Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 37-39.

STATUTUM XXII
De professore doctoriano

Sicut anima corpori, ita sua unicuique adhaeret obligatio (gloss. in l. Quis ergo. v. In

omnibus, ff. de Pecul.), cui ut quilibet, ne in conscientia teneatur, ita et professor casuum conscientiae seu doctorianus pro munere suo satisfacere debet. Munus autem professoris doctoriani (excepto quod examinibus ordinandorum adesse, et una cum aliis examinatoribus [s. 38] eosdem ex praescripto fundationis suae examinare debeat) hoc idem est, quod aliorum superius specificatorum professorum, nempe diligens ex authoribus approbatis lectionis suae collectio, eiusdem hora 9na antemeridiana de die in diem more aliorum professorum ordinarias lectiones praelegentium traditio, difficultatum in illa occurentium, clara facilis et ad captum audientium explicatio, et infra spatium duorum annorum omnium tractatuum iuxta ordinationem pientissimi fundatoris de anno 1636 die 4ta mensis Aprilis factam et actis capituli cathedralis Cracoviensis ingrossatam finitio. Omnes enim res a fine denominantur et tales censentur, quales finis designat (Barbos. et Joan. Tabor. in Thesauro Locor. Commun. Iurisprud. Lib. [s. 39] 6 Cap. 17. Axiomat. 9. v. Finis).
[hasła: profesor, wykłady, kapituła katedralna]