Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 93-95.

STATUTUM XLIV

De vesperiis in ordine ad licentiaturam obtinendam

Quoniam consuetudo et ratio quae consuetudinem suasit, tenenda est (can. Consvetudo. dist 12.), iam vero vesperiae seu publica disputatio a vesperis peragi solita praxi et consuetudine superiorum Facultatum universitatis nostrae Theologiae scilicet et Iuridicae, ut melius professor ad gradum doctoratus promoveri intendens [s. 94] probetur, sunt inductae: ideo statuitur, quatenus huiusmodi vesperiae (nisi ex rationabili causa aliter toti universitati videbitur) nunquam omitantur, sed semper pro illis ex utroque iure questio deprompta publicae disputationi exponatur, ac pro illa oppugnanda ad minimum tribus diebus ante actum disputationis doctores facultatis invitentur. Post quam quidem disputationem expeditam procancellarius in illa praesens ad licentiaturam descendet dabitque facultatem professori ipsam lauream doctoralem petendi et captato tempore opportuno obtinendi. Quod enim iuris et aequalitatis ratio suadet, illud non est negandum, sed unicuique tribuendum DD. in §. Iuris prae[s. 95] cepta Instit. Imper. de Iust et Iure.

[hasła: licencjatura, doktorat, dysputa publiczna, wydziały wyższe]