Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 1–109.
[s. 1]
Statuta Facultatis Iuridicae post conflagrationem Collegii eiusdem anno Domini 1719 subsecutam ex mente totius Universitatis Cracoviensis per decanum ac doctores eandem facultatem regentes conscripta.
[s. 2 pusta; s. 3]
Prophasis ad statuta Facultatis Iuridicae Universitatis Cracoviensis Studii Generalis
Animam corpori, Reipublicae et cuicunque communitati statuta ac leges neccessarias esse nemo est, qui ambigat. Anima instar Reginae in proprio Regno praeest, corpori imperat et [s. 4] iubet lex in Republica hoc idem operatur. Imperat honesta, prohibet contraria (I. nam et Demosthenes, Df. de Legib.) Tollat, qui potest, anima de corpore, ipsum sustulit corpus, amoveat a Republica leges, omnem eius evertit statum, sine quibus (si Cicer. Lib. 3. de Legibus dabitur fides) nulla domus, nulla civitas, nulla gens, imo nec ipse mundus consistere potest. Ut igitur et nostra Facultas Iuridica, Deo propitio, diu feliciterque consistat, leges seu statuta (quae sunt donum Dei. d. I. nam et Demosthenes) [s. 5] sequentia inhaerendo (l. 3. C. de Legib.) inviolabiliter observabit, illis utiliter latis, parendo (d. I. nam et Demosthenes) sacrosancte obediet, secundum eas vivet, nec in quopiam earum tenorem violabit. Reum quippe ante conspectum divini iudicis se noverit esse, qui nititur utiliter definita rescindere ac roborata quolibet ausu violare (can. Loci nostri. 35. q. 9).
[s. 6]
STATUTUM I
De tempore et modo electionis decani facultatis
Quemadmodum in apibus princeps unus est, grues unam sequuntur ordine literario (can. In apibus. 7. 9. 1.), ita in Facultate nostra Iuridica unus debet esse decanus, qui praedictam facultatem regat, quolibet anno Sabbato ante festum s. Galli ex doctoribus duntaxat eiusdem Facultatis per descensum, ac finito turno per ascensum, extradita ad hoc in scripto per antecedaneum decanum convocatione, ac vocatis pro illa vocandis doctoribus et professoribus, non tamen ultra horam in convocatione extradita praefixam expectandis eligen[s. 7] dus. Electionem enim non impedit absentia eorum, qui vocati ad electionem non accedunt (c. Quod sicut. de Election.).
[hasła: wybory, dziekan wydziału, zgromadzenie wydziału, kadencja]
Forma convocationis ad eligendum decanum
Admodum reverende pater clarissime domine doctor et professor excellentissime. Adesse velit dignitas Vestra hodie hora prima pomeridiana in hypocausto communi Collegii Iuridici, dum signum pulsu campanae datum fuerit ad eligendum dominum decanum pro toto
et integro anno Facultatis Iuridicae, tum ad accipiendas lectiones et horas pro instanti commutatione hyberna. Dat in Collegio Iuridico die [s. 8] mense anno Domini millesimo septingentesimo quadragesimo primo. Detur omnibus et singulis admodum reverendis patribus clarissimis doctoribus et professoribus utriusque iuris Facultatem duntaxat Iuridicam constituentibus. Ex parte decani Facultatis Iuridicae sub paena non contradicendi.
[hasła: wybory, dziekan wydziału, zawiadomienie]
STATUTUM II
De libera electione decani facultatis
Quia eligere, est unum ex pluribus voluntarie assumere (Abb. in c. 14 n. 1. de Elect.) et ibi non potest dici electio ubi non est voluntas libera eligendi (c. Ubi periculum §. Caeterum e. t. in 6.), ideo in electione decani Facultatis Iuridicae sit omnis in votando libertas tam doctorum, quam professorum, unus [s. 9] alterum non praepediat, nec in voto, sine petita prius et obtenda venia praeveniat, sed ordine debito omnia peragantur. Ubi enim ordo non est, ibi confusio, ac ex his, quae inordinate acta sunt, non potest ordinabiliter quidquam agi (c. 17. de Accusationib.).
[hasła: wybory, dziekan wydziału, wolność wyboru]
STATUTUM III
De qualitatibus decani facultatis
Ut electio sit valida, debet fieri de illo, qui non habeat defectum et impedimentum ad exercendam dignitatem, ad quam eligitur (c. un. de Postulat. Praelat. in 6). Propterea in Facultate nostra Iuridica in decanum eligi non debet, qui est censuris ecclesiasticis innodatus, vel aliqua infamia [s. 10] facti aut iuris notatus ac ille, qui non sit actu laborans, nisi sit in ante per universitatem dispensatus. Facta enim de tali electio; cum sit facta de inhabili, non tenet (c. Innotuit. de Elect. et postulat.).
[hasła: wybory, dziekan wydziału, niekaralność]
STATUTUM IV
De poena eligentium inhabilem
Dignum et iustum est, ut in eo quis puniatur, in quo visus est deliquisse (C. inter dilectos ad fin. de excessib. Praelator.), ideo si quis in electione decani Facultatis Iuridicae, vel non actu laborantem ac per universitatem non dispensatum, aut censuris ecclesiasticis innodatum, vel ut praemissum est infamia iuris, vel facti notatum proponere, eundem manutenere et alios, quos turnus tangit, prolixior labor, vel fama [s. 11] praestantior commendat malitiose postergare vellet, illius votum in illa electione sit nullum. Quod si hoc idem in alia electione facere voluerit, et huius, et in anno sequenti electionis futurae incapax efficiatur. Malitiis enim prout possibile est circa electionem via praecludi debet (c. Ut circa electiones. de Elect. et postulat in 6.).
[hasła: wybory, dziekan wydziału, wolność wyboru]
STATUTUM V
De confirmatione et loco decani electi
Sicut per electionem consequitur quis ius administrandi in habitu, ita per confirmationem hocce ius consequitur in actu (gloss. in can. Quanto. vel. Relatio. dist. 63), ideo statuitur, ut rite et legitime electus decanus, sta[s. 12] tim, ipso facto pro confirmato habeatur, locum priorem, data prius stipulata manu vim iuramenti habente antecedaneo decano de fideli introspectione ad lecturas doctorum et professorum, tum connotatione laborum eorundem, in convocatione occupet, eundem semper in actibus facultatis habeat et onera officium decani concernentia pro honore suo et facultatis aequanimiter supportet more suorum antecedaneorum decanorum. Rationi namque congruit, ut succedat in onere, qui substituitur in honore (c. Rationi. de Reg. Iur. in 6.).
[hasła: wybory, dziekan wydziału, przysięga]
STATUTUM VI
De officio decani diligenter obeundo
Quandoquidem negligentia omnia [s. 13] laedat (Authen. de quaestor. Collat. 6.§.Haec comnia et ibi gloss. v. ab universa.) et quilibet negligens ex sua negligentia teneatur (c. Si hos. de Iniur.), ideo ne clarissimo decano Facultatis Iuridicae aliorum negligentia imputetur, et ne ipse de illa teneatur; in suo officio debet esse diligens ac aliis clarissimis doctoribus et professoribus ad laborem praeeundo, illorum diligentias et negligentias, ex vi et nexu praestiti iuramenti, observet, observatas cum lectionibus, quas suo decanatu praelegerint, in Libro Decanali fideliter, tum in alio Libro Promotorum pro doctoratu utriusque iuris, tam intraneorum, quam extraneorum nomina et cognomina cum pleno eorum titulo ac punctorum ex utroque [s. 14] iure per ipsos sub tempus examinis decisorum expressione, tum a quo praesentati, per quem ac in quorum saltim principalium praesentia fuerint promoti, diligenter connotet, atque sic connotatos in convocatione electionis alterius decani praesentet et in effectu cum sigillo facultatis, statutis praesentibus ac aliis munimentis eidem electo decano sub poena trium marcarum reddat. Ubi enim est noxa, ibi debet esse et poena (l. Sancimus. C. de Poen.) quae suos regulariter tenet authores (c. Quaesivit. de His quae fiunt a maior. part.).
[hasła: wybory, dziekan wydziału, przysięga]
STATUTUM VII
De qualitate professoris ad collegium vocandi
Cum discere quisque prius debeat, ante [s. 15] quam alios doceat (can. Non negamus, dist. 61.), ideo inherendo statuto universitatis de electione collegiatorum et vocatione eorundem ad collegia nuper conscripto et Libro Statutorum inserto; nullum ad Collegium Iuridicum vocari debere professorem, nisi illum, qui in lectura iuris bene exercitatus fuerit, lectionesque iuridicas omnes et singulas deligenter sub clarissimis doctoribus et professoribus utriusque iuris exaudiverit, ac super hoc fidele veritatis testimonium ab illis habuerit illudque cum lectionibus exauditis clarissimo Facultatis Iuridicae decano pro tempore existenti ante
vocationem sui ad Collegium produxerit. Absurdum enim foret aliquem prius velle docere, [s. 16] quam discere (can. Si officia. dist. 59.).
[hasła: nauczanie, powoływanie członków kolegium, dziekan wydziału, statuty uniwersyteckie]
STATUTUM VIII
De recommendatione professoris vocandi
Quamvis professorum ad Collegium Iuridicum vocatio ex antiqua praxi et consuetudine ad totam universitatem pertineat, tamen praepositus collegii pro tempore existens, inhaerendo antiquo usui et praxi rationabili ac conclusioni per universitatem in anno 1714 latae et Libro antiquo Conclusionum insertae, occurente vocatione loci et professionis, habito prius cum CC. DD. doctoribus et professoribus actu collegium inhabitantibus consilio et assensu obtento, vocandum professorem actu laborantem domui et facul[s. 17] tati proficuum universitati praesentet, universitasque hunc et non alium ad collegium et professionem vacantem vocet, ac a violenta subiecti, vel subiectorum impositione sub nullitate ipso facto vocationis abstineat. Quae enim per vim fiunt, carere debent robore firmitatis (c. ad audientiam, de Iis quae vi metusve causa fiunt).
