Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 103-105.
STATUTUM XLVII
Bireti
Altiorem purpura decoratus conscendisti locum illustris utriusque iuris licentiate ut in illo meritis et virtutibus ornatus eminentior appareres, eruditarum mentium insigne decus, frontis sudoriferae coronamentum doctis temporibus debitum tibi praesento. Color eius niger noctium umbris non absimilis, te doctorem utriusque iuris monet, ut non pri
[s. 104] us cum Baldo de iure interrogatus respondeas, antequam noctem unam et alteram enodandis difficultatibus dederis et eandem ad Cleantis Lucernam consumpseris qui ex (l. Pupillus ff. Quae in fraudem Creditor.) didicisti, iura vigilantibus, non dormientibus scripta. Forma eius superne quadrata, inferne rotunda, indicat, et perfectionem omnium virtutum et Doctorem in iure debere esse quadratum, hoc est stabilem, nec prece nec pretio amore aut odio in partes alterius colligitantis propensum (can. Episcopus §. si ergo 11. 9. 3.). Hoc igitur doctoralis honoris insigne tuo impono capiti, ut rotunditate et quadratura illius contectus, praecipitantiam, quae (per Clemen. Pastoralis, de senten. et re iu
[s. 105] dicat) noverca iustitiae appellatur, in omnibus evites causis, qui nosti, Iudicantem oportere cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere. Can. Iudicantem 30. 9. 5.
[hasła: ceremoniał, insygnia, ubiór, biret]