Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 12-14.

STATUTUM VI
De officio decani diligenter obeundo

Quandoquidem negligentia omnia [s. 13] laedat (Authen. de quaestor. Collat. 6.§.

Haec comnia et ibi gloss. v. ab universa.) et quilibet negligens ex sua negligentia teneatur (c. Si hos. de Iniur.), ideo ne clarissimo decano Facultatis Iuridicae aliorum negligentia imputetur, et ne ipse de illa teneatur; in suo officio debet esse diligens ac aliis clarissimis doctoribus et professoribus ad laborem praeeundo, illorum diligentias et negligentias, ex vi et nexu praestiti iuramenti, observet, observatas cum lectionibus, quas suo decanatu praelegerint, in Libro Decanali fideliter, tum in alio Libro Promotorum pro doctoratu utriusque iuris, tam intraneorum, quam extraneorum nomina et cognomina cum pleno eorum titulo ac punctorum ex utroque [s. 14] iure per ipsos sub tempus examinis decisorum expressione, tum a quo praesentati, per quem ac in quorum saltim principalium praesentia fuerint promoti, diligenter connotet, atque sic connotatos in convocatione electionis alterius decani praesentet et in effectu cum sigillo facultatis, statutis praesentibus ac aliis munimentis eidem electo decano sub poena trium marcarum reddat. Ubi enim est noxa, ibi debet esse et poena (l. Sancimus. C. de Poen.) quae suos regulariter tenet authores (c. Quaesivit. de His quae fiunt a maior. part.). [hasła: wybory, dziekan wydziału, przysięga]