[hasła: powoływanie członków kolegium, konkluzje uniwersyteckie]
STATUTUM IX
De examine professoris vocati
Vocatus sic ut praemissum est, ad collegium professor, antequam illud ingrediatur et possessionem cathedrae adeat, debet se, similiter sub nullitate vocationis, subdere examini clarissimorum dominorum doctorum actu collegium inhabitantium, ut per illud se idoneum et habilem ad docendum [s. 18] exhibeat. Idoneis enim magistris non est deneganda licentia docendi, alias hoc ipso denegaretur doctrina ignorantibus (c. Quoniam et ibi gloss. v. Qui sit idoneus de Magistris).
[hasła: powoływanie członków kolegium, katedra, egzamin]
STATUTUM X
De disputatione vel principiatura ante ingressum permittens
Professor ad collegium vocatus licet si per examen privatum vires quid valeant, humeri quid ferre recusent, probaverit, ad cathedram nihilominus et professionem fidei sub poena superioribus immediate statutis descripta, admitti non debet, nisi prius publicam disputationem ex utroque iure desumptam, typis impressam et per clarissimum decanum Facultatis Iuridicae protunc existentem approbatam expediverit, aut hac de speciali favore et consensu [s. 19] clarissimorum dominorum actu Collegium Iuridicum inhabitantium doctorum et professorum ad certum tempus ex aliqua causa rationabili dilata, se per principaturam ad possessionem cathedrae admitti petierit. Qui enim honorem cathedrae assequi desiderat, necesse est, ut vires suas cum hoc, quod subiturus est, onere metiatur (can. Non est putanda. 1. 9. 1).
[hasła: powoływanie członków kolegium, egzamin prywatny, wyznanie wiary, dysputa publiczna, katedra, dziekan wydziału]
STATUTUM XI
De tempore invitationis doctorum et professorum pro actu responsionis et requisitis ad invitationem
Quandoquidem laborantibus proficui debeant esse labores, ad quos alacrius suscipiendos, quoniam spes praemii invitare soleat (Menoch. Cons. 390. [s. 20] n. 43. et Lib. 1. de Praesumpt. fin. n. 1.), ideo clarissimos dominos doctores et professores per responsurum pro collegio professorem triduo ante responsionem pro disputatione invitentur et unicuique quaestio typis impressa officiose ad manus in propria eius residentia reddatur, ac inhaerendo antiquae consuetudini unicuique clarissimo doctori, in vim laboris, quem in disputando subiturus est, aureus Ungaricalis unus, professori vero imperialis unus idque circa invitationem pro disputatione; iam autem clarissimo Facultatis Iuridicae decano circa approbationem quaestionis duo aurei Ungaricales sub non admissione ad responsionem reponantur. Aequum enim est, laborem cuiusque digna remuneratione compensari (c. cum [s. 21] secundum de Praeben. et dignit. et 1. fin. § similiter C. de Alluvionib.).
[hasła: profesor, powoływanie członków kolegium, dysputa publiczna, dziekan wydziału, opłaty egzaminacyjne]
STATUTUM XII
De lucundo ingressu professoris ad collegium
Siquidem sacris Literis (Proverbior. 15. ver. 13. 17. ver. 22. et 25. ver. 20 sacris canonibus, can. Convivia et seq. 9. dist. 44. et publicis legibus C. de Public. laetit.) animi exhilaratio, cibi et potus sumptio, maxime si sit moderata et causam honestam habeat, non improbetur; ideo statuto praesenti clarissimus professor propter successum et exitum secundum principiaturae vel responsionis suae pro collegio ab appositione portionis in vim iucundi ingressus non arcetur, quinimo penes consvetudinem im[s. 22] memorabilem ac in legem tractam suamque hac in parte alacritatem et generositatem conservatur. Inquit enim (Greg. Nazian. de Beatitud. fol. 31.) beatus, cui ob res ad faciendum propositas laetari placere et exultare licet.
[hasła: profesor, powoływanie członków kolegium, dysputa publiczna, dziekan wydziału, opłaty egzaminacyjne]
STATUTUM XIII
De admissione professoris ad collegium et solutione ingressus
Quoniam ad cathedram admisso professori, ea quae cathedram sequuntur negari non debent. Ad concessionem enim unius expresse, videntur tacite concessa illa, sine quibus concessio expressa esset inutilis (A lex. de Imol. in Summ. 1. 2. St. de Iurisdi. omn. Iudic.) ideo statuimus, ut professor per convocationem domus ad hoc etiam extraordinarie institutam, petitione prius competenti [s. 23] facta, ad vocem activam et passivam habitationem, participationem de mensa, dismembrationes et alias quascunque obventiones ac proventus Collegas Iuridicos concernentes, repositis prius sub poena in statuto domus XI. et facultatis
VIII. expressa, ad manus praepositi pro tempore existentis ratione ingressus florenis Polonicalibus trecentis inter collegas actuales, non computato ingrediente, dismembrandis, admittatur. Qui enim ex participatione de proventibus Collegii sperat commodum, aequum est, ut per solutionem ingressus patiatur incommodum (arg. c. Qui sentit, de Regul. Iur. in 6.).
[hasła: profesor, powoływanie członków kolegium, opłata wstępna]
STATUTUM XIV
De iuramento per ingredientem professorem praestando
Iustitiae et rationis ordo svadet, ut qui sua a [s. 24] successoribus desiderat servari, procul dubio antecessorum suorum statuta custodire et observare tenetur (can. Iustitiae 2. 5. 9. 1.). Ideo clarissimus proffessor hocce collegium ingrediens antequam ad illud et eius privilegia ac emolumenta admittatur, super statutis collegii ac etiam facultatis omnibus et singulis servandis, secretis non revelandis et bono collegii ac facultatis promovendo, stipulatam manum, quae vim iuramenti habebit, clarissimo domino collegae pro tunc convocationi praesidenti sub poena non admissionis ad collegium dare debet. Id enim, quod contra bonos mores non iniungitur, pro eorum, inter quos vivitur, societate servandum est (can. Illa autem. dist. 12.).
[hasła: profesor, powoływanie członków kolegium, przysięga]
STATUTUM XV
De seniore ad Contubernium Iurisperitorum vocando
Quandoquidem privilegio reverendissimi [s. 25] olim Ioannis Konarski, episcopi Cracoviensis, die prima mensis Iunii 1519 in statuto universitatis rectoratu magnifici olim Ioannis de Pilca die 24 mensis Augusti 1491 formato praescriptum sit, ut senior Bursae Iuristarum inter alios, cum locus vacat in collegio prior ad vocandum debeat esse. Ideo statuimus et perillustrem ex Collegio nostro Iuridico ecclesiae cathedralis Cracoviensis canonicum, uti et tanquam dictae bursae provisorem natum, hoc statuto obligatum haberi conamur, quemadmodum obligamus, quatenus vacante senioratus praefatae bursae professione, virum talem per universitatem eligendum proponat, qui in utroque Iure per exauditas lectiones exercitatus fuerit et examen post vocationem sui ad bursam seu contubernium, coram clarissimis doctori[s. 26] bus Iuridicum Collegium inhabitantibus ante principiaturam more collegarum vocatorum (ut supra praemissum est) sub nullitate suae ad contubernium vocationis subire sit adstrictus. Quae enim ad perpetuam utilitatem instituta sunt nulla debent immutatione variari (can. Quae ad perpetuam. 25. 9. 1.).
[hasła: powoływanie seniora Bursy Prawników, statuty uniwersyteckie, prowizor bursy, powoływanie członków kolegium]
STATUTUM XVI
De tempore lecturae domini senioris Bursae Iurisperitorum et non usurpatione eorum, quae spectant ad formales collegas iuridicos
Quampiam senior Contubernii Iurisperitorum gratia praelegendae lectionis egularum Iuris diebus Sabbativis, pervigiliorum ac silentii tempore ad cathedram CC. professorum iuris secundum antiquam praxim et consvetudinem admittatur et [s. 27] a professione, ad quam vocatus est, professor utriusque Iuris intituletur, tamen ad actus collegas actuales iuridicos concernentes, utpote praesentationes doctorandorum, convocationes domus et his similia formalibus collegis praeiudicium quodcunque et quomodocunque inferentia (nisi id de concensu omnium fiat) se ingerere non debet idque more antecedaneorum suorum praefati contubernii seniorum. In ius enim ipsorum successit, iure illorum uti debet (l. Qui in ius St. de Regul. Iuris.).
[hasła: profesor, senior Bursy Prawników, wykłady]
STATUTUM XVII
De officio professorum
Quoniam uniuscuiusque ac praecipue publici professoris ex informatione (l. Attilius Regulus St. de donationib.) officium in diligentia et eloquentia consistat, ac qui [s. 28] se alios docere promisit in fundamento (gloss. can. Ponderet, v. Docuit. dist. 50.) Deo se fecit obligatum, ideo ne in conscientia oneretur et Deo rationem in tremendo eius iudicio suo tempore de sua professione reddat, imparatus cathedram non ascendat, ad ea, que in publico discipulis suis dicturus est, domi se diligenter praeparet, in dubiis, aut alios, aut mutos magistros libros consulat et ex cathedra inhaerendo (can. oportet § 9. 1.) ad captum congregati pro lectione sua auditoris clare et dilucide eloquatur, ac omnes difficultates suae lectionis per explicationem enucleare studeat et sub onere conscientiae teneatur. Discipuli enim in ea arte, cui student, nihil debent habere absconditum ut oratores maximi, iustitiae satellites et iudiciorum optimi [s. 29] tam athletae, quam gubernathores omni loco aevoque felices inveniantur (§. Et quod iam. v. Discipuli. in Prooem St. in fin.).
[hasła: profesor, senior Bursy Prawników, wykłady]
STATUTUM XVIII
De obligationibus eorundum professorum
Ex quo aliquis suscepit unum connexorum, videtur (per gloss. c. Cum in cunctis. §. Inferiora. v. Removeantur. de Elect. et elect. potest.) ad reliquum se obligasse; ideo quilibet professor ad collegium vocatus, facta pro illo responsione et expeditis (ut supra praemissum est) de iure et consvetudine expediendis, ac suscepta aliqua professione ne inutiliter inter alios comprofessores toleretur et ut suam, quam nactus est spartam re ipsa et non ad colorem tantum adornet, riteque ac legitime salarium de sua professi[s. 30] one praetendat et percipiat, ad sufferenda praememorata et infra scripta onera, quae unaquaeque professio requirit, obligatur, et statuto praesenti sub poena amissionis professionis una cum collegiatura, praemissa nihilominus trina canonica monitione, adstringitur. Ferendus enim non est, qui lucrum quidem amplectitur, onus autem ei annexum contemnit (l. un. §. Pro secundo. in fin. C. de Caduc. tollen).
