Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 19-20

Statutum XIII

De disputatione vel principiatura ante ingressum praemittente

Ad collegium vocatus professor, quamvis privatim per examen vires quid valeant;

humeri quid ferre recusent monstraverit; tamen ad cathedram et professionem fidei sub poena superioribus immediate statutis duobus expressa, admitti non de[s. 20] bet nisi prius publicam disputationem ex utroque iure desumptam et per clarissimum dominum pro tunc Facultatis Iuridicae decanum approbatam expediverit, aut hac de speciali favore et consensu clarissimorum dominorum collegarum ad certum tempus ex aliqua causa rationabili dilata se per principiaturam ad possessionem cathedrae admitti petierit. Qui enim honorem cathedrae assequi desiderat, necesse est, ut vires suas, cum hoc, quod subiturus est onere metiatur (can. Non est putanda. 1.9.1.).
[hasła: powoływanie nowych członków kolegium, dysputa publiczna, wyznanie wiary, dziekan wydziału]