omnis querela, que ad iudiciuma pro capitali crimine in facto manifesto deducta fuerit, debet conqueri cum clamore propter factum manifestum, quod ostendi debet. Manifestum factum ibi est, ubi vir cum furto aut preda captivus ad iudicium deductus fuerit cum clamore. Item factum manifestum eciam est ibi, ubi unum cum gladio aut cultello aut alia sica in manu deprehenderit, cum quo pacem infregit, aut si in fuga facti captivatus fuerit et capti[k. 109v] vus ad iudicium deductus fuerit cum clamore. Hunc actor metseptimus vincere debet circa ius pacis, si factum manifestum cum reo ad iudicium deductum fuerit.
a w rękopisie iuducium
[hasła: skarga, kara śmierci, sąd, gorący uczynek, kradzież, miecz, nóż, sztylet, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, prawo, pokój, pozwany]
[82] De iudicio burgravii.
∙LXXXII∙ Ina iudicio burgravii Meydeburgensis potest vir pro debito bene querulare super actorem, aut oporte[t] ab uno iudicio burgravii ad aliud iudicium suam sequi querelam, ita quod semper suo adversario denunciet. Si autem super virum
querimonia cum testimonio facta fuerit in eodem iudicio pro debito, et si dicit, quod persolverit, hoc probabit per homines fidedignos, quam ille ip[|] sum vincere possit, quod facere potest incontinenti, si vult, aut per sex ebdomadas [ b] in iudicio sculteti. Sin autem vir iuramentum unica manu prestare debet, quod in eodem iudicio facere oportet.
a litera I w In wysokości 5,5 wiersza; b razura, ok. 18 liter
[hasła: burgrabia, Magdeburg, dług, powód, sąd, skarga, zapłata, świadek, termin, sołtys, przysięga]
[83] De iudicio iudicis.
∙LXXXIII∙ Iudexa debet iudicium exercere, et id temptare cottidie in vero iudicii loco, nisi sit, quod vir absque testibus conqueri voluerit, quod statim iudicare potest sine mora. Reconpensam et emendam et penam iudicis solvere debent ad diem, ut fuerit diffinitum, ut tunc pagamentum consuetum fuerit, reconpensam et emendam actori et penam iu[k. 110] dici.
a litera I in In wysokości 8 wierszy
[hasła: sędzia, sąd, świadek, skarga, zwłoka, zapłata, kara sądowa, mulkta, nawiązka, zapłata, wynagrodzenie, zwyczaj, powód]
[84] De fiscacione seu publicacione bonorum.
∙LXXXIV∙a Si viro sua bona publicata seu fiscata fuerint iure, in eo ille possideat, qui hoc in fiscacionem deduxit cum fiscacione tribus diebus et tribus noctibus. Insuper in eo debet conmedere et bibere cum fiscacione, similiter et dormire. Deinde debet coram iudicio pronunciare tribus vicibus semper ad duas ebdomadas, ad quartum iudicium iudex sibi pacem desuper formare debet, et sibi debet appropriare, et sentenciis scabinorum vendere. Extunc vendere potest cum scitu. Si tunc aliquit ultra suum debitum superfuerit, eo cum scitu [|] illi reddere debet, cuius fuit hereditas. Sed si deficit, agat ulterius.
a wyjątkowo numer artykułu od wewnętrznego marginesu
[hasła: konfiskata, dobra, posiadanie, sąd, krewny, termin, sędzia, pokój, wyrok, ławnik, sprzedaż, dług, dziedzictwo, własność]
[85] De bonorum arrestacione, similiter et equorum.
∙LXXXV∙ Si vir [alloquitur] aliqua bona, pannos vel quitquit suarum rerum fuerit, quod sibi subtractum aut raptum fuerit, ad hoc se unica manu trahere debet et iurare debet
tacto sacramento, quod tunc suum fuit et nunc suum sit, cum sibi subtractum seu raptum fuerit. Sin autem equus [fuerit], quem vir alloquitur, quod sibi subtractus sit, aut ├a a ┤ eo spoliatus sit, ad hoc se trahere debet, cum suo dextro pede calcare debet equo super suum pedem anteriorem, et [k. 110v] sinistra manu equm capere per dextram aurem, et petere debet reliquias et prolocutorem. Et iurabit equo tacto sacramento super caput, quod tunc suus fuerit et nunc suus sit, cum sibi subtractus aut eo depredatus fuerit. Et tunc ille ad suum se trahat venditorem et ipsum iurare oportet super sanctos, quod trahat se cum equo ad verum venditorem, ibi eum sequi oportet, nisi trans Mare Acquilonis. Sin autem dicit, quod equm emerit in foro libero et venditorem habere non possit, tunc equm amittit et argentum pro eo datum, et non amittit aliquam penam.
a skreślenie ręką pisarza podstawy
[hasła: skarga, przysięga, konfiskata, koń, kradzież, sprzedawca, srebro, kara]
[86] Si vir conqueritur post [|] debitum a manu mortua.