[hasła: profesor, wykłady, prowadzenie zajęć, pilność]
STATUTUM XIX
De professore Regularum Iuris
Cum leges sacratissimae, quae constringunt omnium hominum vitas, ab omnibus (minores, milites et mulieres per l. Regula est ff. de Iuris et facti ignoran.) si excipiamus ex dispositione (l. Leges sacratissimae C. de Legib. et constit. Princip.) sciri et intelligi debent, ideo Regulae Iuris, quae compediosam [s. 31] plurium rerum narrationem ad cognitionem earundem perfectam recte ducant nec aliorsum (iux. can. Regula. dist. 3.) trahant, in hac Facultate Iuridica institutae sunt, ac ad easdem praelegendas clarissimus Contubernii Iurisperitorum senior pro tempore existens obligatus et adstrictus est. Qui ut suae obligationi et professioni satis faciat, praedictas Regulas Iuris tam ex iure canonico quam civili ordine depromptas, diebus Sabbativis pervigiliorum ac eo tempore, quo aliae iuridicae lectiones vacant, exceptis diebus feriatis, iuxta privilegium Friderici cardinalis 1497. Die 8va mensis Iunii et Joannis Konarski episcoporum Cracoviensium 1519. Die 1ma eiusdem Mensis Iunii diligenter a– et cum–a [s. 32] profectu studentium praelegere ac eisdem ampliationes, limitationes et exceptiones adiungere tenetur. Nulla enim regula tam firma est, quae non patiatur aliquam exceptionem (arg. l. Illud relatum. §. Sane sunt ff. de Iniur. et 1. fin. C. In quib. causis in integr. restit. necessaria non est).
a–a Powtórzone na następnej stronie.
[hasła: senior Bursy Prawników, wykłady]
STATUTUM XX
De professore Iustinianeo
Quia honor est magistro bonos habere scholares (gloss. in Prooem. ff. §. Incipite v. maximum.) ac decus maximum eis legum doctrinam et viam, quam pater legum (iux Authen. de Incest. Nupt. §. Dubitatum itaque Col. 2). Iustinianus imperator invenit, aperire; ideo ut utrumque, honorem scilicet et bonos Scholares, futoros (iux. d. §. Incipite) optimos iustitiae et Reipublicae ministros [s. 33] habeat Iustinianeus professor, discipulis suis viam ad arcana legalis scientiae quam planissimam in explicandis et pertractandis Institutionibus Iustinianeis aperire curet. Lectionem suam ex classicis et approbatis authoribus praecipue Starowolscio, Oinotomo, Wesenbecio, Schneidevino etc. compilet, eandem constitutionibus regni nostri Poloniae, statutis, consvetudinibus, plebiscitis, iure Saxonico, Magdeburgensi, pro exigentia materiae reficiat, ac ut eandem hora prima pomeridiana legendo, intra spatium unius anni omnino finiat brevitati, modo ex ipsa non sequatur obscuritas et incertitudo (Ioan. Andr. in Prooem. Decretal. v. Gregorius in princip.) doctrinam et praecautionem sequendo, studeat. Prolixitas [s. 34] enim (iux. praescriptum 1. fin. §. In refutatoriis C. de Appelat.) fragille hominis ingenium confundit, taedium animis auditorum generat (Constit. Iustin. Imperat. §. Quibus. in princ. C. de Nov. Codic. facien.), nec aliquod eisdem confert suffragium (Constit. eiusd. Imperat. loc. cit. de emendat. Codic. D. Iustin.). Multo namque utilius est pauca idonee effundere, quam multis inutilibus homines praegravare (l. 2. §. tedet si quid. C. de Veter. iur. enucleand.).
[hasła: senior Bursy Prawników, wykłady, prawo rzymskie, prawo polskie, prawo zwyczajowe, prawo magdeburskie]
STATUTUM XXI
De professore Institutionum Iuris Canonici
Quemadmodum sacrosanctum evangelium non in verbis scripturarum, sed in sensu, non in superficie, sed in medulla non in sermonum foliis, sed in radice rationis [s. 35] informante (can. Marcion. 1. 9. 1.) consistere novimus; ita Institutiones Iuris Canonici ipsumque ius canonicum partim ex sacrae paginae praeceptis, ex conciliorum tam generalium (inter quae quatuor, Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum et Chalcedonense tanquam quatuor evangelia et totidem paradisi flumina, probata et recepta (can. 1. §. Inter caetera dist. 15). primatum obtinet) quam particularium authoritate pontificia indictorum et confirmatorum decretis, partim ex constitutionibus et sanctionibus summorum pontificum et principum saecularium ac denique Sanctorum Patrum Sententiis, congestas et compilatas, pari modo se habere non ignoramus, ideo professor earundem Institu[s. 36] tionum, verborum apparatu et multiloquio omisso absque longo circuitu, inhaerendo (Clemen. Auditor. de Rescript. et l. fin. C. de Relat.) easdem Institutiones non secus ac Iustinianeus professor Institutiones Iuris civilis ex classicis et approbatis uthoribus, signanter Lancelloto iuris consulto Perusino, Valensi, Corvino, Clericato et aliis colligat, collectas constitutionibus pontificiis recentioribus, provincialibus Regni nostri et dioecesanis ac Concilii Tridentini et rotalibus decisionibus augeat easdemque, ut praemissum est de Iustinianeo professore intra spatium unius anni, hora secunda pomeridiana legendo, methodo brevi et concinna finiat. Concinna enim brevitas ipsis rebus conveniens, [s. 37] quae neque plura neque pauciora, quam oportet complectitur, laudem meretur ac omnibus in rebus, praecipue vero in ipsis artium praeceptis grata existimatur (Jacob. Umphal. de usurpat. legum. Lib. 6. Cap. 5. n. 1.).
[hasła: profesor, wykłady, prawo kanoniczne]
STATUTUM XXII
De professore doctoriano
Sicut anima corpori, ita sua unicuique adhaeret obligatio (gloss. in l. Quis ergo. v. In omnibus, ff. de Pecul.), cui ut quilibet, ne in conscientia teneatur, ita et professor casuum conscientiae seu doctorianus pro munere suo satisfacere debet. Munus autem professoris doctoriani (excepto quod examinibus ordinandorum adesse, et una cum aliis examinatoribus [s. 38] eosdem ex praescripto fundationis suae examinare debeat) hoc idem est, quod aliorum superius specificatorum professorum, nempe diligens ex authoribus approbatis lectionis suae collectio, eiusdem hora 9na antemeridiana de die in diem more aliorum professorum ordinarias lectiones praelegentium traditio, difficultatum in illa occurentium, clara facilis et ad captum audientium explicatio, et infra spatium duorum annorum omnium tractatuum iuxta ordinationem pientissimi fundatoris de anno 1636 die 4ta mensis Aprilis factam et actis capituli cathedralis Cracoviensis ingrossatam finitio. Omnes enim res a fine denominantur et tales censentur, quales finis designat (Barbos. et Joan. Tabor. in Thesauro Locor. Commun. Iurisprud. Lib. [s. 39] 6 Cap. 17. Axiomat. 9. v. Finis).
[hasła: profesor, wykłady, kapituła katedralna]
STATUTUM XXIII
De professore Magdalenistico seu sacrorum canonum
Quemadmodum illi, qui res canonis possident ab eius solutione, nulla exceptione se tueri possunt (l. Fundos. C. de Fund. patrimon. l. nemo C. de Fund. rei privileg. et l. 1. C. de Immunit. nemin. conceden.) ita et professor Magdalenisticus seu sacrorum canonum ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae penes collegium sitam suae professioni ex privilegio apostolico incorporatam possidens, ab obligatione illi annexa non debet esse immunis, atque sacros canones breviter et succincta methodo, iuxta ordinem Decreti Gratiani hora septima matudina quotidie, exceptis tamen diebus illegibilibus et tempo[s. 40] re silentii pariter excepto, diligenter collectos, auditoribus suis praelegere et explanare tenetur, ita ut eorundem sacrorum canonum primam partem distinctiones centum et unam continentem, intra annum primum, secundam causas triginta sex complectentem intra annum secundum, tertiam causae trigesimae tertiae quaestioni tertiae inclusam de Poenitentia in septem distinctiones et quartam de consecratione in quinque distinctiones divisas, intra tertium annum finiat cum effectu. Nihil enim actum esse credimus cum aliquid addendum superest (l. Cum Sillanianum. in fiu C. de His. quib. ut indignis haereditates auferuntur).
[hasła: profesor, wykłady, dekret Gracjana]
STATUTUM XXIV
De Professore Luborzyciano seu processus iuris
Cum ex litibus nihil aliud, nisi discordiae (iux. [s. 41] l. Servus. ibi. sed si aliquid. ff. de Actionib. et Obligation.) oriantur, ideo publice et ex praescripto (l. Properandum. C. de Iudic.) interest, easdem abbreviari, quod facile fiet, si iudices in illis decidendis rectam procedendi formam, quam in scholis didicerunt, observabunt. Curabit igitur Luborzycianus professor nunc et pro tempore existens normam in iudiciis observari solitam, et a Janidlovio tum per prius Gregorio Szamutulio olim doctoribus Facultatis nostrae Iuridicae ac ab aliis praescriptam, in tradendo rocessu iuris sequi, eundem processum praxi foro utrique tam spirituali principaliter, quam saeculari Regni nostri incidenter conformem accomodare, materias in illo tractari solitas, ubi opus fuerit ampliationibus augere, limitationibus restringere, hora octava matudina quotidie [s. 42] exceptis diebus illegibilibus et tempore silentii excepto, diligenter legere, totumque processum intra biennium, alias primae instantiae intra annum, coram Iudice delegato, in secunda et tertia instantiis intra secundum annum finire, quinimo si quid temporis supererit, ad finem commutationis aliquam tractationem, vel de processu tribunalis Regni, aut post curiam Sacrae Regiae Maiestatis, sive etiam granitiali, qui servatur in exdivisione bonorum immobilium tam per succamerarios, quam per iudices ex tribunali Regni aut Sacrae Regiae Maiestatis deputatos compendiose superaddere, et praxibus eundem processum praecipue in prima instantia et coram iudice delegato exornare et praxi enim (ut docet Gaill. Lib. 2. Obs. 52, n. 19) vera enimitur interpretatio, ac leges (iux. doctrinam Bald. in c. Ex tenore. de Testib.) [s. 43] tunc sapiunt, cum practicantur. Unde non immerito natum est illud tritum et usu receptum adagium: Leges in schola deglutiuntur, in
Palatio digeruntur; quia practica est scientia digestiva, et ubi Theoricus desinit, ibi practicus incipit (Bald. in Repetit. l. et Emilius. Col. 10. v. Leges in scholis ff. de Minorib).
