Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 53-55.
STATUTUM XXXII
De extraneis ad gradum doctoratus promoveri volentibus
Quia doctoratus est honor et dignitas (c. Quanto. v. Dignitatem assumunt. de Magistr.) ad dignitatem vero (iux. Clemen I. de aetat. et qualit. praeficien.) qualitates requiruntur et ad honorem gradatim ex dispositione (l. ut. gradatim ff. de Munerib. et honor.) procedendum est: idcirco statuitur, ut quilibet honoris doctoratus in utroque iure insignia capessere intendens, sit scientia praeclarus, moribus gravis, aetate maturus, vel illam prudentia suppleat, parentibus legitimis ortus, vel specialiter (iux. Moditium ad §. Prudentum responsa. dubit. 1. n. 14.) dispensatus
[s. 54] ac nulla iuris vel facti infamia notatus, aut censuris ecclesiasticis sub hoc tempus innodatus atque in Album Universitatis ante institutionem petitionis suae in ordine ad praesentationem faciendam inscriptus et immatriculatus. Qui enim privilegiis et immunitatibus universitatis frui et gaudere exambit, ab immatriculatione, quae est clavis et ianua ad archivum earundem inchoare tenetur (Math. Stephan. de Academ. Cap. 5. n. 18. et seqq.). Post quam quidem immatriculationem doctores facultatis ac imprimis decanum pro tempore existentem adeat, mentem suam eidem aperiat, unum ex professoribus iuris actu legentibus et collegium inhabitantibus, qui illum doctoribus facultatis per decanum congregandis praesentet, et ad obtinendam in utroque iure lauream doctoralem sit prodromus, sibi dari et assignari, locum
[s. 55] et horam praesentationi expediendae praefigi et constitui petat, ac ex parte decani obtineat. Iusta quippe petentibus nihil est denegandum (l. Si dominus. ff. de His qui sunt sui, vel alieni iuris.).
[hasła: doktorat, promocja, prawe urodzenie, immatrykulacja, dziekan wydziału]