Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 61-66.

STATUTUM XXXIII
Formula

Decisionis et recitationis punctorum memoriae mandanda ab iis qui in utroque iure laurea doctoratus in hac Facultate Iuridica almae Universitatis Cracoviensis Studii Generalis decorari desiderant Laureandus audito decani facultatis iussu super decisione et recitatione punctorum

faciende assurget factaque inclinatione capitis in reverentiam doctoribus sedentibus Cruce Sancta se muniet et sic ordietur. Constitutus in praesentia perillustrium dominationum vestrarum, sequendo normam in decidendis punctis a iureconsultis praescriptam, puncta mihi ad decidendum pro expediendo examine commissa pace vestra recito quorum 1mum est c. n. de n. 2dum l. n. de [s. 62] n. n.

Exordior itaque decisionem meam a puncto digniori; quia ex iure canonico desumpto: sicut enim Sol dicitur luminare maius, Luna vero luminare minus, ita in Ecclesia militante ius canonicum habetur adinstar maioris luminaris, civile adinstar luminaris minoris. Cum autem omnis canon et omne capitulum intelligi debeat secundum suam rubricam sub qua positum est, ut habet (glos. c. fin. de Locat et Conduct.) c. meum positum est sub rubrica in Decretalibus Gregorii IX. Lib. n. Tit. n. de n.
Sed ut praescripto distinctionum 15. 23. et 24. satisfiat expedienda est praeterea continuatio rubricarum ac proinde continuationem rubricae c. mei cum praecedenti rubrica seu titulo depromo ex mente doctorum talem: [s. 63] postquam actum est superiori rubrica de n. etc. ideo poni debuit rubrica de n.

Facta itaque continuatione rubricarum inter se connexarum descendo ad quaesita et quaero primo quid sit etc. et respondeo etc. quaero 2do etc. respondeo etc. etc. Post quaesita et responsiones venio ad c. mei divisionem, quod dividitur sic. etc. vel quod ob sui brevitatem non dividitur, alias qui vellet dividere illud, laceraret potius quam divideret iux. Sententiam Bald. in l. Petens. C. de Pact.
Sed quia ex facto ius oritur (c. penult. de Desponsat. Impuber.) ideo facti speciem seu casum figuro talem. Quidam etc. hic casus formandus etc. R. negat. v. affirm. Quia vero omnis lex debet esse rationabilis c. Si quando. de rescript. ratio. c. mei haec est etc. Verum quia facti species, ut docet (abb. in c. [s. 64] Per tuas. de Arbitr.) debet congruere literae: ideo ut hoc, quod dixi evidentius pateat, lego textum c. mei (hic textus legendus).

Quoniam autem omnis Iuris decisio debeat esse de casu dubitabili (c. cum. in iure peritus. de Offic. Delegat.) posset in contrarium opponi. Hic opposita et responsiones ad illa ponendae.
Et quoniam quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur, videntur neglecta (c. a multis.) de aetat. et qualit. praeficien. Noto 1mo. 2do. 3tio. etc.
Expeditis notabilibus, descendo ad apparatum glossarum c. mei, quarum 1ma v. N. ubi dicitur etc. 2da sub v. N. ubi etc. etc.
Absoluto primo puncto decisionis Quaestionis meae descendo ad alterum sub l. n. de N. positum.
Et quoniam quaelibet lex debet intelligi secundum rubricam sub qua posita est (l. Impe[s. 65] rator. ff. de in diem addict.) rubrica l. meae posita est in Libr. N. Tit. N. ff. v. C. de N.

Cum autem ante omnia iurisperito continuatio titulorum seu rubricarum facienda sit (l. 2. ff. de Stat. homin.) rubrica l. meae cum praecedenti connexionem seu continuationem hanc habet: Quia titulo praecedenti actum fuit de n. titulo l. meae sequebatur agendum d. n. Expedita rubricae meae continuatione venio secundum dicta Azonis ad Quaesita et Quaero 1mo. Quaero 2do etc.
His praemissis lego l. meam (Hic legenda lex) qua perlecta cum ex se sit clara, eandem non divido sed iuxta decisionem prioris puncti casum pono: Utrum etc. et respondeo per l. meam Affe vel negative.
Sed quoniam secundum Jasonem (in l. Quod dictum ff. de Pact.) ratio est anima [s. 66] legis. Ratio l. meae est haec etc.

Quia vero quae notabiliter fiunt, nisi specialiter notentur videntur neglecta (l. Item apud. §. ait Praetor ff. de Iniur.) noto 1mo. 2do. 3tio etc.
Expeditis notabilibus venio ad apparatum glossarum quarum 1ma sub v. N. 2da sub v. N. etc.
Notabilibus et glossis expeditis reliquum est ut me vestro rigoroso, benigno tamen, ut spero subiiciam examini. Caetera vero perillustribus dominationibus vestris de me iudicanda relinquens meque eisdem humiliter devoteque committens.
[hasła: doktorat, egzamin]