[hasła: profesor, wykłady]
STATUTUM XXV
De professore antiquorum iurium seu canonico Cracoviensi
Licet in iure omnia nova pulchritudine decorata sint (et iux. glos. Prooem. ff. v. Nova.) omnia nova placeant, antiqua tamen penitus ignoranda non sunt (§. Testamentum. Instit. Imper. in princ. de Testamen.), ideo Iurium antiquorum professor seu canonicus cathedralis Cracoviensis, ut auditores et antiqua non ignorent iura et in novis exercitium habeant, rubricas ex Decretalibus Gregorii IX. ordi[s. 44] ne depromptas, aut etiam (quod satius est) plausibiliores ad placitum sui et auditorum suorum ex libris earundem Decretalium selectas ac novis iuribus exornatas, habito respectu eiusdem senii, laboris in ante impensi et quotidianae ecclesiae cathedralis visitationis, nisi sit a laboribus dispensatus, per se, vel suum substitutum professorem ab universitate iuxta antiqua statuta universitatis salariandum, semel tantum in septimana, hora sexta matutina, aut tertia pomeridiana, vel alia opportuniori, modo ordinariam lectionem non impediat, praeleget suamque lectionem seu rubricam ex libris quinque Decretalium (ut praemissum est) depromptam in decursu unius commutationis, aut ad maximum duarum finire cum effectu curabit et erit adstrictus. Finis enim est nobilior omnibus, quae sunt ad finem (arg. l. Et si non sunt. §. Infecti. et §. Per[s. 45] veniamus. ff. de auro et Argen. legat.).
[hasła: profesor, wykłady, Dekretały]
STATUTUM XXVI
De non involando in materiam alterius lectionis
Quia paria sunt non incipere vel coepta non perficere (arg. l. fin. §. penult. C. de Codicill.), ideo ut quilibet professor lectionem suam in tempore statutis superioribus praescripto finiat, non solum brevitati iuxta praemissa studere tenetur, sed etiam in materiam alterius lectionis involare non debet, alias non esset sine culpa iuxta tritissimam utriusque iuris regulam. Non est sine culpa, qui rei, quae ad eum non pertinet se immiscet (c. Non est. de Reg. Iur. in 6. et l. Culpa est ff. cod. tit).
[hasła: profesor, wykłady]
STATUTUM XXVII
De commutatione lectionum inter professores facienda
[s. 46] Quam sit proficua et docentibus et studentibus in omni iure exercitatio, ipsa efficax rerum magistra experientia manifestat (c. Quam sit. de Elect. in 6.). Cupientes itaque ut non solum studentes, sed etiam docentes universi iuris habeant notitiam, statuimus quatenus nunc et in futurum licitum sit professoribus retento beneficio, cui annexa est aliqua professio et fructibus ex illo provenientibus retentis, solam lectionem et eius traditionem [cum beneficium sit cum canonica institutione adeoque incommutabile, sed perpetuum et non ad tempus (c. un.
iunct. gloss. v. Perpetui. de Capell. Momonach.) et ex mutatione rectorum beneficii magnum ecclesia (iux. Decis. Rot. 24. n. 1. ante fin. de Praeben. in nov.) reciperet detrimentum] inter se commutare idque non obstantibus statutis superius de unaquaque professione ac ei annexa lectione descriptis. Iura enim et statu[s. 47] ta, necessitate, vel utilitate exigente, interdum variare licet (c. Non debet. de Consangvinit. et affinit.).
[hasła: profesor, beneficium]
STATUTUM XXVIII
De professore substituendo vel non
Quamvis doctor, vel alius quivis professor vicaria opera uti, et per substitutum legere non possit (arg. gloss. l. 1. v. Usurpantes. C. de Mancip. et Bart. in l. Nemo esi, qui nesciat n. 5. ff. de duob. reis.), cum ad munus suum debite peragendum industria eius electa esse censeatur (c. fin. §. Is autem. de Offic. Delegat. et Modit. Dubit. 10. §. Prudentum responsa.), tamen eundem inhaerendo consvetudini non solum in nostra universitate, sed etiam in aliis universitatibus et scholis receptae ac sumpto argumento (ex c. Si pro debilitate de Offic. Delegat.) ob debilitatem virium, veram infirmitatem, vel aliam causam propriam, aut universitatis sive cuiuspiam [s. 48] insignis viri, non tamen ad longum tempus, doctorem et professorem sufficientis eruditionis, bonae apud omnes commendationis et aestimationis posse habere substitutum decernit (Iason in l. 1. n. 79. ff. de Offic. eius. cui mandat. est iurisdict.), quemadmodum et illum, qui per viginti annos continuos in ante legerit (Idem Iason. in d. l. 1. n. 1. ff. e. t.). Qui enim per alium facit per se facere videtur (c. Qui facit per alium. de Reg. Iur. in 6. et l. Quod iussu ff. e. t.).
[hasła: profesor, zastępstwo]
STATUTUM XXIX
De salario professorum ob aliquod impedimentum non legentium
Quemadmodum advocati, si per eos non steterit quominus causam agant, honoraria a suis principalibus accepta reddere non debent (l. Qui operas ff. Locati et Con[s. 49] ducti), ita professoribus eisdem per iura (a Tolossan. in Syntagmat. Iur. univers. Lib. 3. Cap. 8 et Christophor. Besold. Dissert. Cap. 9. pagell. mihi 103.) allegata, aequiparatis ob grassantem pestem, vel aliquod aliud legitimum impedimentum non legentibus propter identitatem rationis totum salarium debetur (Dec. et Natta, quos citat Gaill. Lib. 1. Obs. 44. n. 13.). Paritas namque rationis, paritatem iuris inducit (l. Illud. ff. Ad l. Aquil.).
[hasła: profesor, wynagrodzenie]
STATUTUM XXX
De interstitiis laborantium professorum et diebus illegibilibus
Quandoquidem tempore egemus, ut aliquid maturius agamus (can. Ponderet. dist. 50.), ideo ut in hac nostra Facultate Iuridica doctores et professores habent tempus ad maturius lectiones Iuridicas colligendas, quae ad sui colle[s. 50] ctionem multo tempore et labore indigent, more aliarum facultatum universitatis nostrae et signanter theologicae interstitia in
suis laboribus iuridicis sequentia observabunt. Et quidem commutatione aestiva prius doctores, ac post illos statim professores immediate post festum sancti Stanislai episcopi et martyris in Maio suas lectiones inchoabunt, et easdem semper, exceptis diebus feriatis ad populum, festo s. Ivonis confessoris 19 Maii, vacationibus a festo s. Margarethae virg. exclusive inchoandis et in festo s. Bartholomaei apostol. inclusive terminandis, tum festo s. Augustini episcopi et Ecclesiae doctoris die 28 Augusti incidente ad festum translationis eiusdem s. Stanislai episcopi et martyris praelegent. Commutatione vero hyemali easdem lectiones post festum Sanctorum Omnium [s. 51] reasumptas exceptis itidem feriis solennibus, seu festis ad populum, tum festis Praesentationis B. V. Mariae die 21 Novembris, Nativitatis Christi Domini a pervigilio s. Thomae Apostoli inchoante et in festo SS. Trium Regum terminante ss. Fabiani et Sebastiani die 20. Conversionis S. Pauli die 25. S. Joannis Chrysostomi die 27 Januari s. Thomae Aquinatis die 7 s. Gregorii die 12 Martii incidentibus, ad Dominicam Passionis continuabunt, et easdem iuxta praescriptum uniuscuiusque lectionis finient, ut perfecti operum suorum dicantur et sint re ipsa authores. Perfecta enim censeri non possunt, nisi perfectionis ordine compleantur (can. nihil. 7. 9. 1.).
[hasła: wykłady, dni wolne]
STATUTUM XXXI
De vestitu doctorum et professorum legentium
Ut quilibet secundum ordinem et dignitatem [s. 52] vestiri tenetur (l. Sed et si quid. §.Sufficienter ff. de Usufruct. et quemadm. quis utatur.), ita doctor a professore et professor a doctore habitu seu vestitu academico tam in tradenda lectione quam in aliis actibus facultatis vel universitatis distingui debet. Statuimus igitur et observari praecipimus, quatenus doctor pro tradenda lectione, aut toga aut manteletoa (in quo etiam extra functionem doctoralem incedere solet) indutus, cathedram ascendat doctoralem, sed in actibus promotionum extraneorum ad gradum doctoratus in utroque iure et praecipue publicarum, sive promoveat doctorandum sive non, ac sive sit in toga, sive in manteleto epomidatus sit, prout et professor lectionem iuridicam tradens vel actum facultatis suae aut universitatis adornatus tabardatus. Chlamis enim militem, purpura regem, [s. 53] toga demonstrat doctorem (Ioan. Cirier. de Primogen. 9. 2. n. 21.).
a W rękopisie mateleto poprawione poprzez dorysowanie znaku skrótu.
