Statuty Kolegium Prawników (Collegium Iuridicum) Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Edycja: Leges et statuta Collegii Juridici almae Universitatis Cracoviensis, w: P. Burzyński, Nauka prawa w Uniwersytecie Krakowskim w ciągu czasu od r. 1364 do r. 1795. Wyimek z dziejów tego uniwersytetu opracowany na pierwotnych źródłach, z których dotąd nie drukowane a ważniejsze wraz z nim wychodzą, „Czasopismo Poświęcone Prawu i Umiejętnościom Politycznym”, 2, 1864, z. 5, s. LXVI–LXVII.
STATUTUM XXXIV.
De Servitoribus Professorum non multiplican. et correctione eorum.
Cum omnis multitudo nihil habeat honesti, imo saepesaepius pariat confusionem. (Authen. de Referendar. Collat. 2. et ibi gloss. v. Honestum.) ideo et in hac Domo multitudinem Servitorum statuimus vitandam esse, nullumque Professorem plures, qvam unum de communi Mensa alendum debere fovere Servitorem decernimus. Si vero aliqvis ex Professoribus pro honore suo et honestate alterum Servitorem penes se retinere voluerit, eidem de alimentis providere teneatur. Ut enim Servus Domino operari. (l. Statuliberos. §. Si qvis servorum. ff. de Statuliber.) ita ab eo ali debet. (l. cum plures. §. penult. ff. de Administr. et peric. tutor.) Caeterum isti omnes Servitores in omni modestia se gerant, prava consortia vitent, fabulas (qvae inter Dominos odia aliqva concitare possent) non disseminent, ad Culinam excepta necessitate saepius non descendant, ibique ultra necessitatem non inorentur, sed qvisque in residentia sui Domini, vel suo reclinatorio, ut praesto adsit ad obseqvium se contineat, Cauponas non visitent, Chartas, Aleas et alios lusus prohibitos et inhonestos non exerceant, alias si qvis Servitorum talis inventus fuerit, per Dominum proprium, vel etiam per Clarissimum Praepositum Domus, ne alios corrumpat, corripiatur. Saepe enim malorum consortia etiam bonos corrumpunt, qvanto magis eos, qvi ad vitia (qvales sunt Juvenes) proni inveniuntur. (can. Saepe. 28. 9. 1.) Verum si in corrigendo Servitore Dominus fuerit remissior, Clarissimus Praepositus, ut praemissum est ex Officio suo, qvod illi more aliorum Collegiorum competit, in eum animadvertet, nec hujusmodi animadversionem (modo non fiat dolosa) Dominus vitio vertet, vel pro injuria reputabit. Qvi enim jure suo utitur, nemini injuriam facere videtur. (c. Cum Ecclesia. de Elect. et. l. Injuriarum §. l. ff. de Injuriis.) Delicta utique non debent manere impunita (l. Si ita vulneratus. §. 2. circa med. ff. Ad 1. [s. LXVII] Aqvil. ) Nec malitiis hominum est indulgendum. (l. In fundo alieno. §. penult. ff. de Rei vendic.)
[hasła: służący, kuchnia, karty, kości]