Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 75-76.

STATUTUM XXXVIII

De iuramento per creatum doctorem praestando

Vinculo naturalis obligationis adstricti, illis debemus esse obnoxii, a quibus aliquod recepimus beneficium (c. Cum in Officiis de Testamen.), ideo et doctor in utroque iure noviter creatus, ut ex recepta in universitate laurea doctorali novam contrahat obligationem, aequum et iustum est. Antequam igitur ex cathedra descendet et pro collata sibi laurea eo Ter Optimo Maximo Beatissimae Virgini Mariae Coelorum Incolis et signanter divinissimo Joanni Cantio Universitatis Patriarchae et Laurearum Academicarum Conservatori gratiosissimo, tum facultati atque hospitibus pro praesentia actui praestita [s. 76] gratias aget, super his duobus punctis: (quod hunc gradum in alia universitate non reasumet et quod et quemcunque statum perveniet, bonum universitatis pro posse promovebit), interrogante bedello vel alio quocunque in defectu bedelli clara voce iurabit et suo iuramento tanquam non illicito stare et illud semper in recenti memoria servare studebit. Non est enim tutum quemlibet contra iuramentum suum venire, nisi tale sit, quod servatum vergat in interitum salutis aeternae (c. Si vero de Iureiurand.).

[hasła: doktorat, promocja, katedra, bedel, przysięga]