Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 55-61.

STATUTUM XXXIII

De praesentatione doctorandi et eius tentamine

Sicut sine via pervenit nullus, quo tendit (can. Charitas. 5. dist. 2. de Poenit.) ita sine manuductore et prodromo non ambulare possumus sed errare. Ne igitur ad lauream in utroque iure capessendam tendenti candidato errare vel cespitare contingat, professor utriusque iuris per decanum facultatis assignatus, illi prodromum agat, in omnibus eundem informet, doctoribus per decanum facultatis cong[s. 60a] regatis verbis praeconceptis praesentet, ipsum ad tentamen postea ad examen, ac demum post obtentum in utroque iure baccalaureatum et licentiaturam, ad ipsam lauream doctoralem admitti et promoveri petat. Cuius petitioni doctores adminimum tres tam pro tentamine, quam pro examine necessario praerequisiti per decanum (ut praemissum est) congregati, ore eiusdem decani ad praesentationem professoris praesentantis respondentes faciles se praebebunt, praesentatumque ad tentamen admittent ac illud, incontinenti rigorosum expedient, pro futuroque examine puncta ex utroque iure canonico nimirum et civili praesentato per decanum facultatis dabunt et decisioni eorundem punctorum ac examini tempus iustum praefigent et assignabunt. Tempori enim serviendum est (can. Si enim §. Liberi, dist. 2. de Poeniten.) quia tempus omnia ferr[s. 61] e consvevit (Authen. in Prooem. Tit. de Restitut. §. 1.).
a Błąd paginacji, brak numeracji stron 56-59.

[hasła: doktorat, egzamin, dziekan wydziału]