Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 39-40.
STATUTUM XXIII
De professore Magdalenistico seu sacrorum canonum Quemadmodum illi, qui res canonis possident ab eius solutione, nulla exceptione se tueri possunt (l. Fundos. C. de Fund. patrimon. l. nemo C. de Fund. rei privileg. et l. 1. C. de Immunit. nemin. conceden.) ita et professor Magdalenisticus seu sacrorum canonum ecclesiam Sanctae Mariae Magdalenae penes collegium sitam suae professioni ex privilegio apostolico incorporatam possidens, ab obligatione illi annexa non debet esse immunis, atque sacros canones breviter et succincta methodo, iuxta ordinem Decreti Gratiani hora septima matudina quotidie, exceptis tamen diebus illegibilibus et tempo[s. 40] re silentii pariter excepto, diligenter collectos, auditoribus suis praelegere et explanare tenetur, ita ut eorundem sacrorum canonum primam partem distinctiones centum et unam continentem, intra annum primum, secundam causas triginta sex complectentem intra annum secundum, tertiam causae trigesimae tertiae quaestioni tertiae inclusam de Poenitentia in septem distinctiones et quartam de consecratione in quinque distinctiones divisas, intra tertium annum finiat cum effectu. Nihil enim actum esse credimus cum aliquid addendum superest (l. Cum Sillanianum. in fiu C. de His. quib. ut indignis haereditates auferuntur).
[hasła: profesor, wykłady, dekret Gracjana]