Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 15
Statutum V
De officio praepositi usurpando vel non
Quamvis vindicatio (ut ex immediato statuto liquet) ad clarissimum praepositum domus pro tempore existentem pertineat, et nemo eius officium, utpote alienum usurpare debeat (c. Tua Nos. De Homicid.), tamen si quis ex dominis consiliariis domus, aut quivis alius de collegio professor, maxime in absentia domini praepositi domus censum ad collegium spectantem perceperit et de percepto quietationem suo vel nomine praepositi dederit, officium eius usurpare non censetur, quinimo illum, in officio praepositurali satis oneroso adiuvare videtur; modo dictum censum totaliter praeposito quamprimum venerit, restituat, alias non debet esse sine culpa; quia hoc casu se immiscuit rei ad se non pertinenti (c. Non est. De Reg. Iuris. In 6 et l. Culpa est. Ff. Eod. Tit.).
[hasła: prepozyt kolegium, konsyliarze kolegium, pobór czynszów, pokwitowanie]