Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 33-34
Statutum XXXIV
De servitoribus professorum non multiplican. et correctione eorum
Cum omnis multitudo nihil habeat honesti, imo saepesaepius pariat confusionem (Authen. de Referendar. Collat. 2. et ibi gloss. v. Honestum.) ideo et in hac domo multitudinem servitorum statuimus vitandam esse, nullumque professorem plures, quam unum de communi mensa alendum debere fovere servitorem decernimus. Si vero aliquis ex professoribus pro honore suo et honestate alterum servitorem penes se retinere voluerit, eidem de alimentis providere teneatur. Ut enim servus domino operari (l. Statuliberos. §. Si quis servorum. ff. de Statuliber.) ita ab eo ali debet (l. cum plures. §. penult. ff. de Administr. et peric. tutor.). Caeterum isti omnes servitores in omni modestia se gerant, prava consortia vitent, fabulas (quae inter dominos odia aliqua concitare possent) non disseminent, ad culinam excepta necessitate saepius non descendant, ibique ultra necessitatem non inorentur, sed quisque in residentia sui domini, vel suo reclinatorio, ut praesto adsit ad obsequium se contineat, cauponas non vi[s. 34] sitent, chartas, aleas et alios lusus prohibitos et inhonestos non exerceant, alias si quis servitorum talis inventus fuerit, per dominum proprium, vel etiam per clarissimum praepositum domus, ne alios corrumpat, corripiatur. Saepe enim malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos, qui ad vitia (quales sunt iuvenes) proni inveniuntur (can. Saepe. 28. 9. 1.). Verum si in corrigendo servitore dominus fuerit remissior, clarissimus praepositus, ut praemissum est ex officio suo, quod illi more aliorum collegiorum competit, in eum animadvertet, nec huiusmodi animadversionem (modo non fiat dolosa) dominus vitio vertet, vel pro iniuria reputabit. Qui enim iure suo utitur, nemini iniuriam facere videtur (c. Cum Ecclesia. de Elect. et. l. Iniuriarum §. l. ff. de Iniuriis). Delicta utique non debent manere impunita (l. si ita vulneratus. §. 2. circa med. ff. Ad 1. Aquil. ) nec malitiis hominum est indulgendum (l. In fundo alieno. §. penult. ff. de Rei vendic.).
[hasła: służący, kuchnia, karty, kości]