Statuty Wydziału Prawa Uniwersytetu Krakowskiego z 1719 r.
Rękopis Archiwum Uniwersytetu Jagiellońskiego, sygn. 54, s. 106-107.
STATUTUM XLVII
Annuli
Stetisti iam mytra et libro insignitus in novo solo cathedra doctorali illustris utriusque iuris licentiate, stetisti in tuae germinationis campo. Ut fae
[s. 107] cundius in illo germinare possis, coelum sub figura annuli praesto habes. Gemmam in medio eius instar solis illustrem cernis, te doctorem talem exhibere omnibus debes, ut lumen mundi dici et esse possit (can. Sacerdotes. dist. 93.). Hoc igitur pretiosissimo arrabone desponso te inclytae Facultati Iuridicae, ut inhaerendo (can. Nostrates. 30. 9. 5.) abhinc nostras dicaris sisque cultor perpetuus iustitiae annulo subarratus.
[hasła: ceremoniał, insygnia, pierścień]