Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 29

Statutum XXVIII

De optione beneficiorum et professionum

Quod de optione habitationum supra statut. 20. statutum est, id ipsum ad beneficiorum et professionum optionem ipsius aequitatis ratio, quae (secundum Bald. in c. Dilectis. de Rescript.) ipsa lex est, extendere svadet et non immerito. Ubi enim eadem militat ratio, ibi idem ius statui debet (l. Illud. ff. Ad. l. Aquil. et l. 1. §. 1. ff. de Fonte). Quapropter statuimus, ut in beneficiorum et professionum optione habito respectu ad non habentes et idoneos (iux. Declarat. Concil. Trid. Sess. 24. Cap. 18. de Reform.) prioritas vocationis ad collegium, meritorum et idoneitatis sancte et inviolabiliter observetur. Qui enim est prior tempore, debet esse potior iure (c. Cum autem. de Iurepatr. c. 1. de Maiorit. et obed. et l. Potior. ff. Qui potior. in pignor. habean.). Unde illud: contra maiorem, nemo praesumat honorem (l. Quia etsi et ibi gloss. v. Non possumus. ff. de Alien. Iudic. mutan. causa facta).

[hasła: beneficja]