Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 45.

STATUTUM XXVI

De non involando in materiam alterius lectionis Quia paria sunt non incipere vel coepta non perficere (arg. l. fin. §. penult. C. de Codicill.), ideo ut quilibet professor lectionem suam in tempore statutis superioribus praescripto finiat, non solum brevitati iuxta praemissa studere tenetur, sed etiam in materiam alterius lectionis involare non debet, alias non esset sine culpa iuxta tritissimam utriusque iuris regulam. Non est sine culpa, qui rei, quae ad eum non pertinet se immiscet (c. Non est. de Reg. Iur. in 6. et l. Culpa est ff. cod. tit).

[hasła: profesor, wykłady]