∙LXXXVI∙ Si vir conqueritur super virum pro debito a manu mortua, et ipsum infestare voluerit secundum edictum iuris, hoc facere potest unica manu tacto sacramento, si ille consenserit. Sin autem dixerit hic, super quem querimonia prolata fuerit, quod de debito nesciat vel in eo non sit obligatus, aut quod persolverit, hoc oportet iuramento probare metseptimus tacto sacramento.
[hasła: skarga, dług, prawo, przysięga, zapłata, zobowiązanie, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik]
[87] De viro, qui probabiliter aut scienter contra alium ad iusticiam se exhibuerit.
∙LXXXVII∙ Si vir cum scitu contra alium ad iusticiam se exhibuerit, et alter noluerit aut spre[k. 111] verit, et vulneret illum non querulando absque iure, et ille, qui vulneratus sit, inveniat defensionem et vulneret illum mutuo, et hic, qui primo vulneravit suum adversarium, primo ad iudicium veniat et conqueratur, alter, in quo pax sit violata, eciam postea veniat circa lucem diei et dicat, quod inicium illius fuerit et non suum. Si hoc, ut iuris fuerit, metseptimus protestabitur cum probis hominibus, qui viderunt et audierunt, qui presentes fuerunt, acquirit primam querelam. Unus vir potest filium suum eximere unica manu, qui est in pane suo non uxoratus, tacto sacramento, quod filius suus reus non sit.
[hasła: sprawiedliwość, zranienie wzajemne, skarga, obrona, sąd, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, syn, zastępstwo]
[88] De mulieribus, que [|] in manifesto facto detente fuerint.
∙LXXXVIII∙ Si femina deprehensa fuerit in facto manifesto in homicidio aut vulneribus duello dingnis, ac ipsam propius est vincere metseptimus cum hominibus fidedingnis, quam innocens fieri possit. Extunc ipsam iudicium pati oportet. Si autem vir querulatur super feminam pro homicidio aut vulneribus, quod eadem die factum fuerit aut visum, et si femine [ s] fideiussorie caucionem fecerit supra ius, de quo femina propius est evadere cum hominibus fidedingnis metseptima, quam ultra aliquam vim in ea agere [k. 111v] possit. Si autem femina inculpatur pro querimoniis pernoctatis, eo propius est evadere femina unica manu tacto sacramento, quam aliquis eam vincere possit, aut aliquit inposterum contrarium pati.
[hasła: kobieta, zabójstwo, zranienie, gorący uczynek, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, niewinność, skarga, uwolnienie od skargi, zwłoka]
[89] De viro, qui habeat duplices pueros.
∙LXXXIX∙ Si vir duplices pueros habuerit et primos antea eradicavit exponendo, et si postea secundis pueris aliquit dederit in suis bonis, et moriatur idem vir, hoc secundi pueri ante tollunt. Et quitquit superfluum fuerit aut supermanserit, hoc equaliter inter se dividunt, cum omnes equales sibi fuerint in natura. [|]
[hasła: dzieci, wydzielenie, darowizna, dobra, równy stanem, podział]
[90] De inproperacione scabinorum.
∙XC∙ Si vir scabinum in scampno indecenter in iudicio bannito increpaverit, si hoc probaverit per suos consodales, qui audiverunt, illum oportet dare emendam scabino et iudici suam penam.
[hasła: ławnik, sąd wyłożony, zniewaga, sędzia, kara sądowa, mulkta, nawiązka]
[91] De homicidio aut vulneribus.
∙XCI∙ Si super virum querimonia facta pro homicidio fuerit aut pro vulneribus, et ipse accomodaverit circa suam hereditatem ad conparandum, et si profugus factus fuerit, quod non conparet, tunc debet vocari cum clamore, ut iuris est. Et si non conparet iudicio eodem, tunc debet describi et reconpensa super suam hereditatem iudicatur, et iudici sua pena. [k. 112] Et eciam nullus alcius cogi potest caucionem facere fideiussoriam, quam se sua extendit reconpensa, nisi sit pro debito, quod maius sit.
[hasła: skarga, zabójstwo, zranienie, ucieczka, prawo, sąd, zapłata, wynagrodzenie, dziedzictwo, spadek, kara sądowa, mulkta, poręczenie, zabezpieczenie, dług]
[92] De contencione, que facta fuerit in die aut tempore noctis.
∙XCII∙ Si casu contencio oritur clara die, si probus <VIIa> vir in eo accusetur, qui ibi visus non fuerit, de quo propius est evadere metseptimus cum hominibus fidedingnis, qui presentes fuerunt, quam in eo duellum acquirere possit. Si autem super virum ydoneum circa noctis tempestatem pro homicidio aut vulneribus duello dingnis allocutum fuerit, quod noctis tempore factum sit, de quo propius evadet met[|] septimus cum hominibus probitate probatis, circa quos tunc fuit, cum hoc factum perpetratum est, cum sit de facto innocens.
a wpisane na wewnętrznym marginesie przez pisarza podstawy, znak wstawienia +
[hasła: skarga, bliższość do dowodu, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, pojedynek sądowy, zabójstwo, zranienie, przestępstwo nocne, uwolnienie od skargi, niewinność]
[93] De peticione prolocutorum.
∙XCIII∙ Quem vir pro advocato rogaverit, hunc suam causam tenere oportet iure, nisi se excusaverit cum pena.
