Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 40-43.
STATUTUM XXIV
De Professore Luborzyciano seu processus iuris Cum ex litibus nihil aliud, nisi discordiae (iux. [s. 41] l. Servus. ibi. sed si aliquid. ff. de Actionib. et Obligation.) oriantur, ideo publice et ex praescripto (l. Properandum. C. de Iudic.) interest, easdem abbreviari, quod facile fiet, si iudices in illis decidendis rectam procedendi formam, quam in scholis didicerunt, observabunt. Curabit igitur Luborzycianus professor nunc et pro tempore existens normam in iudiciis observari solitam, et a Janidlovio tum per prius Gregorio Szamutulio olim doctoribus Facultatis nostrae Iuridicae ac ab aliis praescriptam, in tradendo rocessu iuris sequi, eundem processum praxi foro utrique tam spirituali principaliter, quam saeculari Regni nostri incidenter conformem accomodare, materias in illo tractari solitas, ubi opus fuerit ampliationibus augere, limitationibus restringere, hora octava matudina quotidie [s. 42] exceptis diebus illegibilibus et tempore silentii excepto, diligenter legere, totumque processum intra biennium, alias primae instantiae intra annum, coram Iudice delegato, in secunda et tertia instantiis intra secundum annum finire, quinimo si quid temporis supererit, ad finem commutationis aliquam tractationem, vel de processu tribunalis Regni, aut post curiam Sacrae Regiae Maiestatis, sive etiam granitiali, qui servatur in exdivisione bonorum immobilium tam per succamerarios, quam per iudices ex tribunali Regni aut Sacrae Regiae Maiestatis deputatos compendiose superaddere, et praxibus eundem processum praecipue in prima instantia et coram iudice delegato exornare et praxi enim (ut docet Gaill. Lib. 2. Obs. 52, n. 19) vera enimitur interpretatio, ac leges (iux. doctrinam Bald. in c. Ex tenore. de Testib.) [s. 43] tunc sapiunt, cum practicantur. Unde non immerito natum est illud tritum et usu receptum adagium: Leges in schola deglutiuntur, in Palatio digeruntur; quia practica est scientia digestiva, et ubi Theoricus desinit, ibi practicus incipit (Bald. in Repetit. l. et Emilius. Col. 10. v. Leges in scholis ff. de Minorib).
[hasła: profesor, wykłady]