Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 24
Statutum XXI
De immissione professoris in possessionem habitationis
Cum traditio rei, tribuat possessionem eiusdem (c. Ex literis. de consuetud.) ideo professor accepta in convocatione domus habitatione se ad eius possessionem et omnium ad eam spectantium per officium domus, vel si sit impeditum saltim per traditionem clavium ad habitationem acceptam spectantium, immitti petat. clavibus enim traditis videtur tradi possessio eorum, quae sub clavibus continentur (l. Clavibus, ff. de Contrahen. emption.).
[hasła: mieszkania, zgromadzenie kolegium]