[hasła: profesor, ubiór, promocje, wykłady, toga, tabarda]
STATUTUM XXXII
De extraneis ad gradum doctoratus promoveri volentibus
Quia doctoratus est honor et dignitas (c. Quanto. v. Dignitatem assumunt. de Magistr.) ad dignitatem vero (iux. Clemen I. de aetat. et qualit. praeficien.) qualitates requiruntur et ad honorem gradatim ex dispositione (l. ut. gradatim ff. de Munerib. et honor.) procedendum est: idcirco statuitur, ut quilibet honoris doctoratus in utroque iure insignia capessere intendens, sit scientia praeclarus, moribus gravis, aetate maturus, vel illam prudentia suppleat, parentibus legitimis ortus, vel specialiter (iux. Moditium ad §. Prudentum responsa. dubit. 1. n. 14.)
dispensatus [s. 54] ac nulla iuris vel facti infamia notatus, aut censuris ecclesiasticis sub hoc tempus innodatus atque in Album Universitatis ante institutionem petitionis suae in ordine ad praesentationem faciendam inscriptus et immatriculatus. Qui enim privilegiis et immunitatibus universitatis frui et gaudere exambit, ab immatriculatione, quae est clavis et ianua ad archivum earundem inchoare tenetur (Math. Stephan. de Academ. Cap. 5. n. 18. et seqq.). Post quam quidem immatriculationem doctores facultatis ac imprimis decanum pro tempore existentem adeat, mentem suam eidem aperiat, unum ex professoribus iuris actu legentibus et collegium inhabitantibus, qui illum doctoribus facultatis per decanum congregandis praesentet, et ad obtinendam in utroque iure lauream doctoralem sit prodromus, sibi dari et assignari, locum [s. 55] et horam praesentationi expediendae praefigi et constitui petat, ac ex parte decani obtineat. Iusta quippe petentibus nihil est denegandum (l. Si dominus. ff. de His qui sunt sui, vel alieni iuris.).
[hasła: doktorat, promocja, prawe urodzenie, immatrykulacja, dziekan wydziału]
STATUTUM XXXIII
De praesentatione doctorandi et eius tentamine
Sicut sine via pervenit nullus, quo tendit (can. Charitas. 5. dist. 2. de Poenit.) ita sine manuductore et prodromo non ambulare possumus sed errare. Ne igitur ad lauream in utroque iure capessendam tendenti candidato errare vel cespitare contingat, professor utriusque iuris per decanum facultatis assignatus, illi prodromum agat, in omnibus eundem informet, doctoribus per decanum facultatis cong[s. 60a] regatis verbis praeconceptis praesentet, ipsum ad tentamen postea ad examen, ac demum post obtentum in utroque iure baccalaureatum et licentiaturam, ad ipsam lauream doctoralem admitti et promoveri petat. Cuius petitioni doctores adminimum tres tam pro tentamine, quam pro examine necessario praerequisiti per decanum (ut praemissum est) congregati, ore eiusdem decani ad praesentationem professoris praesentantis respondentes faciles se praebebunt, praesentatumque ad tentamen admittent ac illud, incontinenti rigorosum expedient, pro futuroque examine puncta ex utroque iure canonico nimirum et civili praesentato per decanum facultatis dabunt et decisioni eorundem punctorum ac examini tempus iustum praefigent et assignabunt. Tempori enim serviendum est (can. Si enim §. Liberi, dist. 2. de Poeniten.) quia tempus omnia ferr[s. 61] e consvevit (Authen. in Prooem. Tit. de Restitut. §. 1.).
a Błąd paginacji, brak numeracji stron 56-59.
[hasła: doktorat, egzamin, dziekan wydziału]
Formula
Decisionis et recitationis punctorum memoriae mandanda ab iis qui in utroque iure laurea doctoratus in hac Facultate Iuridica almae Universitatis Cracoviensis Studii Generalis decorari desiderant
Laureandus audito decani facultatis iussu super decisione et recitatione punctorum faciende assurget factaque inclinatione capitis in reverentiam doctoribus sedentibus Cruce Sancta se muniet et sic ordietur. Constitutus in praesentia perillustrium dominationum
vestrarum, sequendo normam in decidendis punctis a iureconsultis praescriptam, puncta mihi ad decidendum pro expediendo examine commissa pace vestra recito quorum 1mum est c. n. de n. 2dum l. n. de [s. 62] n. n.
Exordior itaque decisionem meam a puncto digniori; quia ex iure canonico desumpto: sicut enim Sol dicitur luminare maius, Luna vero luminare minus, ita in Ecclesia militante ius canonicum habetur adinstar maioris luminaris, civile adinstar luminaris minoris.
Cum autem omnis canon et omne capitulum intelligi debeat secundum suam rubricam sub qua positum est, ut habet (glos. c. fin. de Locat et Conduct.) c. meum positum est sub rubrica in Decretalibus Gregorii IX. Lib. n. Tit. n. de n.
Sed ut praescripto distinctionum 15. 23. et 24. satisfiat expedienda est praeterea continuatio rubricarum ac proinde continuationem rubricae c. mei cum praecedenti rubrica seu titulo depromo ex mente doctorum talem: [s. 63] postquam actum est superiori rubrica de n. etc. ideo poni debuit rubrica de n.
Facta itaque continuatione rubricarum inter se connexarum descendo ad quaesita et quaero primo quid sit etc. et respondeo etc. quaero 2do etc. respondeo etc. etc.
Post quaesita et responsiones venio ad c. mei divisionem, quod dividitur sic. etc. vel quod ob sui brevitatem non dividitur, alias qui vellet dividere illud, laceraret potius quam divideret iux. Sententiam Bald. in l. Petens. C. de Pact.
Sed quia ex facto ius oritur (c. penult. de Desponsat. Impuber.) ideo facti speciem seu casum figuro talem. Quidam etc. hic casus formandus etc. R. negat. v. affirm.
Quia vero omnis lex debet esse rationabilis c. Si quando. de rescript. ratio. c. mei haec est etc. Verum quia facti species, ut docet (abb. in c. [s. 64] Per tuas. de Arbitr.) debet congruere literae: ideo ut hoc, quod dixi evidentius pateat, lego textum c. mei (hic textus legendus).
Quoniam autem omnis Iuris decisio debeat esse de casu dubitabili (c. cum. in iure peritus. de Offic. Delegat.) posset in contrarium opponi. Hic opposita et responsiones ad illa ponendae.
Et quoniam quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, videntur neglecta (c. a multis.) de aetat. et qualit. praeficien. Noto 1mo. 2do. 3tio. etc.
Expeditis notabilibus, descendo ad apparatum glossarum c. mei, quarum 1ma v. N. ubi dicitur etc. 2da sub v. N. ubi etc. etc.
Absoluto primo puncto decisionis Quaestionis meae descendo ad alterum sub l. n. de N. positum.
Et quoniam quaelibet lex debet intelligi secundum rubricam sub qua posita est (l. Impe[s. 65] rator. ff. de in diem addict.) rubrica l. meae posita est in Libr. N. Tit. N. ff. v. C. de N.
Cum autem ante omnia iurisperito continuatio titulorum seu rubricarum facienda sit (l. 2. ff. de Stat. homin.) rubrica l. meae cum praecedenti connexionem seu continuationem hanc habet: Quia titulo praecedenti actum fuit de n. titulo l. meae sequebatur agendum d. n.
Expedita rubricae meae continuatione venio secundum dicta Azonis ad Quaesita et Quaero 1mo. Quaero 2do etc.
His praemissis lego l. meam (Hic legenda lex) qua perlecta cum ex se sit clara, eandem non divido sed iuxta decisionem prioris puncti casum pono: Utrum etc. et respondeo per l. meam Affe vel negative.
Sed quoniam secundum Jasonem (in l. Quod dictum ff. de Pact.) ratio est anima [s. 66] legis. Ratio l. meae est haec etc.
Quia vero quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur videntur neglecta (l. Item apud. §. ait Praetor ff. de Iniur.) noto 1mo. 2do. 3tio etc.
Expeditis notabilibus venio ad apparatum glossarum quarum 1ma sub v. N. 2da sub v. N. etc.
Notabilibus et glossis expeditis reliquum est ut me vestro rigoroso, benigno tamen, ut spero subiiciam examini. Caetera vero perillustribus dominationibus vestris de me iudicanda relinquens meque eisdem humiliter devoteque committens.
[hasła: doktorat, egzamin]
STATUTUM XXXIV
De decisione panctorum examine, et examinati bacalaurei in utroque iure renuntiatione
Quia laurea doctoratus sine praevio solenni examine (iux. Ricc. in Pract. aur. et quotid. resol. 136. in princ. et resol. 463. Constit. 60. Pii [s. 67] v. Quamvis §. 2. et 3. 1. Iun. 1568. et praxim in universitatibus generalium studiorum) nemo insigniri potest et debet: ideo statuitur, ut promovendus in doctorem utriusque iuris, puncta per decanum facultatis post expeditum tentamen sibi data et ad decidendum commissa in termino ex praefixione eiusdem decani et doctorum adveniente, iuxta formulam superius immediate descriptam, prompte memoriter et magistraliter, rubricas continuando, textus explicando, notabilia colligendo, ampliando, limitando, glossas afferendo, et interpretando, decidat, ad quaesita et argumenta pro et contra a doctoribus facultatis proposita respondeat, atque per decisionem eiusmodi punctorum et examen, sententia doctorum, in absentia doctorandi, tunc in loco deliberationi dato [s. 68] existentis per decanum a doctoribus exquisita, idoneus adinventus per eundem decanum baccalaureus in utroque iure renuntietur et cum testimonio per professorem praesentantem de expedito examine exhibendo ad procancellarium universitatis, si Facultas Iuridica suum seorsivum procancellarium non habeat, sicut antea habebat, pro obtinenda licentiatura remittatur, hisque gradibus et non subito ad honorem doctoratus ascendat. Casum enim appetit, qui ad summi loci fastigia postpositis gradibus per abrupta quaerit ascensum (can. fin. dist. 48).
[hasła: doktorat, egzamin, prokanclerz uniwersytetu, prokanclerz wydziału, licencjat]
STATUTUM XXXV
De expensis per promovendum praestandis
Licet secundum Mynsinger (in §. Respon[s. 69] sa prudentum. n. 5. Instit. Imperat. de Iur. Nat. Gent. et Civil.) absurdum sit et illicitum nummis in universitatibus doctoratum comparari et obtinere, nihilominus gradus dignitatis doctoreae absque expensis haberi non potest. Quare quilibet doctorandus, antequam in utroque iure, post expeditam decisionem punctorum et examen peractum baccalaureus utriusque iuris renuntiabitur, non iam tria millia Turonensium argenteorum (iux. dispositionem Clemen. Cum sit. de Magistr.) sed inhaerendo consuetudini antiquae in hac facultate observatae et in legem tractae, non derogando quidpiam uniuscuiusque liberalitati, trigintaquinque aureos Hungaricales, ad manus professoris, qui eum praesentavit, reponet; ex quibus [s. 70] duo perillustri procancellario sive totius universitatis, sive solius facultatis nostrae iuridicae fuerit, a licentiatura, praesentanti professori unus, pro punctis ad decidendum datis unus, unus pro diplomate et tres promotori semper cedent, residui vero, excepto hoc, quod decanus pro tempore existens duplicata portione gaudebit inter doctores facultatis in vim laboris, quem in tentamine et examine subierunt aequaliter dividentur. Iustum namque est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium (can. Charitatem 12, 9. 2. in fin.).