[hasła: pełnomocnik, prawo, kara]
[94] De supellectili feminarum.
∙XCIIII∙ Et quando vir moritur, tunc uxori oves presentari debent ad sup[e]llectilia, ubicunque ierint. Anete, colcidre, vela, tecture curruum, olle picte eciam ad supellectilia pertinent.
[hasła: gerada, mąż, wdowa]
[95] De iuramento incolatus.
∙XCV∙ Nemo potest nec pro homicidio, nec pro vulneribus, nec pro aliquo [ a][k. 112v] debito suum probare incolatum.
a poniżej szkic o motywach roślinnych
[hasła: zabójstwo, zranienie, poddany]
[96] De tutoribus pupillorum.
∙XCVI∙ Quando pupilli suum verum tutorem habere [ a] non poterint, eousque nullus ipsos ad aliquem [ s] iudicialem responsivam deducere potest, nisi prius ad annos pubertatis pervenerint. Et si vir super alterum conqueritur, quod sibi abedificaverit [ s] aliquit de suis bonis aut de hereditate, hoc ille possibilius optinet, qui habet in possessione unica manu, nisi ipsum cum testimonio allocutus fuerit. Extunc possessor cum testibus servat, si voluerit.
a szkic dłoni, palec wskazuje na czasownik habere
[hasła: pupil, opiekun, lata sprawne, skarga, dobra, dziedzictwo, spadek, posiadanie, świadek]
[97] De iuramento pro enormibus verbis coram iudicio. [|]
∙XCVII∙ Ubi eciam vir iuramentum promiserit coram iudicio pro enormibus verbis aut depilacione, aut verberibus, aut effusione sanguinis, de quo solutus dimitti non potest, nisi voluntas fuerit iudicis et consensus.
[hasła: przysięga, sąd, zniewaga, wola, zgoda, zranienie]
[98] De civibus Meydeburgensibus.
∙XCVIII∙ Eousque cives Meydeburgenses veram accionem seu responsivam tenuerint et se coram suo domino pontifice ac burgravio ac sculteto ad iusticiam se [ s] exhibuerint circa civitatis ius, tunc nemo eos extra civitatem in alio iure occupare, seu contra eos agere in iudicio alieno [potest].
[hasła: mieszczanin, Magdeburg, burgrabia, właściwość sądowa, prawo miejskie]
[99] De inpedimento coram iudicio.
∙XCIX∙ Nullus alterum inpe[k. 113] dire debet coram iudicio, postquam iudicium bannitum fuerit cum iniuriis, talibus inpedimentis, que ipsum inpedire possint in sua querela, sicut clamore aut turpiloquiis, aut ceteris insolenciis. Si hoc contra iusticiam fecerit, et si paciens ipsum protestaverit cum iudice et scabinis, extunc suam acquirit emendam et iudex acquirit suam penam. Si contingerit in iudicio castellani, tunc tria talenta demerentur, et in iudicio sculteti octo solidi. Et ubi homo suam emendam acquirit, ibi optinet iudex suam penam.
[hasła: sąd wyłożony, skarga, przeszkoda, sprawiedliwość, sędzia, ławnik, nawiązka, kara sądowa, mulkta, kasztelan]
[100] De sculteto, si aliquem inpedierit in sua querelaa.
∙C∙ Nuncb atten[|] datur super eo, si scultetus aliquem inpedierit in sua querela et sibi iusticiam non fecerit, et hoc sibi iniuste recusat. Si pro eo coram castellano aut advocato inpulsatus fuerit cum testibus, extunc cum testibus ipsum evadere oportet. Cum qualicunque testimonio super iudicem querulatum fuerit, tali ipsum iudicem testimonio evadere oportebit, sive sint scabini aut alii astantes iudicio. Sin autem hoc coram iudicio bannito actum fuerit, tunc melius vinci potest testibus iure, quam ipse testibus evadere possit. Sin autem vir cedere voluerit a testimonio et [k. 113v] ipsum inculpare pro suo scitu, de quo unica manu evadere potest. Quando querimonia super ipsum coram advocato fuerit pro hac causa, pro eo respondere tenetur sine mora, ita quod ibi sit iudicium bannitum, quia ipsum oportet ibi esse presentem, nisi legale inpedimentum ipsum occupaverit. Quod inpedimentum statim probare oportet. Si hoc non ostenderit et non nominaverit, et hoc per iusticiam facere denegaverit se excusare de sua iniuria, quam exercuit, et se ad iusticiam exhibere [debet], extunc condempnatur advocato in [ c] decem talentis [ c] idem [|] advocatus <scultetus d> et illi suum debitum, de quo denegavit, facere iusticiam, et medio quo illa [ s] non solvit solus, aut se iure excusaverit iudicio proximo, tunc nullus iudex esse potest, nisi se ex hac culpa eximerit, secundum ut est premissum. Sin autem pro facto criminali, pro quo iudicium facere recusavit, sicut pro vulneribus aut homicidio, aut furto, aut spolio, aut ecclesie violent[i]a, aut incendium [ s], aut hiis similia [ s], que crimina capitalia tanguntur, idem iudicium super eum, quod super illum ire debuerit, pro eo nec reconpensam, nec aliquit facere potest, si in hiis vincitur, ut iuris est. Sin [ c] autem [ e][k. 114] Sin autem [ s] unus vir pro debito in captivitatem publicam presentatus fuerit ad tenendum iure, si ipsum amiserit aut si evaserit absque sua culpa aut negli[g]encia pro crimine, quod transit ad collum, pro eo solvet integram reconpensam. Sin autem pro manu, tunc mediam solvit reconpensam, et hoc ipsum iuramento probare oportet tacto sacramento, si sibi parcere noluerit, quod ipsum absque omni sua culpa amiserit. Integra reconpensa <∙nota∙>f facit decem et octo talenta, media reconpensa facit novem talenta.
