Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 53, s. 35-36

Statutum XXXVII

De iudiciis exercendis

Quia parum est condere iura, nisi sint qui ea tueantur, ac debitae executioni demandent (c. Ubi periculum. §. Praeterea. de Elect. in 6. c. un. §. Et quoniam. de Stat. Regular. in 6. [s. 36] et 1. 2. §. Post originem. ff. de Origin. iur.). Statuimus ideo, ut clarissimus dominus praepositus huius domus sit custos legum, transgressores earum iuxta tenorem et obloquentiam statutorum superius descriptorum, quae ad corticem servanda sunt (Bartol. in l. Cum Navarchorum. C. de Naviculariis.) et pro delicti qualitate, quae paenes lenire vel aggravare solet (can. Non afferamus. 24. 9. 1. etc. fin. §. fin. de Clandest. desponsat.) praemissa semper (iux. c. Reprehensibilis. de Appell.), monitione puniat (arg. can. Pro qualitate. 26. 9. 7.) exceptioni et appellationi iustis et legitimis, quibus iura deferre mandant et praecipiunt, ad quem de iure et praescripto statutorum universitatis deferre debet, deferat, suoque ingenio non innitatur, sed legum, statutorum et clarissimorum dominorum consiliariorum unaque cum illis iudicia exerceat et sententiam de consensu eorum expresso dicat. Integrum enim est iudicium, cum plurimorum sententiis confirmatur (can. Extra conscientiam. dist. 64.), et quod a pluribus quaeritur, facilus invenitur (can. De quibus dist. 20.). Per plures namque homines, perfectissima veritas revelatur (l. fin. ad fin. 6. de Fideicommissis.).

[hasła: prepozyt kolegium, konsyliarze kolegium]