Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 22-23
Statutum XVIII
De seniore ad Contubernium Iurisperitorum vocando
Quandoquidem privilegio reverendissimi olim Joannis Konarski, episcopi
Cracoviensis die 1ma mensis Junii anno 1519no et statuto universitatis rectoratu magnifici domini magistris Joannis de Pilca die 24. mensis Augusti 1491. formato praescriptum sit, ut senior Bursae Iuristarum inter alios cum locus vacat in collegio, prior ad vacandum debeat esse; ideo statui[s. 23] mus et perillustrem ac reverendissimum dominum ex Collegio nostro Iuridico canonicum, uti et tanquam dictae bursae provisorem natum hoc statuto obligatum haberi conamur, quemadmodum obligamus, quatenus vacante senioratus praefatae bursae professione, virum talem per universitatem eligendum proponat, qui in utroque iure per exauditas lectiones exercitatus fuerit et examen post vocationem sui ad bursam seu contubernium, coram clarissimis doctoribus Collegium Iuridicum inhabitantibus ante principiaturam more collegarum vocatorum, sub nullitate suae ad contubernium vocationis, subire sit adstrictus. Quae enim ad perpetuam utilitatem instituta sunt, nulla debent immutatione variari (can. quae ad perpetuam. 25. 9. 1).
[hasła: senior bursy, prowizor bursy]