Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 35
Statutum XXXVI
De librorum ex bibliotheca acceptione et bibliothecarii electione
Quoniam naturaliter quilibet scire desideret (l. Apud Julianum ff. de Fidei Commisar. liberet.) vel a peritis, vel a mutis magistris libris, qui ad scientiam acquirendam (iux. c. Exiit. §. In alio quoque de Verb. Significat. in 6.) simpliciter sunt necessarii, discere, illosque quoties opus est et necessitas exigit, consulere debet. Quod ut facilius fiat, statuimus, quatenus unicuique professori, hic in collegio manenti facilis sit ad dictos mutos magistros libros in bibliotheca collegii existentes accessus, ita tamen, ut eosdem extra sine consensu bibliothecarii, per communitatem quolibet anno eligendi vel reeligendi ac subscriptione sui in libro ad id comparato, seu alias submissione de restituendis acceptis danda, multo magis extra collegium efferre sub paenis arbitrariis non audeat, sed iisdem domi et absque deterioratione eorum eousque utatur, quousque materiae sibi necessariae arcana non penetraverit. Scholasticis enim nihil debet esse absconditum in ea arte, cui student (In Prooem. ff. §. Discipuli.).
[hasła: książki, biblioteka, bibliotekarz kolegium]