Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.

Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 105-106.

STATUTUM XLVII
Libri
Ne tibi in decidendis praecipue arduis negotiis cespitare aliquando contingat, liber magister optimus consulendus, mutus quidem est: sed bene loqui, bene consulere docet, sed studium, sed scientia et exercitium studii sine illo (iux. c. Exiit. §. In alio. de Verbor. Signific. in 6.) convenienter haberi et obtineri non potest. Trado hunc clausum ut exinde doctoris pectus scias esse eruditionis gazophilatium ad decidendos causus maxime notorios apertissimum, et praelatos ac [s. 106] doctores debere libris semper insistere ne tunc discere quaerant, cum ex officio suo allios docere debeant (can Qui Ecclesiasticis. §. Hinc. etiam veteres dist 36.). Trado apertum ut discas inter iudicandum nudis non debere deferre allegatis, sed quod patrum decretis, sacrorum canonum statutis ad mentem (c. Ne innitaris de Constit.) sancitum est. Doctor etenim sine lege loquens (ut iam dixi) erubescere debet, multo magis sine ratione, quae est anima legis (l. cum ratio ff. de Bonis damnator.). [hasła: ceremoniał, księga]