a rubryka zajmuje trzy wersy, dwa ostatnie wespół z tekstem artykułu; b N zdobione motywami roślinnymi; c poniżej szkic o motywach roślinnych; d powyżej nad advocatus, ręką tożsamą dla dopisku do art. XLVIII; e przy dolnym brzegu strony w otoczeniu motywów roślinnych quartus quintus, z kolei w prawym dolnym rogu przekreślone unus; f na marginesie
[hasła: sołtys, skarga, sprawiedliwość, przestępstwo sądowe, uwolnienie od skargi, ławnik, sędzia, odpowiedzialność, przeszkoda, świadek, wójt, skazanie, dług, wina, przestępstwo, kradzież, zranienie, zabójstwo, podpalenie, kara śmierci, zapłata, wynagrodzenie, przysięga, kościół]
[101] Iudia- cium super advocato- a.
∙CI∙ Nunc de advocato atten[|] datur, si non iuste iudicaverit, cum sibi querulatur, et hoc propter amorem aut munera, aut ob aliquam causam dimittit, vel si solus noxam fecerit iniustam, quod de iure facere non debuit, postquam ad iudicem electus sit ius confortare et iniurias suffocare. Si querela super ipsum in suo iudicio facta fuerit, tunc scultetus iudex esse debet super advocatum et per hoc cogitur cum sentenciis, quod ante ipsum oportet respondere, ut inposteri[u]s patebit. Petat advocatum surgere per sentenciam, quod super ipsum habeat querulare et per sentenciam [k. 1 1 4 v] petat, ut alium iudicem ponat loco suo, quod ipsum facere oportet. Et tunc locet scultetum, qui sibi iudicare debet simili modo, ut advocatus super scultetum iudicare debuit. Eodem modo scultetus iudicet advocatum. Idcirco advocatus iudicium bannitum habere absque sculteto non potest, quia coram eo iure se debet exhibere, si super ipsum aliquis voluerit querulare. Si hoc contra iusticiam anno et die recusaverit, tunc domino terre iudicium vacat, quod habuit, et regi bannum, si prosecutus fuerit cum veris sentenciis.
a-- a w drugim wierszu, wspólnie z tekstem artykułu
[hasła: wójt, skarga, wyrok niesprawiedliwy, sołtys, sędzia, odpowiedzialność, sąd wyłożony, rok i dzień, termin, sąd królewski]
[102] De irruencia domiciliorum. [|]
∙CII∙ Si aliquis irruenciam domicilii fecerit nocte aut die, et si ille eum detinuerit in facto manifesto, et ipsum captivum cum clamore ad iudicium perduxerit, si super eo homines, qui suum clamorem audierunt, habuerit metseptimus suorum vicinorum, factum ostendere possit, ut iuris sit, illi ad collum transit. Sin autem manifestum factum ostendi non potest, extunc ille propius est evadere metseptimus, quam per eum vinci possit.
[hasła: napad na dom, przestępstwo nocne, przestępstwo za dnia, skarga, sąd, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, krewny, kara śmierci, prawo, gorący uczynek]
[103] De obsidiis et quod femine stuprantur.
CIII Obsidia et quod femine stuprantur, et irruenciam domiciliorum burgravius iudicat [k. 115] et nullus alter nec scultetus. Si irruencia domicilii probabiliter potest ostendi cum vulneribus et cum vulneratis edificiis, si super hoc iudicem et homines, qui clamorem audierunt, habere potuerit in testimonium, oportet desuper respondere cum duello, quam cum iuramento evadere possit.
[hasła: zasadzka, gwałt, napad na dom, burgrabia, rana, sędzia, odpowiedzialność, pojedynek sądowy, przysięga]
[104] De promissione querele tenenda.
∙CIIII∙ Et si vir querelam suam tenere promiserit, et si tempore medio concordia facta fuerit, extunc pro eo non plus amittit, nisi iudici dat suam penam.
[hasła: skarga, ugoda, kara sądowa, mulkta, sędzia]
[105] De debitis ex parte patris.
