Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 21-22

Statutum XVI

De admissione professoris ad collegium et solutione ingressus

Quoniam ad cathedram admisso professori, ea, quae cathedram sequunter negari non

debent. Ad concessionem enim unius expresse, videntur tacite concessa illa, sine quibus concessio expressa esset inutilis (Alexan. de Imol. in Summario l. 2. ff. de Iurisdict. omn. Iudicum). Ideo statuimus ut professor per convocationem domus ad hoc institutam, petitione prius competenti facta, ad vocem activam et passivam habitationem, participationem de mensa, dismembrationes et alias quascunque obventiones ac proventus collegas iuridicos concernentes, repositis prius sub poena in statuto 11. expressa ad manus praepositi pro tempore existentis ratione ingressus florennis Polonicalibus [s. 22] trecentis inter collegas actuales, non computato ingrediente dismembrandis, admittatur. Qui enim ex participatione de proventibus collegii sperat commodum, aequum est, ut per solutionem ingressus patiatur incommodum (iux. Reg. Qui. sentit. de Reg. Iuris, in 6).
[hasła: powoływanie nowych członków kolegium, zgromadzenie kolegium, opłaty wstępne]