Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 26-27.

STATUTUM XVI

De tempore lecturae domini senioris Bursae Iurisperitorum et non usurpatione eorum, quae spectant ad formales collegas iuridicos

Quampiam senior Contubernii Iurisperitorum gratia praelegendae lectionis egularum Iuris diebus Sabbativis, pervigiliorum ac silentii tempore ad cathedram CC. professorum iuris secundum antiquam praxim et consvetudinem admittatur et [s. 27] a professione, ad quam vocatus est, professor utriusque Iuris intituletur, tamen ad actus collegas actuales iuridicos concernentes, utpote praesentationes doctorandorum, convocationes domus et his similia formalibus collegis praeiudicium quodcunque et quomodocunque inferentia (nisi id de concensu omnium fiat) se ingerere non debet idque more antecedaneorum suorum praefati contubernii seniorum. In ius enim ipsorum successit, iure illorum uti debet (l. Qui in ius St. de Regul. Iuris.).

[hasła: profesor, senior Bursy Prawników, wykłady]