Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 89-91.
STATUTUM XLII
De praeferibilitate professorum ad obtinendum doctoratum concurrentium
Quoniam iura ad ea se adaptant, quae frequenter quam ad ea, quae raro eveniunt (l. nam ad ea. ff. de Legib. Senat. Consult.) iam vero in nostra universitate sae[s. 90] pesaepius evenit professorem primogenitura in universitate posteriorem, priore primogenitura labores iuridicos citius inchoasse exindeque ad doctoratum in facultate obtinendum de praeferibilitatea et prioritate loci contentiones et odia perpetua esse vel posse esse. Ideo statuitur illum semper praeferibilem esse et locum priorem ad doctoratum in facultate obtinendum debere habere etiam primogenitura in universitate posteriorem, qui qualitates in statuto immediato praescriptas habuerit, qui actu in facultate legerit (Andr.de Barullo. et Ioan. de Plat, in 1. 2. C ut dignit. ordo servetur a Chassan. in Catalog. glor. mund. part. 10. Consid. 26. citat.) quem labor prolixior commendaverit et alliis anteire fecerit (can. Miramur [s. 91] §. penult. et fin. dist. 61. et Chasan. loc. cit. Consid. 27.), qui libros composuerit et in lucem publicam ediderit (Lucas de Penna in l. Mulieres C. de Dignitatib. et Chassan. ubi supr. Consid. 28.), qui in iure excellentior fuerit (gloss. in au- then. de Monach. §. Ordinatione. v. Tempus. et Chassan. loc. cit. Consid. 30.) alias in paribus meritis, laboribus et alliis qualitatibus, senio et primogeniturae locum esse. Qui enim prior est tempore, potior est iure (c. Qui prior. de Reg. Iur. in 6.).
a Słowo poprawiane
[hasła: doktorat, pierwszeństwo]