Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 16-17.

STATUTUM VIII
De recommendatione professoris vocandi

Quamvis professorum ad Collegium Iuridicum vocatio ex antiqua praxi et consuetudine ad totam universitatem pertineat, tamen praepositus collegii pro tempore existens, inhaerendo antiquo usui et praxi rationabili ac conclusioni per universitatem in anno 1714 latae et Libro antiquo Conclusionum insertae, occurente vocatione loci et professionis, habito prius cum CC. DD. doctoribus et professoribus actu collegium inhabitantibus consilio et assensu obtento, vocandum professorem actu laborantem domui et facul[s. 17] tati proficuum universitati praesentet, universitasque hunc et non alium ad collegium et professionem vacantem vocet, ac a violenta subiecti, vel subiectorum impositione sub nullitate ipso facto vocationis abstineat. Quae enim per vim fiunt, carere debent robore firmitatis (c. ad audientiam, de Iis quae vi metusve causa fiunt).

[hasła: powoływanie członków kolegium, konkluzje uniwersyteckie]