[hasła: doktorat, licencjat, opłaty promocyjne, prokanclerz uniwersytetu, prokanclerz wydziału, promotor, dziekan wydzialu, dyplom doktorski]
STATUTUM XXXVI
De licentintura promovendi ad doctoratum
Cum post obtentam licentiaturam modoprimum summam in Republica Literaria [s. 71] dignitatem doctoratus petere et eam (iux. Gregor. Tholosan. de Arte iur. Cap 34. n. 18. pag. 556.) tunc consequi liceat quando doctores et doctorandus voluerit. Proinde decernitur quatenus professor, qui doctorandum praesentavit, cum eo in deffectu procancellarii facultatis, cancellarium universitatis adeat, eundem de examine per licentiandum peracto, tum de idoneitate in illo per doctores facultatis reperta et de eius in baccalaureum iuris renuntiatione certificet, ac simul ab eo petat eundem baccalaureum, licentiatum in utroque iure creari, seu potius promotori per doctores facultatis eligendo; ut praefatum baccalaureum post obtentam licentiaturam ad gradum doctoratus captato tempore opportuno promovere possit et valeat, facultatem dari et concedi postulet, [s. 72] praevia repositione duorum aureorum Hungaricalium ipsi per decanum facultatis consignatorum et transmissorum. Qui procancellarius petitioni iustae et rationi consonae annuendo ad licentiaturam descendet eamque sub hac vel simili verborum forma expediet: „Authoritate legum et privilegiorum a Summis Pontificibus invictissimis Poloniarum Regibus, serenissima Republica Polona universitati nostrae gratiose concessorum ac per sanctam Sedem Apostolicam approbatorum authoritate eminentissimi cardinalis in Lipe Lipski episcopi Cracoviensis ducis Severiae. universitatis nostrae studii generalis cancellarii longe faventissimi et mea qua interim fungor delegata ego te licentiatum in utroque iure creo, creatum clara voce renuntio dans tibi facultatem ipsam [s. 73] lauream doctoralem quocunque tempore opportuno petendi et obtinendi idque in Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen.
[hasła: doktorat, licencjat, promotor, prokanclerz wydziału, kanclerz uniwersytetu, dziekan wydzialu, opłaty promocyjne]
STATUTUM XXXVII
De promotione doctorandi
Quandoquidem illa tantum perfecta censeri possunt, quae ordine perfectionis complentur; (can. Nihil. 7. 9. 1.) ideo in utroque iure licentiatus ut actum suae promotionis perficiat dicaturque perfectus doctor, post obtentam licentiaturam tabarda ornatus ad lectorium clarissimorum dominorum iurisconsultorum die et hora promotioni designatis praeeunte suo promotore descendere ac in sella ad hoc parata locatus, post praemissum a promotore sermonem, petitionem brevem insignium doctoralium instituere et professionem fidei (iuxta praescriptum Concilii Triden. ses. 25. [s. 74] Cap. 2. de Reform. et Const. Pii IV. Iniunctum Idib. Novemb. 1564) facere tenetur. Tandem a promotore invitatus. Doctoratus insignia recepturus cathedram doctoralem ascendit fitque suorum compos votorum. Traditur nempe ipsi cathedrae doctoralis possessio, biretum capiti eius in signum splendoris et coronae imponitur, liber apertus et mox clausus porrigitur, annulo facultati desponsatur, osculo eidem facultati adoptatur ac tandem doctor in utroque iure creatur iuxta inferius ad finem statutorum praescriptam formam semper observandam. Forma enim dat esse rei (l. Iulianus.§. Si quis rem ff. Ad exhibendum), quae si non servetur, aut deficiat; nullus est actus (c. Cum dilecta. et ibi glossa v. Irritum de Rescript.).
[hasła: doktorat, licencjat, promotor, promocja, tabarda, katedra, insygnia]
[s. 75]
STATUTUM XXXVIII
De iuramento per creatum doctorem praestando
Vinculo naturalis obligationis adstricti, illis debemus esse obnoxii, a quibus aliquod recepimus beneficium (c. Cum in Officiis de Testamen.), ideo et doctor in utroque iure noviter creatus, ut ex recepta in universitate laurea doctorali novam contrahat obligationem, aequum et iustum est. Antequam igitur ex cathedra descendet et pro collata sibi laurea eo Ter Optimo Maximo Beatissimae Virgini Mariae Coelorum Incolis et signanter divinissimo Joanni Cantio Universitatis Patriarchae et Laurearum Academicarum Conservatori gratiosissimo, tum facultati atque hospitibus pro praesentia actui praestita [s. 76] gratias aget, super his duobus punctis: (quod hunc gradum in alia universitate non reasumet et quod et quemcunque statum perveniet, bonum universitatis pro posse promovebit), interrogante bedello vel alio quocunque in defectu bedelli clara voce iurabit et suo iuramento tanquam non illicito stare et illud semper in recenti memoria servare studebit. Non est enim tutum quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit, quod servatum vergat in interitum salutis aeternae (c. Si vero de Iureiurand.).
[hasła: doktorat, promocja, katedra, bedel, przysięga]
STATUTUM XXXIX
De diplomate seu literis testimonialibus promoto doctori dandis
Quia is, qui doctoris nomen et insignia falso usurpat poena arbitraria, qui vero ad actus doctorales se ingerit, poena [s. 77] falsi (secundum Bennium part. 2. Cap. 52 et Ricc. Decis.
Curiae Archiep. Metrop. Part 3. decis. 330.) puniendus est, ac suum doctoratum per diploma authenticum, vel alias legitimas probationes (iux. Mascard. Concl. 527. a Besol. in Dissert. Cap. 10. ibi: Probandus citatum.) deducere tenetur: ideo quicunque ad gradum doctoratus in utroque iure, in Facultate nostra Iuridica promotus fuerit, ne a quopiam vexatorie impetatur, promotionis suae publicum documentum seu diploma authenticum et in forma probanti cum sigillo facultatis et subscriptione decani pro tempore existentis ac promotoris si distinctus a decano fuerit, habere debet, illudque ipsi, [s. 78] decanus (nisi causa legitima subsit) sine omni tergiversatione extradere tenetur sub forma sequenti amplissima.
[hasła: dyplom doktorski, insygnia, fałszerstwo, pieczęć, dziekan wydziału, promotor]
Forma diplomatis
M. NN. utriusque iuris doctor et professor etc. Facultatis Iuridicae in Universitate Cracoviensi Studii Generalis decanus et in actu infra descripto promotor.
Universis et singulis praesens publicum doctoratus diploma visuris, lecturis vel audituris salutem in Eo, qui est omnium nostrum salus. Foecundissima bonarum artium Parens, studiorum omnigenaeque eruditionis indulgentissima altrix, orbis Poloni Stella Polaris, ac totius Septemtrionis Luminare Maius alma Universitas [s. 79] Studii Generalis Cracoviensis, amplissima Summorum Pontificum Urbani V. et Bonifacii IX. concessione ac serenissimorum Casimiri Magni et Vladislai Iagellonis Regum Poloniae munificentissima liberalitate in emporium scientiarum omnium feliciter erecta, eximiis gratiis, indultis ac privilegiis mirifice exornata, omnibus quidem quos innata vis animi secernit populo atque ad sublimem eruditionis arcem per invia et abstrusa literarum egregie urget, sinum propensae indulgentiae pia Mater aperit, venientes liberaliter colligit et complectitur amanter, quos tamen eminentiori doctrinae innocentibusque musis deditos magis compererit, luculentissima illis benevolae voluntatis suae et ornamentorum im[s. 80] pertiri inusu habet testimonia, quetenus publici encomii et gloriae generoso stimulo excitati stadium literati laboris decurrant impensius et ad bravium ingentibus ausibque propositum, virtutum eruditionisque arcto calle enitantur, publico bono et pulcherrimae orbis luci ubicunque locorum magna exempla daturi certissimaque emolumenta facturi. Proinde cum perillustris NN. ut aliis scientiis, ita iuris peritia praeditus, aliisque virtutibus ac eximiis dotibus ornatus, coram nobis et inclyta Facultate Iuridica perillustrium clarissimorum et admodum reverendorum utriusque iuris uoctorum et professorum eandem facultatem regentium per illustrem clarissimum et admodum reverendum magistrum NN. utriusque iuris professorem etc. Praesentatorem suum die N. anno curren[s. 81] ti petitionem suam solennem instituisset, ut in inclyta Facultate Iuridica huius almae universitatis praemissis de iure et consuetudine praemittendis doctoralis laureae in utroque iure insignia consequeretur, nos de assensu unanimi et voto expresso perillustrium clarissimorum et admodum reverendorum utriusque iuris doctorum et professorum Facultatem Iuridicam actu regentium pro praedicto perillustri NN. primo tentamen, postea examen in forma solita aperuimus, eidemque post tentamen absolutum puncta ex utroque iure tam canonico, quam civili ad decidendum assignavimus, decidendi diem, horam, locum in Collegio nostro Iuridico praefiximus. Quo quidem die et termino adveniente congregatis collegialiter perillustribus [s. 82] clarissimis et admodum reverendis utriusque iuris doctoribus et professoribus Facultatem Iuridicam regentibus, idem perillustris
NN. utriusque iuris candidatus post decisionem et recitationem punctorum rigoroso se submisit examini, punctaque sibi assignata ex iure quidem canonico (c. N. de N.) ex iure autem civili (l. n. ff. vel C. de N.) intelligenter ac in forma solita rubricas continuando, textus decidendo, notabilia colligendo, ampliando, limitando, pro et contra arguendo, quaesitis et argumentis perillustrium clarissimorum doctorum et professorum Facultatem Iuridicam regentium in contrarium propositis praevia distinctione terminorum respondendo ita prompte, ut praemissum est, decidit, absolvit et expedivit, ut in utroque iure tam canonico, quam [s. 83] civili aeque sufficiens ac idoneus ex unanimi eorundem perillustrium, clarissimorum et admodum reverendorum utriusque iuris doctorum et professorum ac examinatorum consensu, suffragio et voto, nemine prorsus contradicente fuerit iudicatus et approbatus. Quocirca nos collegialiter congregati Facultatis Iuridicae doctores et professores eundem perillustrem NN. post examen praefatum in Dei nomine pronuntiavimus et declaravimus esse idoneum omni ex parte, dignumque amplissimo in utroque iure doctoratus honore decrevimus, ac post baccallaureatus in utroque iure lauream concessam, eundem pro obtinenda licentia quocunque tempore opportuno doctoralis in utroque iure laureae ad perillustrem [s. 84] NN. procancellarium remisimus. Tandem die et anno infra specificatis in aula amplissimi Collegii Iuridici et publica magnorum hospitum audientia saepe nominato perillustri NN. utriusque iuris licenciato per perillustrem clarissimum et admodum reverendum magistrum NN. utriusque iuris doctorem etc. et in actu moderno promotorem vel per nosmetipsos insignia doctoratus in utroque iure hac forma contulimus et tradidimus, ac recepta ab eo fidei catholicae professione iuxta praescriptum Ss. Concil. Triden. et Constit. felicis recordationis Pii papae eiusdem nominis IV eundem perillustrem NN. in realem et actualem cathedrae iuridicae possessionem introduximus, epomide humeros eius ornavimus, biretum pro corona capiti eius imposuimus, tandem li[s. 85] brum clausum et mox apertum eidem obtulimus, demum annulo aureo digitto eius imposito sacratissimae Iuris scientiae subarravimus, insuper pacis osculo ad gremium perillustrium clarissimorum utriusque iuris doctorum et professorum cooptavimus. Ad extremum sic decoratum et insignitum doctorem in utroque iure canonum et legum palam creavimus et alta voce, pronuntiavimus, declaravimus, Facultati Iuridicae aggregavimus, potestatem de iure respondendi, glossandi, declarandi, quaestiones determinandi, caeterosque omnes actus doctorales privatim et publice sine praeiudicio tamen universitatis et facultatis nostrae exercendi contulimus, omnibusque praeterea privilegiis, praerogativis, favoribus, indultis, libertatibus, [s. 86] gratiis adinstar Parisiensis et Bononiensis Universitatum, iuxta privilegium legum almae Universitatis nostrae Cracoviensis utendi, fruendi, gaudendi, facultatem dedimus hic et ubique locorum. In quorum omnium et singulorum fidem praesens doctoratus in utroque iure diploma manu nostra subscripsimus ac sigillo Facultatis Iuridicae communiri fecimus. Actum et datum in Collegio clarissimorum dominorum Iurisconsultorum Universitatis Cracoviensis Studii Generalis die n. mensis n. anno Domini millesimo septingentesimo quadragesimo secundo. Praesentibus etc.
