Weichbild magdeburski w układzie śląsko-małopolskim.
Wersja krakowska
Rękopis Biblioteki Uniwersytetu Wrocławskiego, sygn. II Q 4, k. 1r
Odczyt: Maciej Mikuła
Artykuł 1

[k. 1r] In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Incipiunt tres libri Meydburgenses

[1] Capitulum primum. De ortu iuris municipalis

<iurant sic consules et scabini a> <Otto a> Cesar Otto Ruffus fundavit templum in Meydeburg et dedit civitatibus ius municipale secundum eorum arbitrium et secundum consilium seniorum. Extunc arbitrati sunt, quod eligerent scabinos ac consules, scabinos ad diuturnum tempus, consules ad unum annum. Qui tunc iuraverunt et nunc iurant annis singulis, quod eliguntur, ius ac profectum et honorem civitatis custodire, augmentare et conservare, quanto caucius ac melius sciant, cum consilio aut iuvamine caputum. Et hoc non dimittendo ratione amoris, molestie, ire vel munerum, sicut eos iuvet Deus et sancti eius. Consules <legum ius b> exponunt suum conventum secundum suum placitum ac voluntatem cum seniorum consensu <artificum b>. Consules <Consules a> etiam habent potestatem iudicandi super quamlibet vacuam mensuram ac pondera iniusta, ac curetos iniustos <XXXV a> ac quilibet cibi aut potus mercimonia. Et quicumque hoc violaverit, demeretur tres Slavicas marcas, que faciunt XXXVI solidos. Quando consules suum conventum exponent, extunc ibi quitquit statutum fuerit aut conpromissum in isto conventu firmum et inviolabiliter debet observari <tene[re] a>. Et quicumque hoc violaverit, consules habent iudicare. Et quicumque ad conventum venire negglexerit, dum signum datur per campanam, demeretur VI denarios <d[e] pen[a] c>. Si autem sibi conventus pronunciatus fuerit, demeretur quinque solidos.

<Digestum continet statuta Romanorum | Codex continet statuta imperatorum | Autentica sunt, que ex comperta, eciam filia istorum et dedita per Tylos et Tyli, per {per} Agachos per Agachi, per collatoresd>

<Item liber [?]| Item in legibus item liber actorum post alphabetum abc coll. pre in [?] e>

a na marginesie; b nadpisane; c na marginesie, ucięta karta uniemożliwia pewny odczyt; d na dolnym marginesie jaśniejszym inkaustem, zapewne ręką autora podstawy; e na dolnym marginesie ręką komentatora, odczyt niepewny

[hasła: rajca, ławnik, rada, starsi, Magdeburg, cesarz, kadencja, miara, waga]