Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 23

Statutum XIX

De tempore lectionis domini senioris Bursae Iurisperitorum et non usurpatione eorum quae

spectant ad formales collegas iuridicos

Quanquam senior Contubernii Iurisperitorum gratia praelegendae lectionis regularum

iuris diebus Sabbativis pervigiliorum ac silentii tempore ad cathedram clarissimorum professorum iuris secundum antiquam consuetudinem admittatur, et a professione ad quam vocatus est, professor utriusque iuris intituletur; tamen ad actus collegas actuales iuridicos concernentes, utpote praesentationes doctorandorum, convocationes domus et his similia formalibus collegis praeiudicium quodeunque et quomodoeunque inferentia (nisi id de consensu omnium fiat) se ingerere non debet idque more antecedaneorum suorum seniorum. In ius enim ipsorum sucessit, iure illorum uti debet (l. Qui in ius. ff. de Regul. Iuris.). [hasła: senior bursy, wykłady, zgromadzenie kolegium]