Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 95-97.

STATUTUM XLV

De promotione professoris utriusque iuris ad doctorandum

Quandoquidem doctor iam est in gradu docendi, licentiatus vero solum in gradu doctoratum assequendi (Roman. Consil. 333. n. 7. ibi. Quo ad primum.) aut secundum (Iason. ad l. Quamvis n. 3. de Inoffic. testamen.) licentiatum ad actum, non esse in actu. Ideo licentiatus professor, ut sit in gradu docendi et in actu doctor, post obtentam in utroque iure licenciaturam curare debet doctorari. Quod ut ipsi ad vota et desideria succedat, adibit officiose decanum facultatis ab illoque convocationem doctorum facultatis fieri petet; in qua comparens intentionem suam [s. 96] aperiet promotorem eligi, et tempus promotioni suae praefigi postulabit, ac cum auxilio Dei et speciali doctorum gratia, nisi rationabilis causa interveniat, obtinebit. Quare ad lauream doctoralem in utroque iure sese praeparando, pro promotione sui futura, sive in ecclesia collegiata Sanctorum Omnium Cracoviae, sive in lectorio clarissimorum dominorum iurisconsultorum, peragatur, oratorem unum ex professoribus utriusque iuris aut alium ex gremio universitatis pro oratione, alterum ex professoribus iuris pro decisione quaestionis per eum extraditae ac per decanum facultatis approbatae et per magnificum rectorem pro tempore existentem recognitae in actu ipsius promotionis expedienda, invitabit, ipsique in decisione eiusdem quaestionis et re[s. 97] sponsione ad argumenta oppugnantium doctorum ad hoc ad minimum tribus diebus ante actum promotionis per se invitatorum assistet et eundem in praedicta responsione tanquam sua propria et non professoris pro decisione invitati iuvare omnimode allaborabit ut omnibus patefiat in publico, quod honoris augmentum non ambitione, sed labore unicuique contingit (l. Sancimus C. ad l. Iuliam repetundar.).

[hasła: profesor, licencjat, doktorat, promocja, dziekan wydziału]