Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 22-23.
STATUTUM XIII
De admissione professoris ad collegium et solutione ingressus
Quoniam ad cathedram admisso professori, ea quae cathedram sequuntur negari non debent. Ad concessionem enim unius expresse, videntur tacite concessa illa, sine quibus concessio expressa esset inutilis (A lex. de Imol. in Summ. 1. 2. St. de Iurisdi. omn. Iudic.) ideo statuimus, ut professor per convocationem domus ad hoc etiam extraordinarie institutam, petitione prius competenti [s. 23] facta, ad vocem activam et passivam habitationem, participationem de mensa, dismembrationes et alias quascunque obventiones ac proventus Collegas Iuridicos concernentes, repositis prius sub poena in statuto domus XI. et facultatis VIII. expressa, ad manus praepositi pro tempore existentis ratione ingressus florenis Polonicalibus trecentis inter collegas actuales, non computato ingrediente, dismembrandis, admittatur. Qui enim ex participatione de proventibus Collegii sperat commodum, aequum est, ut per solutionem ingressus patiatur incommodum (arg. c. Qui sentit, de Regul. Iur. in 6.).
[hasła: profesor, powoływanie członków kolegium, opłata wstępna]