Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 32-33

Statutum XXXIII

De refectionibus apponendis

Quoniam praeter ordinariam mensam communitates et collegia, maxime diebus sollennioribus refectiones suas seu portiones extraordinarias habere soleant; ideo et hoc collegium more aliorum collegiorum illis gaudere debet. Statuimus igitur, ut dominus praepositus domus statis et ad finem statutorum praescriptis diebus refectiones, praevio consensu omnium collegiatorum, vel ex residuitate censuum pro mensa ordinatorum, vel ex illis [s. 33] portionibus, quae ob absentiam a mensa professoris vel professorum (quae absentia clarissimo domino praeposito, ne frustra pro mensa expendat pridie denuntiari debet) remanserunt, vel ex aliis obvenientiis accidentalibus, apponi curet. Quidquid enim locis, temporibus et personis convenit, diligenter attendendum et servandum est. Fieri nempe potest, ut sine aliquo vitio cupidinis, vel voracitatis pretiosiori et lautiori cibo sapiens utatur, insipiens autem faedissima gulae flamma in vilissimum olus ardescat (can. Quisquis. dist. 41.).

[hasła: wspólny stół, prepozyt kolegium, uczty, zwyczaj]