[hasła: dyplom doktorski]
STATUTUM XL
De professoribus intraneis alibi promotis facultati incorporari volentibus
Quia quae rationabiliter definita et statu[s. 87] ta sunt, violari et immutari non debent (can. Cum piae. 25. 9. 2.) adeoque et statutum universitatis de non quaerendo alibi doctoratu, cum domi haberi possit inviolabiliter sub poenis ibidem expressis manutenendum: nihilominus si aliquis professorum in aliqua approbata universitate lauream doctoralem obtinuerit ac ad universitatem et facultatem rediens, via laborum et meritorum processerit, aliis professoribus hic in facultate legentibus, quo ad locum et primogenituram in universitate non praeiudicando, poterit per universitatem et facultatem facta pro loco inter doctores facultatis responsione et aliis iuxta statuta inferius descripta, de more et consuetudine peractis doctoribus facultatis aggregari et incorpora[s. 88] ri. Multa enim fieri prohibentur, quae si facta fuerint, obtinent firmitatem (c. Ad Apostolicam de Regularib.).
[hasła: nostryfikacja]
STATUTUM XLI
De qualitatibus admittendi ad doctoratum intranei professoris
Cum sit nimis absurdum, ut quis cum vanitate et imperitia ad honorem ascendat peritiae literarum (Clem. Cum sit nimis. de Magistr.), ideo statuitur, ut nulli professorum utriusque iuris ad gradum doctoratus in eadem facultate ascensum habeant, nisi illi qui praescripto (c. l. un. C. de Professorib. qui in Urb. Constantinopol. docen.) in toto satisfecerint: hoc est qui laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, qui docendi peritiam, facundiam, dicendi, interpraetan[s. 89] di subtilitatem copiamque disserendi se habere patefecerint et caetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati et qui insuper sedula cum diligentia per annos decem continuos, vel aliqua ex causa legitima disruptos (nisi cum aliquibus dispensatum fuerit) pro praemio laboris laurea doctorali laboraverint. Convenit enim tribui praemia benemerentibus (l. et virtutum C. de Statuis et Imaginibus.).
[hasła: doktorat, kwalifikacje]
STATUTUM XLII
De praeferibilitate professorum ad obtinendum doctoratum concurrentium
Quoniam iura ad ea se adaptant, quae frequenter quam ad ea, quae raro eveniunt (l. nam ad ea. ff. de Legib. Senat. Consult.) iam vero in nostra universitate sae[s. 90] pesaepius evenit professorem primogenitura in universitate posteriorem, priore primogenitura labores iuridicos citius inchoasse exindeque ad doctoratum in facultate obtinendum de praeferibilitatea et prioritate loci contentiones et odia perpetua esse vel posse esse. Ideo statuitur illum semper praeferibilem esse et locum priorem ad doctoratum in facultate obtinendum debere habere etiam primogenitura in universitate posteriorem, qui qualitates in statuto immediato praescriptas habuerit, qui actu in facultate legerit (Andr.de Barullo. et Ioan. de Plat, in 1. 2. C ut dignit. ordo servetur a Chassan. in Catalog. glor. mund. part. 10. Consid. 26. citat.) quem labor prolixior commendaverit et alliis anteire fecerit (can. Miramur [s. 91] §. penult. et fin. dist. 61. et Chasan. loc. cit. Consid. 27.), qui libros composuerit et in lucem publicam ediderit (Lucas de Penna in l. Mulieres C. de Dignitatib. et Chassan. ubi supr. Consid. 28.), qui in iure excellentior fuerit (gloss. in au- then. de Monach. §. Ordinatione. v. Tempus. et Chassan. loc. cit. Consid. 30.) alias in paribus meritis, laboribus et alliis qualitatibus, senio et
primogeniturae locum esse. Qui enim prior est tempore, potior est iure (c. Qui prior. de Reg. Iur. in 6.).
a Słowo poprawiane
[hasła: doktorat, pierwszeństwo]
STATUTUM XLIII
De tentamine professoris intranei vel non
Quamvis literaturae et scientiae, cum naturaliter hominibus non insunt (Bald. in l. Ex persona. Col. 1. in fin. C. de Proba[s. 92] tionib. et gloss. in c. Si forte. vel Scientiae de Elect. in 6.) praesumi non posint, adeoque (iux. d. gloss. v. Scientiae) per tentamen seu examen, probari debent. Quia tamen hocce tentamen seu privatum examen multis in locis remitti testatur (Besold. in suis Dissert. Cap. 8. pagell. 88. ibi. Et addit.) ac professores utriusque iuris ante baccalaureatum ingrediendo collegium, illud subire et publicam disputationem absolvere tenentur sicque se habiles demonstrant, et alios docendo magis ac magis in iure proficiunt, seque ad docendum ulterius magis idoneos reddunt, ideo statuitur praefatum tentamen seu examen privatum cum professore actu legente ex rationibus allatis omitti posse et loco eius publicam [s. 93] disputationem ex utroque iure expositam vesperiae dictam sufficere ac in illa tentamen, quod est quid minus contineri. Plus enim semper in se continet quod est minus (c. Plus semper. de Reg. Iur. in 6. et l. in eo ff. e. t.).
[hasła: doktorat, pierwszeństwo]
STATUTUM XLIV
De vesperiis in ordine ad licentiaturam obtinendam
Quoniam consuetudo et ratio quae consuetudinem suasit, tenenda est (can. Consvetudo. dist 12.), iam vero vesperiae seu publica disputatio a vesperis peragi solita praxi et consuetudine superiorum Facultatum universitatis nostrae Theologiae scilicet et Iuridicae, ut melius professor ad gradum doctoratus promoveri intendens [s. 94] probetur, sunt inductae: ideo statuitur, quatenus huiusmodi vesperiae (nisi ex rationabili causa aliter toti universitati videbitur) nunquam omitantur, sed semper pro illis ex utroque iure questio deprompta publicae disputationi exponatur, ac pro illa oppugnanda ad minimum tribus diebus ante actum disputationis doctores facultatis invitentur. Post quam quidem disputationem expeditam procancellarius in illa praesens ad licentiaturam descendet dabitque facultatem professori ipsam lauream doctoralem petendi et captato tempore opportuno obtinendi. Quod enim iuris et aequalitatis ratio suadet, illud non est negandum, sed unicuique tribuendum DD. in §. Iuris prae[s. 95] cepta Instit. Imper. de Iust et Iure.
[hasła: licencjatura, doktorat, dysputa publiczna, wydziały wyższe]
STATUTUM XLV
De promotione professoris utriusque iuris ad doctorandum
Quandoquidem doctor iam est in gradu docendi, licentiatus vero solum in gradu doctoratum assequendi (Roman. Consil. 333. n. 7. ibi. Quo ad primum.) aut secundum (Iason. ad l. Quamvis n. 3. de Inoffic. testamen.) licentiatum ad actum, non esse in actu. Ideo licentiatus professor, ut sit in gradu docendi et in actu doctor, post obtentam in utroque iure licenciaturam curare debet doctorari. Quod ut ipsi ad vota et desideria succedat, adibit officiose decanum facultatis ab illoque convocationem doctorum facultatis fieri petet; in qua comparens intentionem suam [s. 96] aperiet promotorem eligi, et tempus promotioni suae praefigi postulabit, ac cum auxilio Dei et speciali doctorum gratia, nisi rationabilis causa interveniat, obtinebit. Quare ad lauream doctoralem in utroque iure sese praeparando, pro promotione sui futura, sive in ecclesia collegiata Sanctorum Omnium Cracoviae, sive in lectorio clarissimorum dominorum iurisconsultorum, peragatur, oratorem unum ex professoribus utriusque iuris aut alium ex gremio universitatis pro oratione, alterum ex professoribus iuris pro decisione quaestionis per eum extraditae ac per decanum facultatis approbatae et per magnificum rectorem pro tempore existentem recognitae in actu ipsius promotionis expedienda, invitabit, ipsique in decisione eiusdem quaestionis et re[s. 97] sponsione ad argumenta oppugnantium doctorum ad hoc ad minimum tribus diebus ante actum promotionis per se invitatorum assistet et eundem in praedicta responsione tanquam sua propria et non professoris pro decisione invitati iuvare omnimode allaborabit ut omnibus patefiat in publico, quod honoris augmentum non ambitione, sed labore unicuique contingit (l. Sancimus C. ad l. Iuliam repetundar.).