∙CV∙ Si vir conquerulatur super alterum pro de[|] bito, quod sibi a patre suo teneatur, ipse debet super eo certificari, ut iuris est. Sin autem iurare voluerit, quod pater suus debitum persolverit, hoc ipsum facere oportet metseptimum post manum mortuam. Sin autem dixerit, quod ipsum persolverit, hoc iurabit ├metseptimusa ┤. <tercius b>
a septimus skreślone i podkropkowane, przez autora następująceg na marginesie wpisu; b tercius zapewne jako alternatywa do septimus, ręką inną niż pisarza podstawy, na marginesie
[hasła: skarga, dług, ojciec, prawo, zapłata, samosiódm, przysięga, współprzysiężnik, samotrzeć]
[106] De pecudibus, que noxam inferunt.
∙CVI∙ Si aliquis habuerit equm vel canem aut aliud pecus quidcunque, quod loquela careat, et noxam sive dampnum fecerit, sin autem dicit suum non esse dampno perpetrato, sibi in suo iure non nocebit.
[hasła: koń, bydło, szkoda, prawo]
[107] De eo, qui spoliat civitates aut suos concives.
[k. 115v] ∙CVII∙ Si aliquis spoliaverit cives suos, qui proprium aut feodum aut hereditatem intra municipale habeat et si hic non prehabita querela [ a] faciat ante dominum terre vel ad suum iudicem, illi sua edificia abiudicare supra curiam suam et secari, et illa edificia erunt communia et omnibus publicantur hominibus. Sin autem edificium iudicialiter fiscatum fuerit, ita quod ibi puella aut femina stuprata fuerit intra illud edificium, debet resecari et abindeb nullas duci.
a na marginesie drobny szkic o motywie roślinnym; b e na razurze
[hasła: własność, lenno, dziedzictwo, mieszczanin, sędzia, budynek, konfiskata, kobieta, dziewczyna, gwałt]
[108] De iuramento Iudeorum.
Hoc est illud iudicium et illud iuramentum, cum quo aut per [|] quod Iudeus iurare sive evadere debet Christianuma, quot scriptum est in iure inperatorum. Ipse debet verti contra solem seorsum, stare nudipes debet super sedem unam, indutus clamide esse debet et pilleum Iudaicum habere debet super caput. Si lapsus ter fuerit, totiden fertonem ammittit. Et si quarto manet in causa reus, tunc dicit ille, qui sibi predicit iuramentumb: “Ego te moneo, ∙N∙, Iudee, per has tres litteras et per hanc legem, quam Dominus dedit Moysi in tabula lapidea in monte Sinai, quod liber iste aut hoc rodale verum ac iustum sit, super quem aut tu, Iudee, iurarec debes huic viro [k. 116] Christianod, ∙N∙, pro tali culpa sive pro qua te huc ad iudicium deduxerit.” Extunc sic iurare debet, et sic sibi predicetur, ut sequitur [ e].
a Xpianum; b szkic brodatej twarzy; c poniżej motyw roślinny; d Xpiano; e dwa motywy roślinne
[hasła: przysięga, Żyd, Chrześcijanin, prawo cesarskie, Mojżesz, Synaj]
[109] Sic iurabit [ a].
Quod tu in hac causa reus non sis, qua te hic idem vir Christianusb inculpet, quod te Deus adiuvet. Idem Deus, qui celum et terram creavit, aerem et rorem, montes cum vallibus, frondes, flores ac gramina. Et si sis reus, quod terra te absorbeat, que Dathan et Abyron absorbuit, et si reus fueris, quod te venenum ac gutta ac lepra invadat, que precibus Elyzey Naaman Syrum dimisit et Yezi d [s] invasit. Et si [ c] reus fueris, quod te [|] ignis conburet celestis et caducus invadat morbus, et sanguinis invadat fluxus. Et si reus fueris, quod tu pereas in tua anima et in tuo corpore et in tuis rebus. Et si reus es, quod ad sinum Abrahe nunquam perveneris et tibi accidet, ut uxori Loth, que transmutata fuit in effigiem salis, dum Sodoma pereiit et Gomorra. Et si reus es, quod ad sinum Abrahe nunquam pervenies, et eciam ad resurreccionem nunquam pervenies, ubi Christianid et Iudei et gentiles ante Creatorem omnium rerum resurgent. Et si reus fueris, quod te lex deleat, quam Dominus [ c][k. 116v] dedit Moysi in monte Synai, quam Deus solus suo scripsit digito supra lapideam tabulam, et te confundat omnis scriptura, que scripta est in Quinque Libris Moysi. Et si tuum iuramentum non iustum nec mundum fuerit, quod te deleat Adonay et sua deitatis potencia. ├Amene ┤ [ f]
Explicit liber iuris municipalis domini Nicolai viri famosi, civis Sandomiriensis, dicti Paczonow.
a szkic brodatej twarzy z podniesioną ręką; b Xpianus; c poniżej szkic o motywach roślinnych; d Xpiano; e skreślenie zapewne ręką pisarza podstawy; f do końca wiersza szkic o motywach roślinnych
[hasła: przysięga, Żyd, Chrześcijanin, powód, Sodoma, Gomora, Lot, Mojżesz, Synaj, Datan, Abiram, Elizeusz, Naaman, Jozue]
Incipit de Inperio, quomodo terre Saksonie ius suum ab inicio statutum fuerit et confirmatum.
