Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 30-31
Statutum XXX
De mensa collegii instituenda et manutenenda
Licet hactenus communis collegii mensa sit intermissa, tamen ad eandem manutenendam non solum fundationum praescriptis, verum etiam maiori professorum commoditate, minori pro eadem expensarum, quae ex symbolis, hoc est plurium collatione (iux. gloss. can. Non oportet. v. Ex Symbolis. dist. 44.) proveniunt, erogati[s. 31]one ac aliis rationibus animum cuiuscunque permoventibus compellimur; ideo reassumendo antiquam laudabilem huius collegii de manutenenda communi mensa consuetudinem, statuimus et ordinamus, ut praepositus collegii pro tempore existens, ex censibus ad mensam collegii spectantibus, mensam communem quotidie, idque diebus feriatis media duodecima, iam vero diebus non feriatis hora undecima, caenam vero hyeme hora sexta, aestate hora septima iuxta cursum medii horologii, haberi, portiones pro diversitate dierum diversas apponi, alias consuetudinem antiquam huius collegii et aliorum observari curet. Praecedens enim consuetudo et ratio quae consuetudinem svasit, tenenda est (can. Consuetudo. dist. 12.).
[hasła: wspólny stół, prepozyt kolegium, zwyczaj]