Weichbild magdeburski w układzie śląsko-małopolskim.
Wersja krakowska
Rękopis Biblioteki Uniwersytetu Wrocławskiego, sygn. II Q 4, k. 2r
Odczyt: Maciej Mikuła
Artykuł 4

[4][k. 2r] Capitulum IIII. {Capitulum IIII.} De tribus iudiciis burgrabii vel scultetii

IIII. {IIIIa} Ille supremus iudex, qui in Meydeburg iudicat, hoc <die b> est castellanus, qui sedet tria iudicia provincialia in anno: unum in die sancte Agathe, secundum in festo sanctorum Johannis et Pauli, tertium in octava sancti Martini. Si evenerit aliquod horum iudiciorum ad diem celebrem aut feriatum, extunc suum iudicium amisit. <ligati dies a> Dies iste ligati sunt omnes dies dominicales et alii dies cele[b]res et festi: dies rogacionum aut Penthecostes et adventus Christi, et septuaginta dies ante Pascha, in talibus quibus non debeat iudicari. Et si eciam pre[si]det suum iudicium, si illac non venerit vel scultetus ibi non fuerit, quia scultetus primam sententiam burgrabio debeat invenire, et si scultetus non invenerit ad castellanum, extunc X talenta demeretur, nisi inpedimento legale, scilicet inpeditus, in quod probare poterit, ut iuris existit. Quitquid eciam criminaliter factum seu comissum fuerit XIIII diebus ante suum iudicium, hoc castellanus et nemo alius habeat iudicare.

a na marginesie czerwonym inkaustem; b nadpisane czerwonym inkaustem; c na marginesie

[hasła: Magdeburg, sędzia, kasztelan, sądy wielkie, sołtys, przestępstwo, roczek, posiedzenie]