Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 24-25
Statutum XXII
De conservatione et reparatione habitationum
Quandoquidem habitatione ad habitandum alicui commissa et ea, quae in illa sunt (per
tex. 1. Si ita. §. Domo. ff. de Fundo instruet.) committi videntur; ideo clarissimo professori habitatione [s. 25] per convocationem domus collata, et omnis supellex ad habitationem spectans collata censetur, quam habitationem cum supellectili per praepositum domus regestrata et omnibus attinentiis ac pertinentiis ad eandem spectantibus in suo statu clarissimus professor conservare studeat; imo cum suam domum (per 1. Domum suam, ff de Regul. Iur.) unicuique reficere, modo non officiat alteri, liceat, eandem pro arbitrio et commodo suo, absque laesione tamen parietum et celariorum, alias ad restaurationem eorundem proprio sumptu faciendam tenebitur, reficere, refectam picturis, promptuariis, parietum coronis ligneis alias listwami et aliis ornamentis adornare poterit, modo in egressu de illa quae clavo parieti affixa sunt et sine laesione parietis avelli non possunt reliquat. Omne enim quod solo inaedificatur, solo cedere debet (§. Cum. in suo. Instit. Imperial. de Rer. division).
[hasła: mieszkania, zgromadzenie kolegium, remonty, prepozyt kolegium]