Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 17
Statutum VIII
De custodia et clausura collegii
Quia domus sua unicuique debet esse tutissimum receptaculum (l. Plerique. ff. de In
ius vocan.). ideo statuimus ut clarissimus dominus praepositus pro tempore existens tertianum serio moneat et negligentem suo modo adigat, quatenus continuo ne damnum aliquis clarissimorum professorum per eius negligentiam et divagationem patiatur, ingredientes et egredientes de collegio observando, invigilet, illud nocte adveniente claudat ita tamen, ut si aliquem professorem, etiam in negotio proprio diutius morari contingat, eundem expectare teneatur et sit adstrictus, nihilominus clarissimus professor saepius et absque causa rationabili diutius extra collegium ne moretur, si secus fecerit per dominum praepositum primo moneatur, ac demum (maxime si sit aliqua de ipso suspicio) per officium domus iuxta statuta inferius descripta puniatur. Honesti enim viri debent esse in omnibus suis nocte adveniente (DD. in l. 2. §. Et quia Magistratibus. ff. de Origin. Iuris et colligitur ex 1. Hoc edictum. §. Labeo. ff. de Iis, qui deiecerint vel effugerint).
[hasła: prepozyt kolegium, tercjan, wypłata pensji, zamykanie kolegium]