[hasła: profesor, licencjat, doktorat, promocja, dziekan wydziału]
STATUTUM XLVI
De mandato rectorali pro promotione extradendo
Quia quod consuetum est, illud etiam necessarium censetur esse (c. Ex parte. de Constit.) ac disponente (l. Ex illo. ibi more expleto C. de apell.) expleri et observari [s. 98] debet. Cum itaque circa promotiones in universitate de more et consuetudine aliqua interveniant, eadem ad doctoratum promovendus observare tenetur et ad hoc praesenti statuto adstringitur. Debet igitur promovendus magnificum rectorem adire, ab illoque rectoralis mandati seu convocationis doctorum, magistrorum, professorum baccalaureorum omnium facultatum ut suae promotioni indecenti habitu academico assistant, seque ad ecclesiam collegiatam Sanctorum Omnium, si ibi promotio peragetur de more et consuetudine ex collegio processionaliter deducant et ad illud reducant, extraditionem petere pro consolatione eorundem florenos Polonicales centum inter salariatos duntaxat professores dividendos [s. 99] apud procuratorem universitatis reponere, a mandato magnifico rectori aureum unum Hungaricalem cum effectu offerre et doctores ac professores gremiales pro portione post promotionem expeditam apponenda invitare aliasque sollennitates de praedicta consuetudine servari solitas observare tenetur. Nihil enim facile ex sollennitatibus mutandum vel ommitendum est (l. Divus ff. de Restit. in integr.).
[hasła: promocja, rektor uniwersytetu, zgromadzenie uniwersytetu, Kolegium Prawnicze, dziekan wydziału, procesja, opłata promocyjna]
STATUTUM XLVII
De solennitatibus in ipsa promotione observandis
Siquidem ea natura sit solennium et solennitatum ut dividi et seperari nequeant (l. Cum antiquitas C. de Testamen.), ideo et in promotione doctoris utriusque [s. 100] iuris (ne solennitates a promotione et promotio a solennitatibus dividatur et separetur) haec de consuetudine et praxi non interrupta servari solita, in futurum servanda erunt. Et quidem, sive promotio in ecclesia collegiata Sanctorum Omnium Cracoviae, sive in lectorio clarissimorumdominorum iurisconsultorum peragatur, tres cathedrae propter promotorem una, altera propter professorem quaestionem iuridicam decidentem a dextris et tertia propter oratorem a sinistris promotoris exstruentur et ornabuntur atque suam quisque ascendens post collocationem hospitum et invocationem Spiritus Sancti per antiphone (Veni Sancte Spiritus cum versu et Collect.). Promotor brevem praemittet sermonem et quaestionem iuridicam [s. 101] professori invitato ad decidendum commitet, qua decisa, et disputatione ex ea peracta, is idem promotor, iterum breviter interloquetur ac oratio in laudem Iurisprudentiae per oratorem similiter invitatum habebitur. Hac finita denuo promotor interloquetur ac doctorando professionem fidei faciendam iniunget, qui brevi prophasi doctoratus insignia petet ac facta statim post prophasim suam professione fidei ad capessenda doctoratus insignia per saepefatum promotorem invitabitur ac eadem ordine sequenti recipiet ad cuiuslibet collationem promotore S. V. S. interloquente.
[hasła: promocja, promotor, Kolegium Prawnicze, wyznanie wiary, insygnia]
Ad collationem cathedrae
Orthodoxae fidei scuto et galea salutis [s. 102] praemunitus conscende hanc sublimen legitimae sapientiae turrim ex qua mille clypei pendent, et omnis armatura fortium, cathedram nempe doctoralem ut ex illa legum et canonum contemptores, sacrarum constitutionum violatores ecclesiasticarum immunitatum invasores; de sublimo ad ima facilius deprimere et ab alto fortius deturbare queas. Occupa locum supremi in utroque iure honoris eminentissimum, sed quomodo in illo sedere debeas, aurei doctoris effatum (in can. Multi Sacerdotes, dist. 40.) relatum Tibi in memoriam revoco: Videte (inquit textus) quomodo sedetis super cathedram; quia non cathedra facit sacerdotem aut doctorem sed doctor cathedram. Qui bene sederit super cathedram honorem acci[s. 103] pit ab illa, qui male sederit iniuriam facit cathedrae. Sede igitur NN. utriusque iuris licentiate in hac doctorum sede, sed tam bene sede, ut ad iura dicenda vocatus, iniuriam non facias sedi, inde enim iniuriae nasci non debent, unde iura procedunt (l. Meminerint. C. Unde vi.).
[hasła: ceremoniał, objęcie katedry]
Bireti
Altiorem purpura decoratus conscendisti locum illustris utriusque iuris licentiate ut in illo meritis et virtutibus ornatus eminentior appareres, eruditarum mentium insigne decus, frontis sudoriferae coronamentum doctis temporibus debitum tibi praesento. Color eius niger noctium umbris non absimilis, te doctorem utriusque iuris monet, ut non pri[s. 104] us cum Baldo de iure interrogatus respondeas, antequam noctem unam et alteram enodandis difficultatibus dederis et eandem ad Cleantis Lucernam consumpseris qui ex (l. Pupillus ff.
Quae in fraudem Creditor.) didicisti, iura vigilantibus, non dormientibus scripta. Forma eius superne quadrata, inferne rotunda, indicat, et perfectionem omnium virtutum et Doctorem in iure debere esse quadratum, hoc est stabilem, nec prece nec pretio amore aut odio in partes alterius colligitantis propensum (can. Episcopus §. si ergo 11. 9. 3.). Hoc igitur doctoralis honoris insigne tuo impono capiti, ut rotunditate et quadratura illius contectus, praecipitantiam, quae (per Clemen. Pastoralis, de senten. et re iu[s. 105] dicat) noverca iustitiae appellatur, in omnibus evites causis, qui nosti, Iudicantem oportere cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere. Can. Iudicantem 30. 9. 5.
[hasła: ceremoniał, insygnia, ubiór, biret]
Libri
Ne tibi in decidendis praecipue arduis negotiis cespitare aliquando contingat, liber magister optimus consulendus, mutus quidem est: sed bene loqui, bene consulere docet, sed studium, sed scientia et exercitium studii sine illo (iux. c. Exiit. §. In alio. de Verbor. Signific. in 6.) convenienter haberi et obtineri non potest. Trado hunc clausum ut exinde doctoris pectus scias esse eruditionis gazophilatium ad decidendos causus maxime notorios apertissimum, et praelatos ac [s. 106] doctores debere libris semper insistere ne tunc discere quaerant, cum ex officio suo allios docere debeant (can Qui Ecclesiasticis. §. Hinc. etiam veteres dist 36.). Trado apertum ut discas inter iudicandum nudis non debere deferre allegatis, sed quod patrum decretis, sacrorum canonum statutis ad mentem (c. Ne innitaris de Constit.) sancitum est. Doctor etenim sine lege loquens (ut iam dixi) erubescere debet, multo magis sine ratione, quae est anima legis (l. cum ratio ff. de Bonis damnator.).
[hasła: ceremoniał, księga]
Annuli
Stetisti iam mytra et libro insignitus in novo solo cathedra doctorali illustris utriusque iuris licentiate, stetisti in tuae germinationis campo. Ut fae[s. 107] cundius in illo germinare possis, coelum sub figura annuli praesto habes. Gemmam in medio eius instar solis illustrem cernis, te doctorem talem exhibere omnibus debes, ut lumen mundi dici et esse possit (can. Sacerdotes. dist. 93.). Hoc igitur pretiosissimo arrabone desponso te inclytae Facultati Iuridicae, ut inhaerendo (can. Nostrates. 30. 9. 5.) abhinc nostras dicaris sisque cultor perpetuus iustitiae annulo subarratus.
[hasła: ceremoniał, insygnia, pierścień]
Osculi pacis
Pacis tandem osculum tibi praebeo, ut in pace vivens, doctor doctorum doctorem supremum Christum imiteris, qui veniens in hunc mundum docuit pacem, dedit pacem, reliquit pacem (can. Nisi. bella 23. 9. 1.).
[hasła: ceremoniał, pocałunek]
[s. 108]
Creatio
Atque iam quod superest ad complementum actus praesentis invocato Dei Omnipotentis nomine, a quo (iux. gloss. Prooem. Instit. Imper. v. Jesu Christi.) bonum initium melius medium et optimus finis sequitur, authoritate vicariae Dei in terris potestatis, summi Ecclesiae militantis pastoris, authoritate legum et privilegiorum a potentissimis et invictissimis Poloniarum regibus totaque Serenissima Reipublica Polona nostrae universitati gratiose concessorum ac per sanctam Sedem Apostolicam approbatorum, authoritate Facultatis Iuridicae et mea qua interim fungor, ego te utriusque Iuris Doctorem creo, creatum clara voce [s. 109] renuntio dans tibi facultatem quoslibet in iure authores classicos, ab Ecclesia Dei receptos et approbatos legendi, de iure respondendi, glossandi, declarandi, interpretandi, quaestiones determinandi, disputandi, publice docendi hic et ubique locorum in Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen.
Qui unus solus est verus Deus Aeternus, immensus et incommutabilis, incomprehensibilis, Omnipotens et ineffabilis Pater et Filius et Spiritus Sanctus, Tres quidem Personae, sed una essentia, substantia seu natura simplex omnino (e. Firmiter de Summ. Trinitat.). Cui sit Laus Honor et Gloria.
[hasła: ceremoniał, kreacja na doktora]