[110][|] Nunc placeat audire et intelligere, quod presens scriptum informat ex relacione veridica. Primo de Imperio et quomodo terre Saksonie ius suum ab inicio statutum fuerit et confirmatum in suo iure, sicut ab antiquo tempore Babilonia tenebat. Ibi stetit Inperium et regnabat potencialiter per omnia regna, quia Nemrot gentilis rex primo Babiloniam edificavit et circu[m]cinxit civitatem [ a] nimia amplitudine, et edificaverit in ea, innumerabiles ac altas municiones, unde usque in presens ius municipale nuncupatur. Et ibi erat manens idem rex Nemrot ac duces [k. 117] multi et ceteri viri famosi, qui nunc imperatores vocantur, et omnes uno utebantur iure, quod municipale ius appellabatur, ut bene in libro presenti patebit. Unde nomen sortiebatur absque qualibet transmutacione.
a razura
[hasła: cesarz, cesarstwo, Saksonia, Babilon, Nemrot, prawo miejskie, kupiec]
[111] De Inperio.
Nunc dicetur quamdiu {quamdiu} steterit Inperium {steterit} in potencia. Potencialiter absque permutacione usque Greciam a tempore Darii Secundi, aut ultimi, quem rex Allexander maximis ac sediciosis devicit bellis. Tunc transmutatum fuit inperium a Babilonia et stetit in Constantinopolim [ s] usque ad illud tempus, quod [ s] se Roma de Inperio intromisit, et po[|] tencialiter obtinuit usque ad presens tempus ex parte beati Petri, qui caput est Cristianitatis. Cum Inperium Romam versum fuisset, ibi stetit, ut patet in premissis. Tunc Christiani absque iure fuerint, idcirco quivis pro sua in terris faciebat voluntate, aut quid facere poterat aut perficere, et hoc absque querela permansit et per iudicium inultum, quia nullum fuit ius, ubi quis iudicium consequi posset, et usque ad illud tempus perseveravit, quo se Roma de imperio intromisit. Et ipsi ibi venerunt et iusticiam consecuti fuerunt, et ibi exhibuerunt manus, [k. 117v] unde manupacem optinuimus usque in presens. Tunc Romani convenerunt et decreverunt deliberando, quomodo regna sibi subiugare possent. Et omnes unanimi consensu et pari consilio concordaverunt, quod edificarent castra in terris, unde terras sibi subiugare possent. Et cum hoc fecissent, tunc arbitrati sunt, quomodo castra confortarent, ut ipsis esset in iuvamen. Et illos acceperunt, qui nomen militale habuerunt, et eos super castra locaverunt cum tali iure, ut hucusque ius castrense tenet in castrensi feodo. Extunc delibe[|] raverunt, qualis statuta iuris terris constituere vellent, et terris tale ius constituerunt, quale adhuc terra Saksonie protestatur, per inperatorem Constantinum et per imperatorem Carolum. Nunc audire et intelligere potestis pro principibus ac baronibus, et hiis omnibus, qui nomen militale digne sortiuntur, quomodo ipsi cum Romanis sint arbitrati, quod scire vellent, quo iure
Inperium deberet permanere. Et statuerint regi ius cum consilio, quod ipse sedem regiam Rome regere debeat ex parte beati Petri cum gladio temporali, unde adhuc advocatus Romanus appellatur. Idcirco [k. 118] vitam demereri non potest, nec in suo honore debilitari, nisi tribus de causis, que patebunt in sequentibus. Quorum primum est, si sedem Romanam destruere vellet. Secundum est, si contra fidem faceret Katholicam. Tercium, si legittimam sine reali causa dimitteret uxorem. Quorum horum trium, [si] de uno, quod absit, convictus fuerit, extunc deberet iudicari, caput sibi deberet amputari cum aureo dolabro, propterea quia ipse est rector gladii temporalis, cum quo habet iudicare omnes hos, qui noxam fecerint, aut qui caput demerentur. Et insuper omnibus conmisit, qui iu[|] dicis nomine censentur, cum eo protegere viduas et pubillos [ s], et domos Dei, et omnes iniurias humiliare et iusticias confortare. Insuper iudicium commisit omnibus iudicibus temporalibus, sive secularibus, cum eo iudicare super omnes hos, qui in maleficiis deprehensi fuerint in facto manifesto, ad iudicium deducti et convicti fuerint, ut ius dictaverit. Ibi omnes iudices soli iudicare debent, vel preco ipsorum loco. Eodem modo ut iudices temporalem gladium habent a rege. Eodem modo sacerdotes spiritualem gladium habent ab Apostolico. Nunc [k. 118v] attendatis, quis inperatorem iudicare debeat, si ex hiis tribus premissis in aliquo convictus fuerit. Hoc facere debet Sacri Impereii [ s] Renensis palatinus, qui imperatori ac Inperio ex arbitrio positus fuerat. Simili modo, ut palatinus imperatorem debet iudicare, eodem modo iudicet burgravius marchionem pro suo excessu, et scultetus burgravium.
