Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 101-103.
STATUTUM XLVII
Ad collationem cathedrae
Orthodoxae fidei scuto et galea salutis
[s. 102] praemunitus conscende hanc sublimen legitimae sapientiae turrim ex qua mille clypei pendent, et omnis armatura fortium, cathedram nempe doctoralem ut ex illa legum et canonum contemptores, sacrarum constitutionum violatores ecclesiasticarum immunitatum invasores; de sublimo ad ima facilius deprimere et ab alto fortius deturbare queas. Occupa locum supremi in utroque iure honoris eminentissimum, sed quomodo in illo sedere debeas, aurei doctoris effatum (in can. Multi Sacerdotes, dist. 40.) relatum Tibi in memoriam revoco: Videte (inquit textus) quomodo sedetis super cathedram; quia non cathedra facit sacerdotem aut doctorem sed doctor cathedram. Qui bene sederit super cathedram honorem acci
[s. 103] pit ab illa, qui male sederit iniuriam facit cathedrae. Sede igitur NN. utriusque iuris licentiate in hac doctorum sede, sed tam bene sede, ut ad iura dicenda vocatus, iniuriam non facias sedi, inde enim iniuriae nasci non debent, unde iura procedunt (l. Meminerint. C. Unde vi.).
[hasła: ceremoniał, objęcie katedry]