Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 73-74.

STATUTUM XXXVII

De promotione doctorandi

Quandoquidem illa tantum perfecta censeri possunt, quae ordine perfectionis complentur; (can. Nihil. 7. 9. 1.) ideo in utroque iure licentiatus ut actum suae promotionis perficiat dicaturque perfectus doctor, post obtentam licentiaturam tabarda ornatus ad lectorium clarissimorum dominorum iurisconsultorum die et hora promotioni designatis praeeunte suo promotore descendere ac in sella ad hoc parata locatus, post praemissum a promotore sermonem, petitionem brevem insignium doctoralium instituere et professionem fidei (iuxta praescriptum Concilii Triden. ses. 25. [s. 74] Cap. 2. de Reform. et Const. Pii IV. Iniunctum Idib. Novemb. 1564) facere tenetur. Tandem a promotore invitatus. Doctoratus insignia recepturus cathedram doctoralem ascendit fitque suorum compos votorum. Traditur nempe ipsi cathedrae doctoralis possessio, biretum capiti eius in signum splendoris et coronae imponitur, liber apertus et mox clausus porrigitur, annulo facultati desponsatur, osculo eidem facultati adoptatur ac tandem doctor in utroque iure creatur iuxta inferius ad finem statutorum praescriptam formam semper observandam. Forma enim dat esse rei (l. Iulianus.§. Si quis rem ff. Ad exhibendum), quae si non servetur, aut deficiat; nullus est actus (c. Cum dilecta. et ibi glossa v. Irritum de Rescript.).

[hasła: doktorat, licencjat, promotor, promocja, tabarda, katedra, insygnia]