Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 18-19
Statutum XI
De recommendatione professoris vocandi
Quamvis professorum ad hoc collegium vocatio ex antiqua consuetudine ad
universitatem pertineat, tamen praepositus collegii pro tempore existens inhaerendo antiquae [s. 19] et rationabili consuetudini et conclusioni per universitatem anno Domini 1714to latae et Libro Conclusionum insertae, occurrente vacatione, habito prius curo larissimis dominis doctoribus et professoribus actu collegium inhabitantibus consilio et assensu obtento, vocandum professorem actu laborantem domui et facultati proficuum universitati praesentet, universitasque hunc et non alium ad collegium et professionem vacantem, vocet ac a violenta subiecti, vel subiectorum impositione sub nullitate ipso facto vocationis abstineat. Quae enim per vim fiunt carere debent robore firmitatis (c. Ad audientiam, de iis, quae vi metusve causa fiunt.)
[hasła: powoływanie nowych członków kolegium, zwyczaj, konkluzje uniwersytetu]