Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 26

Statutum XXIV

De concordia servanda et discordia vitanda

Ut concordiam unitas, ita discordiam dualitas inducit (colligitur ex. can. In Apibus. 7. 9. 1). Statuimus igitur quatenus inter clarissimos professores domum hanc inhabitantes concordia, qua res parvae crescunt, discordia vero maximae dilabuntur, servetur, unitas et pax, quae est vinculum charitatis (c. Novit. §. Licet autem. de Iudic.) ab omnibus inviolabiliter teneatur, discordia, rixae et dissensiones evitentur, ac ille, qui eas seminat, vel aliquando seminare audebit pro primo moneatur, pro secundo mulctetur, pro tertio gravioribus poenis compescatur. Qui enim societatem fraternitatis discordiae peste contaminat, Deum, qui charitas est tanquam Iudas prodit (can. Absit. 11. 9. 3).

[hasła: zgoda]