Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 31
Statutum XXXI
De portione professoris a mensa absenti
Quoniam qui alimenta negat, necare videtur (1. Necare. ff. de Liber. agnoscen). Ideo clarissimus dominus praepositus pro tempore existens absenti a mensa professori et lectionem hac die si est non feriata legenti, alimenta hoc est portionem eundem concernentem non deneget, imo eandem exceptis pultibus, multo magis si sit in negotio collegii vel universitatis et hac die speretur, in culina asservari curet. Absentia enim eius, qui causa communi abest, neque ei, neque alii damnosa esse debet (l. Absentia. ff. de Regul. Iur.).
[hasła: wspólny stół]