Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 20
Statutum XIV
De tempore invitationis clarissimorum dominorum doctorum et profesorum pro actu responsionis et requisitis ad invitationem
Quandoquidem laborantibus proficui debeant esse labores, ad quos alacrius suscipiendos quoniam spes praemii invitare soleat (Menoch. Cons. 390. n. 43. et Lib. 7. de Praesumption. Praesumpt. fin. n. 1.) ideo clarissimos dominos doctores et professores per responsurum pro collegio professorem triduo ante responsionem pro disputatione invitentur et unicuique quaestio typis expressa officiose ad manus in propria eius residentia reddatur, ac inhaerendo antiquae consuetudini unicuique clarissimo doctori in vim laboris, quem in disputando subiturus est, aureus Hungaricalis unus, professori vero Imperialis unus idque circa invitationem pro disputatione, iam autem clarissimo Facultatis Iuridicae decano circa approbationem quaestionis duo aurei Hungaricales sub non admissione ad responsionem reponantur. Aequum enim est laborem cuiusque digna remuneratione compensari (c. Cum secundum. de Praeberi. et 1. fin. §. Similiter. C. de Alluvionib.).
[hasła: powoływanie nowych członków kolegium, dysputa publiczna, drukowana kwestia, opłaty egzaminacyjne, dziekan wydziału]