Weichbild magdeburski w układzie śląsko-małopolskim.
Wersja krakowska
Rękopis Biblioteki Uniwersytetu Wrocławskiego, sygn. II Q 4, k. 11r
Odczyt: Maciej Mikuła
Artykuł 35 [Gn. 32]

[35] XXXV. De testimonio homicidii vel vulneris a

XXXV. Si aliquis detinet hunc ipsum, qui ipsum vulneravit in facto recenti et ipsum cum clamore ad iudicium deducit, ille sic queruletur cum prolocutore: “Domine iudex, ego cum querela propono super istum virum, quod venit intra municipia vel in strata regia, et in me pacem violavit, et me spoliavit in meo corpore et bonis meis, et me vulneravit, dum pacem in me fregit. Tunc vidi ego ipse ipsum in persona propria et clamavi eum cum clamore, et ipsum captivum huc ad iudicium deduxi, et volo eum vincere per hos, qui clamorem meum audierunt, et meo testimonio vero, ut ius michi diffinierit. Et sententiam requiro, quod hoc probare debeam, ut michi proficiat in iure meo.” Extunc adversarius relictama petat ├satisdationem b ┤ <gewere satisfaction[em]> pro hac querimonia, et dicat se de facto esse innocentem. Ille, qui ipsum captivum aut manifesto facto detinuit, facilius ipsum vincere potest cum testimonio, quam ipse captivus cum testimonio evadere possit. Si, ut iuris est, probav[er]it testimonio, solvet illi collum, si est homicidium, vel manum, si est vulnus monomachale, cum ad iudicium ipsum in facto manifesto perduxerit. Pro teste potest quivis vir alteri astare, qui in suo iure non possit argui, excepto patre, fratre, filio et famulo. Eciam nulli precio convenientic in aliquibus causis valeat contestari, qui eici iure possunt.

a skreślone relictam, na marginesie ponowione; b skreślone przez autora podstawy, na marginesie ponowione ze znakiem wstawienia gewere satisfaction[em]; c w innych kopiach trafnie conventi

[hasła: zranienie, skarga, gorący uczynek, pełnomocnik, droga królewska, sąd, gwar, zabezpieczenie, niewinność, zabójstwo, kara śmierci, kara ucięcia ręki, rana godna pojedynku, świadek, ojciec, syn, brat, najemnik]