Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 91-93.
STATUTUM XLIII
De tentamine professoris intranei vel non
Quamvis literaturae et scientiae, cum naturaliter hominibus non insunt (Bald. in l. Ex persona. Col. 1. in fin. C. de Proba
[s. 92] tionib. et gloss. in c. Si forte. vel Scientiae de Elect. in 6.) praesumi non posint, adeoque (iux. d. gloss. v. Scientiae) per tentamen seu examen, probari debent. Quia tamen hocce tentamen seu privatum examen multis in locis remitti testatur (Besold. in suis Dissert. Cap. 8. pagell. 88. ibi. Et addit.) ac professores utriusque iuris ante baccalaureatum ingrediendo collegium, illud subire et publicam disputationem absolvere tenentur sicque se habiles demonstrant, et alios docendo magis ac magis in iure proficiunt, seque ad docendum ulterius magis idoneos reddunt, ideo statuitur praefatum tentamen seu examen privatum cum professore actu legente ex rationibus allatis omitti posse et loco eius publicam
[s. 93] disputationem ex utroque iure expositam vesperiae dictam sufficere ac in illa tentamen, quod est quid minus contineri. Plus enim semper in se continet quod est minus (c. Plus semper. de Reg. Iur. in 6. et l. in eo ff. e. t.).
[hasła: doktorat, pierwszeństwo]