[hasła: Grecja, Dariusz II, Konstantynopol, Aleksander Wielki, cesarstwo, św. Piotr, Cesarstwo Rzymskie, chrześcijaństwo, Chrześcijanin, sąd, Rzym, rzymianin, zamek, zgoda, rada, prawo, Saksonia, Konstantyn Wielki, Karol Wielki, książę, baron, miecz, katolik, wdowa, sprawiedliwość, gorący uczynek, palatyn reński, marchia, burgrabia, sołtys, cesarz, lenno]
[112] De mercatoribus.
Extunc mercatores dicebant ad imperatorem, quod libenter scire vellent, in quo permanere possent. Tunc indicavit ipsos imperator ├ad aq┤ cum consilio Romanorum ad aquas [|] navipotentes, quod edificarent ibi civitates firmas cum muris et turribus. Tunc plus dicebant imperatori, quod libenter scire vellent, quo iure stare deberent. Extunc inperator dedit ipsis tale ius, quale cottidie in sua curia habere solebat. Et hoc confirmavit eis cum consilio Romanorum et cum veridicis singnis. Et suam manum exhibuit, quam apprehendit quidam mercator, et dexteram cirotecam de manu sibi deposuit, super quo pax beati Petri ipsis firmata fuit. Quod hucusque manet in exemplum, ubi nove civitates edificantur aut fora, quod ibi crux ponitur super forum. In eo pro[k. 119] batur et apparet, quod de voluntate regis factum sit, cum municipale ius ab antiquo tempore hucusque permansit et confirmatum ab Inperio, et nomen obtinuit usque in presentem diem.
[hasła: kupiec, cesarz, rzymianin, św. Piotr, miasto, rynek, krzyż, wola, król]
[113] De civitate Meydeburc.
Nunc attendatis de civitate Meydeburc. Cum primo Meydeburc locatum seu fundatum fuit imperatoris Ottonis Magni consilio, et cum terre arbitrio, et stabilitum fuit in suo iure, sicut nunc tenet in iure municipali secundum consuetudinem antiquorum, et Hallis civitas ex ea fundata est, idcirco utraque uno utitur iure. Eapropter omnes de Polonia ac de Bohemia, qui sub iu[|] re locati sunt Teutunico et de marchia et de Myssenensi provincia, et de marchia Luziciensi, hii omnes ius suum in Hallis recipere debent, et de civitatibus, que in hiis districtibus locati sunt. Et si sentenciam ingnoraverint aut defectum habuerint in una sentencia, hanc oportet in Meydeburc querere. Idcirco, quia omne municipale protegit, quod iure terrestri fieri non potest, quod cum reprobata sentencia de marchia ad comitatum trahi possit, quia marchio secundum suum arbitrium aut propriam graciam iudicat, quod comes non facit, sed iudicat sub banno [k. 119v] regio. Hoc idem fit in omnibus civitatibus, ubi bannum regium est, quod vir demeretur tria talenta iudici feodato sub banno regio. Sin autem iudicatur sub banno regio, tunc sculteto demerentur octo solidi de iudicio cum sentenciis scabinorum. Idem fit burgravio. Scabini undecim esse debent, et scultetus sit duodecimus, quia burgravio primam sentenciam diffinire debet. Quia burgravius nullum bannitum iudicium absque sculteto habere potest, nec scultetus absque hiis undecim scabinis in vero loco iudiciali.
[hasła: miasto, Magdeburg, Otto Wielki, prawo niemieckie, zwyczaj, Halle, Polska, Czechy, Miśnia, Marchia Łużycka, wyrok, skarga, sąd królewski, sołtys, sędzia, ławnik, burgrabia, sąd wyłożony]
[114] De civitate Hallis.
Nunc attendatis de [|] hiis de Hallis, ubi reprobatam sentenciam recipere debeant, si ignoraverint, aut si sentencia reprobata fuerit. Hanc in Meydeburc recipere debent et Meydeburgenses ipsis dare debent ante quatuor scampna et scabinis ipsorum ius dari debent [ s], quia inposterum oportet ipsos esse testes, si necesse fuerit, quod sentencia rite ac racionabiliter sit data absque qualibet contradiccione. Et ibi nuncii presentes esse debent, ubi sentencia diffinitur, ex utraque parte, ubi sentencia fuit reprobata, qui audierunt et viderunt, quod utrique iusticia fiat. Iudex ipsos in expensis procurare debet [in] eundo et redeundo. [k. 120] Si sentencia sub banno regio reprobata fuerit, tunc debet reportari infra decem et octo ebdomadas. Sin autem sub comitis banno reprobata fuerit, tunc reportari debet infra duas ebdomadas, quia scultetus habet bannum a comite et sculteciam a domino terre. Idem vero habet burgravius bannum a rege, et iudicium a domino terre.
[hasła: Halle, wyrok, Magdeburg, odwołanie, apelacja, ławnik, świadek, sprzeciw, sędzia, sąd królewski, termin, sołtys, burgrabia, prawo]
[115] De reprobacione sentencie.
