Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 43-45.

STATUTUM XXV

De professore antiquorum iurium seu canonico Cracoviensi Licet in iure omnia nova pulchritudine decorata sint (et iux. glos. Prooem. ff. v. Nova.) omnia nova placeant, antiqua tamen penitus ignoranda non sunt (§. Testamentum. Instit. Imper. in princ. de Testamen.), ideo Iurium antiquorum professor seu canonicus cathedralis Cracoviensis, ut auditores et antiqua non ignorent iura et in novis exercitium habeant, rubricas ex Decretalibus Gregorii IX. ordi[s. 44] ne depromptas, aut etiam (quod satius est) plausibiliores ad placitum sui et auditorum suorum ex libris earundem Decretalium selectas ac novis iuribus exornatas, habito respectu eiusdem senii, laboris in ante impensi et quotidianae ecclesiae cathedralis visitationis, nisi sit a laboribus dispensatus, per se, vel suum substitutum professorem ab universitate iuxta antiqua statuta universitatis salariandum, semel tantum in septimana, hora sexta matutina, aut tertia pomeridiana, vel alia opportuniori, modo ordinariam lectionem non impediat, praeleget suamque lectionem seu rubricam ex libris quinque Decretalium (ut praemissum est) depromptam in decursu unius commutationis, aut ad maximum duarum finire cum effectu curabit et erit adstrictus. Finis enim est nobilior omnibus, quae sunt ad finem (arg. l. Et si non sunt. §. Infecti. et §. Per[s. 45] veniamus. ff. de auro et Argen. legat.).

[hasła: profesor, wykłady, Dekretały]