Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 12-13
Statutum II
De electione praepositi domus
Ut in apibus unus princeps est, grues ordine literario sequuntur unam (can. In Apibus. 7. 9. 1.), ita in omni bene ordinata communitate, unus, qui eius curam habeat, debet esse. Proinde statuimus, ut praemissa Sancti Spiritus invocatione, qualibet commutatione, aestiva quidem die 19. Aprilis, hyemali vero 19. Octobris aut his vel harum aliqua feriali die, aut aliquo alio [s. 13] legitimo praedimento impeditis vel impedita, aliis vel alia proximiori die non impedita, praepositus domus, extradita ad hoc per anteriorem praepositum officium praepositurae terminantem convocatione, per clarissimos dominos collegas actu collegium inhabitantes et ad communem collegii stubam, ad tertium pulsum campanae in habitu decenti congregatos, idque ex turno, noviter vocato et ad collegium admisso professore excepto (qui praeter turnum, ratione ingressus sui ad collegium, semel praepositure, electionemque sub poena quinque marcarum irremissibiliter solvenda et pro arbitrio communitatis convertenda, sive ex turno sive ratione ingressus de se factam acceptare debet) ascendendo vel descendendo eligatur ita, ut hoc officium ad singulos, nisi cum aliquibus praecipue senio vel meritis gravatis dispensare vellet communitas, devolvatur. Efficacius enim comissa gerimus officia, si nostra cum fratribus partimur onera (c. Mandata. de Praesumpt. et. c. fin. de Offic. Archipresb.).
[hasła: wybory, prepozyt kolegium, zgromadzenie kolegium, kara pieniężna]