Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Edycja: Leges et statuta Collegii Juridici almae Universitatis Cracoviensis, w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. LXI–LXII.

STATUTUM XXVI.

De admissione honestarum vel inhonestarum personarum.

Cum omnis, qvi a Criminibus fiagitiorum et facinorum vitam suam custodit, sibi bene facit, qui vero non solum vitam suam, sed etiam famam custodit, et in se et in alios misericors est (can. Non sunt. 11. 9. 3.) Nobis enim sollummodo vita Nostra, aliis etiam fama nostra necessaria est. (d. can. Non sunt.) qva ne unqvam apud alios laboremus, non solum nitorem vitae et conscientiae, sed etiam bonae famae odorem inhaerendo (c. un §. Ad exhibendum. de Sacr. unct. et gloss. in Extravag. commun. Execrabilis. v. Bonae famae. de Praeben. et dignit.) curare debemus. Statuimus igitur [ut sit semper de nobis bona fama ne eam negligentes in Nosmetipsos (jux. can. Nolo. 12. 9. 1.) crudeles simus] qvatenus inhonestae et suspectae personae apud Nos et in Residentiis Nostris, locum standi non habeant, et qvi tales admiserit ac de mala cum illis conversatione legitime convictus fuerit, primo in tribus Marcis, secundo in sex puniatur, tertio tanqvam incorrigibilis et in seipsum crudelis de Collegio excludatur. Resecandae enim sunt putridae carnes, et scabiosa Ovis a caulis repellenda; ne tota Domus massa, corpus et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant et intereant. (can. Resecandae. 24. 9. 3). Qvodsi autem aliqvis Professorum honestam Matronam aut Consangvineam, modo eam non pernoctet, apud se habere voluerit, statim alium Professorem, maxime si sola venerit (ut suspicio omnis tollatur) accersire curet, ac sic cum ea, in praesentia alterius Professoris, aut aliorum honestorum virorum vel Mulierum, colloqvatur. Naturale enim foedus in Consangvineis, ho[s. LXII] nestis et non suspectis personis nihil saevi permittit suspicari. (c. et Nobis. de Cohabit. Cleric. gloss. in c. Cum in juventute. de Praesumpt. et l. Eum qui. C. de Episcop. et Cleric.).

[hasła: goście, nieobyczajność, kara pieniężna, kara wykluczenia]