Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 24-26.

STATUTUM XV
De seniore ad Contubernium Iurisperitorum vocando

Quandoquidem privilegio reverendissimi [s. 25] olim Ioannis Konarski, episcopi

Cracoviensis, die prima mensis Iunii 1519 in statuto universitatis rectoratu magnifici olim Ioannis de Pilca die 24 mensis Augusti 1491 formato praescriptum sit, ut senior Bursae Iuristarum inter alios, cum locus vacat in collegio prior ad vocandum debeat esse. Ideo statuimus et perillustrem ex Collegio nostro Iuridico ecclesiae cathedralis Cracoviensis canonicum, uti et tanquam dictae bursae provisorem natum, hoc statuto obligatum haberi conamur, quemadmodum obligamus, quatenus vacante senioratus praefatae bursae professione, virum talem per universitatem eligendum proponat, qui in utroque Iure per exauditas lectiones exercitatus fuerit et examen post vocationem sui ad bursam seu contubernium, coram clarissimis doctori[s. 26] bus Iuridicum Collegium inhabitantibus ante principiaturam more collegarum vocatorum (ut supra praemissum est) sub nullitate suae ad contubernium vocationis subire sit adstrictus. Quae enim ad perpetuam utilitatem instituta sunt nulla debent immutatione variari (can. Quae ad perpetuam. 25. 9. 1.). [hasła: powoływanie seniora Bursy Prawników, statuty uniwersyteckie, prowizor bursy, powoływanie członków kolegium]