Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 30

Statutum XXIX

De modo conferendi beneficia collegii extraneis

Siquidem beneficia collegio incorporata et ad eius collationem spectantia exiguos habeant proventus adeo, ut ex illis sustentatio debita esse nequeat: ideo statuimus, ut huiusmodi beneficia pro unica duntaxat vice, nisi aliter collegio visum fuerit, etiam extraneis conferri possint et valeant. Caeterum quia receptor beneficii naturaliter benefacientibus benefacere teneatur (per l. Sed etsi lege §. Consuluit. ff. de Petit. Haeredit.) ad auctionem eiusmodi beneficii ex collatione collegii accepti, tum quam minimam obligationum (ut exactius penes professionem per professorem admipleantur) impositionem obligetur idque in effectu et non in verbis tantum praestandam. Promittentibus namque maria et montes non est credendum (iux. gloss. 1. Non omnes. §. Qui transfugit. v. Ea. ff. de Re militar.). Ubi enim opus est facto, ibi verba non sufficiunt (l. Peculium. in fin. ff. de Pecul.). Facta utique sunt verbis potiora (l. De pupillo. §. Meminisse. ff. de Nov. oper. nuntiat.) et carius est modicum praesens, quam multa futura: (l. Cum hi et ibi gloss. v. Modico. ff. de Transact.) Quod idem (Claudiam in d. gloss. Modico.) confirmat inquietis: omne futurum despicitur svadentque magis praesentia fructum.

[hasła: beneficja]