Nunc attendendum est, si in Meydeburc reprobatur sentencia, quo aut ubi eam querere aut invenire deberent. Ipsi debent se trahere in Scharthow, ultra Elbe, et ibi accipiunt quatuor seniores viros, quos ibi invenire poterint. Hoc [|] idcirco, quia diucius stetit, quam Meydeburc, et Cesar Otto a tempore diuturno ducatum ex eo constituit, et omnes uno eodem iure constricti sunt. Tunc trahunt cum eisdem quatuor senibus, quos de Scharchow duxerunt et invenerunt, redeunt in Meydeburc ante palaciam ad curiam, que inperatoris Octonis Ruffi fuerata, qui palaciam ipsis formaverat, et in summi fineb templi, ut in premissis patet et in sequentibus apparebit, quia continue pro reprobata sentencia ad Inperium se trahere non potuerunt.
a w rękopisie fueerat; b możliwa lekcja: sine
[hasła: Magdeburg, apelacja, odwołanie, Łaba, Schartau, starszy, cesarz, Otto, Otto Rudy, wyrok]
[116] De palacia.
Nunc attendatis per quem [k. 120v] modum ipse palaciam fecerit. Vocavit eosdem quatuor senes de Scharthow, et quatuor canonicos, qui prelaturas habent in summo: primus prepositus, secundus decanus, tercius episcopi vicarius, quartus cellarius. Insuper recepit quatuor barones, ecclesie maioris feodales in Meydeburc. Unus fuit marsalcus, secundus dapifer, tercius pincerna, quartus kamerarius. Insuper recepit undecim scabinos et scultetum duodecimum. Insuper recepit tres duces laycos, qui primi sunt in eleccione inperiali, et quartus, quem accepit supremus, fuit [|] advocatus ecclesie maioris in Meydeburc, hoc est burgravius. Tunc inperator accepit eosdem viginti octo viros prenotatus [ s] et super sedes ipsos locavit palacie, et dedit eis potestatem ex parte sui, quecumque sentencia in Meydeburc diffiniri non posset, aut reprobaretur, ibi deberet recipi, et quitquid daretur rite ac racionabiliter pro iure municipali teneri deberet. Et cum sentencia ante palaciam data fuerit, tunc debet dari in signum hiis viginti octo [ s], cuilibet [eorum], solidum aureorum, et quivis solidus debet valere duodecim solidos talis pecunie aut talium denariorum, cum quibus ibidem [k. 121] consuetudo fuerit forisare. Tunc hiis quatuor dantur quatuor marce, quod quivis marca debet duodecim marcas valere argenteas. Hoc datur hiis viginti octo. Hoc illi dare tenentur, quibus sentencia ad profectum vel ad utilitatem diffinita et inventa fuerit.
[hasła: palacja, cesarz, Schartau, kanonik, prepozyt, dziekan, zastępca biskupa, szafarz, prałatura, baron, Magdeburg, marszałek, stolnik, cześnik, podczaszy, szambelan, ławnik, burgrabia, kościół, prawo miejskie, wyrok, odwołanie, apelacja]
[117] Nunc attendatur, quantum plus dare oportet. Dare tenetur illi scabino suam emendam, cuius sentenciam reprobavit, quam diffinierat, si iuste inventa fuerat,
et iudici suam penam. Sin autem ante consensum aliorum scabinorum sentenciam reprobata fuerit, tunc cuilibet scabino datur emenda et iudici pena, et quod fuerint emende, tot erunt et pene. [ a]
a motyw roślinny
[hasła: ławnik, zadośćuczynienie, wyrok, apelacja, odwołanie, kara sądowa, mulkta, zgoda]
Conclusio libri.
Iste liber finitus et de Teutunico translatus in Latinum per Conradum scriptorem, notarium quondam Sandomiriensem ac civisa dicte civitatis, ad peticionem viri famosi, domini Nicolai dicti de Paczonow, civis supradicte civitatis, qui fuit causa inciens, in cuius nomine est inchoatus. In eiusdem vero nomine est finitus, cui laus et gloria per infinita seculorum secula. Amen. [b]
Idem vero Conradus supliciter exhortatur diligenter quemque lectorem petens, cum in hoc libro ipsum legere contingerit, quit sibi displiciencie fuerrint [ s], hoc sue [k. 121v] non inputet ruditati. Cum tamen per inperatores ac cesares idem liber sit constitutus, ac iuris constituciones, licet conpendiose, et [per] Constantinum, Iustinianum ac Carolum confirmatus. Ac eorum peticionibus per sanctos patres Apostolicos sit sanccitus, ac sub anathemate prohibitur, ne quis augmentando vel minuendo eundem librum in aliqua sua institucione vel diffinicione transponere, aut transmutare aliquatenus presumat, sed ipsum in eo vigore inviolabili mittere permanere [ s]. Cum [?] eciam per falsam gramaticam mortale peccatum non conmittatur, et ideo, si mi[|] nus rethorice aliquit in eodem opusculo repertum fuerit, hoc peto non nimium ponderari, nec michi propter hoc improperari.
├Hec autem pacta sunt sub anno Incarnacionis Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, sabbato in vigilia benedicte Trinitatis ac in festo sancti Viti gloriosi martyris. ┤
Scriptum per manus Nicolai de Thessyn.
a możliwa lekcja: curie; b motyw roślinny
[hasła: Konrad z Sandomierza, Mikołaj z Cieszyna, Mikołaj z Pacanowa, pisarz, Konstantyn Wielki, Justynian Wielki, Karol Wielki, apostoł]